CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De piscibus qui serpentina sunt specie. Caput xiii.

1. Longe diversa est horum, quos nunc descripturi sumus, piscium a superioribus figura, ut qui plane rotundi sint atque oblongi, unde serpentina specie præditos esse dicemus. Nullis præterea squamis horrent, quorum nonnulli ac præcipue Congri in tantam interdum crassitiem excrescunt, {156} ut inter cetacea fere connumerari possint. Pisces itaque qui Serpentina facie præditi sunt, ita enumerantur, Serpens marinus, Murena, Congrus, Sphyræna, Acus. Lampetram autem jam ante in Galeorum censu descripsimus. Anguillas vero cum fluviatilibus libro secundo enumerabimus.

Serpens marinus.

2. Peculiarem alit Serpentem mare, terrestri fere respondentem, qui vel Aristotelis testimonio sæpe tricubitalis evadit. Anguillam ac Congrum, colore, pinnis et branchiis referret, nisi rostro esset, quam Murena, longiore, ac numerosis tenuibus dentibus vallato: oculis non ita grandibus, cute glabra, ad dorsum prominente, nullis squamis aspera, qua facile degluti potest. Ventre ex albo in rufum colorato, spirasque toto corpore, ut et Serpentes terrestres, ducit, neque vivus impune nuda manu, ut nec Murena, contrectari potest. Plinius Draconem marinum appellavit, quem e mari in arenam emissum ex Aristotele refert, cavernam in arena mira celeritate excavare, quod idem de Serpente marino retulit Aristoteles, apud quem ὄφiς θαλάττιος vocatur. Éstque (inquit) corpore ad Congrum accedente, sed obscuriore et acriore. Quod ego nigriore et longiore interpretor. Idem tamen Plinius alibi Ophidion appellat. Mihi visus est hic piscis ejus pene formæ, quam hic depictam vides. {157}

Murena.

3. Nihil est Murena in Oceano rarius, cum tamen aliis litoribus plane sit vulgaris. Anguillam magnitudine ac figura refert: sed recurto et crasso est magis corpore, cum tamen adulta anguilla omnibus modis hunc piscem magnitudine exuperet. Colore est utplurimum fuluo, cute glabra et laxa, qua facilius quam Anguilla exuitur. Duas Murenarum species esse comperio: Marem paucioribus maculis distinctum, ac quibusdam veluti stellis conspersum. Fœminam pluribus aureis notis ac veluti guttis undecunque variam: unde Ovidius,
Auratis Murena notis, merulæque virentes.
4. Proinde omnes prominentem cutem in vertice per tergoris longitudinem, ut sui generis pisces habent, solaque præter sui generis Serpentinos pisces, Murena pinnis lateralibus caret, magnamque cum Serpente inire societatem traditur: unde Oppianus,
Serpenti nubit, prompteque ex æquore saltatIn littus.
5. Foramen utrinque ad latera circa cervicem habet, per quod ad latentes branchias sanguineasque utrinque sunt quatuor subtus inclusas, aquam subinde immittit, atque egerit: rostrum exporrectum habet ut anser, ast nullo linguæ rudimento conspicuo prædita: Oculos parvos, rotundos, glaucos, pupillam nigerrimam: Dentes longiusculos, acutos, in ordinem per maxillas dispositos. Œsophagum latum ab ejus rictu incipientem, in cujus orificio hamuli leviter uncinati ad gulam circa fauces spectantes, linguæ vicem supplent, ac statim a branchiis folliculus teres spinæ incumbit, flatu turgidus, natationis commodioris usum præbens. Hepar habet subfulvum, oblongum, stomacho incumbentem, lon {159} giusculum, cui fel cyaneum magnitudine avellanæ contentum inhæret. Lienem oblongum stomacho annexum, vertebras minus frequentes, sed oblongiores quam Anguillæ: in quibus hoc etiam animaduertendum est, processus inesse transversos, ac sursum spectantes, præter aliorum piscium naturam. Cæterum carnem habet candidissimam sub cute ductibus obliquis ac transversis, ut in mustelo dispositam variis musculis hinc et inde abeuntibus communitam, suavem ac delicatam, sed multis spinnulis brevibus ac recurtis conspersam, quæ manducantibus plurimum fastidii adferre solent. Deterrima est (inquit Galenus) Murenarum caro ex fluviorum ostiis, qui culinas, balineas, aut latrinas expurgant piscatorum: quanquam neque flumina ipsas subire, aut in stagnis versari putavit. Quod reliquum est, morsus Murenæ admodum piscatoribus perniciosus esse solet. Quamobrem ubi hanc cæperunt, et ex nassis intra lintres immiserunt, forcipibus apprehensum ejus rostrum maculo atterunt, spinnamque frequentibus ictibus diverberant, ne postea dissiliat. Marinus est piscis, neque quicquam habere videtur cum nostra Lampetra commune, quam in Galleonimo Galeni descripsimus, veluti te sequens pictura docebit. {160}
Μυρένις, Græce: Vulgo, Murene. {161}

Conger.

6. Congros inter pisces dura carne præditos Galenus libro secundo alimentorum connumerat, succosque salsos et crassos in corpore generare asseverat. Nostris Gallis, apud quos maxima ex Oceano Congrorum copia est, maximorum quidem ac fere Cetaceorum per æstatem: minorum autem aliis anni temporibus adferri solet: Græcum atque adeo Latinum vocabulum fere retinuit, Un Congre: Massiliensibus Fiela vel Fielaz vocatur. Romanis, apud quos ex Tyrrheno non ita frequens piscis adfertur, Drongo vel Brongo appellatur. Hujus quidem piscis duo discrimina esse compertum habui. Alii enim nigri sunt, alii paulo magis candidi, hoc est, quidpiam in tergore atque extremis pinnis nigrum referentes. Omnes glabra atque lubrica pelle integuntur: Oculos (quos etiam argenteus circulus Iridis. loco ambire videtur) nigros habent: Dorsum in summo tergore elatum. Lineam utrinque rectam, corpus ad latera intersecantem. Dentes pro capitis magnitudine breves, per ordinem in maxillis dispositos: Labra admodum crassa, quorum superius rudimenta quædam cirrosa præ se ferre videtur: quæ dum comprimuntur, mucosum quiddam emittunt. Os prægrande: Linguam Anserinæ fere similem, albam. Hepar quoque pallidum, Lupino simillimum, cui sinister lobus dextro multo longior est. Stomachum admodum grandem, a quo ad rectum intestinum unica est tantum revolutio. Conger parvus ab Anguilla, hac præcipue nota distinguitur, quod rectam lineam, pallidam, utrinque per medium corpus a branchiis ad caudam delatam habeat, venterque illi magis albicet. Dentes præterea Anguillæ in hoc a Congro differunt, quod confusi in utraque maxilla dispositi sint, ejusque labrum superius horrescat. Congros ita decipiunt piscatores: Minores pisces funibus copulatos (quorum singuli singulos hamos habent) majoribus scopulis, qui sicci, posteaquam mare decessit, rema {162} nere solent, alligant: quos, cum maris fluctus rediit, a Congris deuoratos comperiunt, et eos in siccis scopulis altera die relinquit mare: ipsosque Congros ob escam deuoratam relictos reperiunt.
Κόνγρος, Græcis: Congrus, Latinis: Un Congre, Gallis: Cavorofas, Vulgo Græco: Drongo, Romanis: Fielaz, Massiliensibus. {163}

Acus major et minor.

7. Acum Genuenses Acuin nominant, idque ad discrimen Galei aculeati, quem Aculatum dicunt. Gallia huic pisci, et potissimum Lutetia et Rothomagum, Orphiæ nomen indidit, Des Orphies, Græcia Zarganes, Italia Acusigole, olim Bellone et Raphis vocabatur. Ea nobis alioqui raro adferri consuevit, quia sero apparet et capitur. Grandior in Oceano evadit, quam in Adriatico, ubi vix digiti crassitudinem excedit: Latinorum nonnulli a figura Aculeatum, non quod acuminata sit, nominaverunt. Hujus duæ observantur, ut mox dicam, species. Sesquipedales in Oceano capiuntur, duorum pollicum crassitudine, squamis tenuibus obseptas: tergoris partem præ tersitudine lucidam habentes, ut etiam veluti argenti repercussione in oculos vibrent. Viridem præ se ferunt aristam, hoc est, tergoris spondylos. Acus peculiares habet notas quæ Scombro et Thynno etiam conueniunt: Supra enim et infra ad caudam, septem pinnulas seu appendices a se invicem distinctas habet, quæ deinceps ad caudam deferuntur. Pinnam sub ventre in medio corpore et supra tergus gerit: duas autem utrinque ad latera, branchias utrinque quaternas: Rostrum porrectius in exilitatem fastigiatum, tenue, crenatum dentibus, fel jecori annexum. Fœtificat sero, et hyeme parit. Nostri recentibus tantum utuntur: contra Illyrii, et qui orientis plagas incolunt, apud quos sale condiri, ut mox dicetur, solent.

De Acu altera minori.

8. Est aliud genus magnitudine tantum a priore differens, tenuibus etiam vestitum squamis, linguam exilem, et dentes molares obtusos in ore habens, non ut prædicta: branchias quoque utrinque qua {164} tuor, septem etiam ut in majoribus superne et inferne, et in cauda propendentes pinnulas, caudam bifurcam habet: nunquam digito crassior excrescere solet, nec pede longior evadere. In insula, nomine Lissa, olim Phana affatim capitur, qua indigenæ, cum multa dolia sale condierint et impleverint, navigio inde transferunt, ut externis maximo quæstu divendant: Est enim conditura admodum suavis. Siquidem sale inueterata, cruda cum pane edi solita est. Unicam tantum amborum dedimus effigiem, utputa quod ambobus notæ eædem fere conueniant, nec nisi magnitudine discrepent. De hoc pisce Oppianus etiam meminit isto versu,
Ambæ Sphyrænæ (inquit) longæ tenuesque Belonæ.
9. Etsi stomacho minime gratam, malum procreare succum, et parum nutrire Xenocrates senserit: Diphilus tamen probum efficere sanguinem dixit, nostris maxime in deliciis apprime expetitum.
Ἀϐλεννὴς, ῥαφις seu βελόνη, Græcis: Acus et Aculeata, Latinis: Acuin, Genuensibus: Orphies, Lutetiæ: Aguilles, Gallis: Zarganes, Vulgo Græcorum: Agusigole, Italis dicitur. {165}

Sphyrænæ duæ.

10. Sphyrænæ interdum Marluciorum modo exiccari solent. Venetiis raro recentes videbis. In Gallia ex Oceano nunquam, quod sciam: in Corcyra nihil frequentius videndum occurrit. Græcorum vulgus, quod ab Italis voces mutuatum est, non Sphyrænas, sed Lucios marinos, quod Gallice du Merluz dici posset, nominat. Lesbi Mitilenis incolæ Sphyrnam pronuntiant: sed Græci, qui in Asia agunt, Zarganes dicunt: voce, inquam, falsa quæ Bellonæ pisci debetur. Sphyrænam Lucium marinum ideo in Græcia vulgo vocare solent, quod Lucio fluviatili persimilis sit: cum tamen res eadem non sit: nam Merlucius et Sphyræna differunt. Miror ego cur eam Athenienses Cestram dixerint. Massiliensibus vulgo cognita est, apud quos pes escome nominatur, quod Scalmo multum affinis sit, id est utrinque fastigiata. Est autem Sphyræna oblongo corpore prædita, cujus duæ observantur species, quæ inter se minime dissidere comperirentur, nisi vetustas indicio esset: Siquidem harum altera Trachurum sive Surum colore refert, atque eodem modo sub ventre albicat: Altera autem senescens Mormyri laterales picturas colore assequitur. Lineam habent utrinque ad latera, ut in Lupo dictum est, quæ a branchiis recta ad caudam fertur. Squamis lente multo minoribus obsepiuntur. Capita habent oblonga in mucronem desinentia. Oculos latos, cæsios, dentes in maxillis oblongos, alioqui raros, ut fluviatilis Lucius. Hoc eis peculiare esse deprehenditur, quod inferiores eorum maxillæ in Pelamidis modum superiorem magnitudine vincant. Branchias utrinque quatuor habent. Eorum pinnæ mihi pro corporis magnitudine breves esse videntur. Supremum dorsi cacumen illarum duabus pinnis præditum esse comperio, quarum anterior quinis aristis seu aculeis vallata est: caudam bifurcam habent: Linguam autem scabram, et denticulis exasperatam, ad cujus radicem meatus recta ad cor {166} perducitur. Cor porro oblongum, sub quadam vesicula alba inclusum, quæ multis piscibus pro auriculis cordis substituta est. Hepar sub diaphragmate stomachum ambiens, eum in gyrum palpat. Pylorus a stomacho consurgit, tam multiplici apophysum seu cæcorum cæsarie intertextus, ut pœnitus stomachum contegant, quos nemo numerare posset. Fel ab hepatis lobo dextro latere in folle oblongo dependet: reliqua intestina adnumerari possunt. Natura huic follem vento plenum, ne ad imum sideret, donavit, oblongum, anteriori parte bifidum, utrinque in acumen exeuntem: Spina dorsi raris vertebris coagmentatur. Sunt qui Sphyrænam Oxyrinchum vocari debere credant, utputa quod rostrum ejus videant acuminatum. Sed cum de Lucio fluviatili agemus, ista fusius persequemur. De Sphyræna Oppianus istis versiculis ita canit,
Si Sphyræna sinu retis claudatur in amplo,Latum perquirit laqueum, quo lubrica tergaSerpentum in morem labatur retibus amplis.
11. Theodorus Gaza, Aristotelis interpres, Sphyrænam Malleolum conuertit, aliter quam Plinius, qui hanc Sudim hoc modo nominat. Sunt præterea (inquit) a nullo autore nominati, Sudis Latine appellata, a Græcis Sphyræna, rostro similis nomine, magnitudine inter amplissimos rarus, sed tamen non degener. {167}
Σφύραινα, Græcis: Sudis, Plinio, vel, ut Gasa vertit, Malleolus: Italo et Græco vulgo, Luczo marino: Sphyrnam, Mitilenis: Targanes, Asiaticis: Pes escome, Massiliensibus.