CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 29/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De dejectamentis marinis. Cap. xii.

1. Marinorum purgamentorum, quæ dejectamenta vocantur, nonnulla absolute vagantur, ut Genitale marinum, Eruca, Lepus marinus, Pulmo marinus, Pediculus marinus, Phryganion, Hippocampus. Alia sedem non mutant, ut Lumbricus marinus, Auris marina, Hepar marinum: de quibus nunc est singulatim disserendum.

Eruca marina.

2. Quo modo terrestres Erucæ, stirpes depascuntur, sic marinæ vescuntur algis. Marinæ autem colore et figura terrestres emularentur, nisi pedibus carerent. Horum loco villos habent, in ordinem {437} ad tergus utrinque dispositos, alumine fissili tenuiores, floccis septuaginta quatuor tam in pronæ quam in supina parte constantes, penicillis tubo infarctis similes: quibus pro pinnis ac pedibus utuntur. Horum enim inferiores gressum, superiores natatum subministrant. Non natant autem more piscium pinnis præditorum, sed suis villis aquam impellunt, ac perpetuo in imo considunt: moveri enim non possunt, nisi inferioribus villis aliquid pertingant. Coloribus tam numerosis variegatæ sunt, ut nulla ars pictoria hanc venustatem imitari possit. Sex digitis longiores, unico crassiores, raro conspicies. Maculas permultas, albas et rubras utrinque in lateribus habent, lineam rectam, lividam, in summo tergore, totidemque articulis loricantur, quot floccis constant. Supina pars neruo rubro distinguitur, quo seipsas contrahunt ac dilatant, quatuor villorum ordinibus circunstipatæ: totidemque in dorso lineas transversas luteas inter articulationes, quot villorum tubulos habent. Cæterum erucæ inerti et molli sunt corpore. Has testudines marinæ, quæ potissimum algas depascuntur, plurimum appetunt, ut iis dissectis integras erucas plerunque repererim.

Lepus marinus.

3. Leporis marini descriptio apud antiquos authores admodum varia est: Hunc enim Dioscorides Lolligini paruæ, alii vero caudatæ similem effecerunt. Plinius offam informem in nostro mari, colore tantum lepori similem scribit: In India, et magnitudine et pilo duriore tantum. Ælianus ex omni parte ad terreni leporis similitudinem præter pilos accedere tradit. Apulejus, Cum sit cætera exossis (inquit) duodecim tamen numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in ventre connexa et catenata gerit. Aristoteles hujus descriptionem subticuit, quod forte dejectamentum inutile esse videret: imo neque Oppianus de hoc quicquam meminisse visus est. Ego vero ut quod de hoc pisce comperi libere affirmem: dicam leporem marinum animal parvum esse inter Lolligines, Lollios, aut Sepias: nonnuqua {438} etiam una cum Apuis capi solitum, odore tetro, nullam aliam habens formam, quam (ut scribit Plinius) offæ cujusdam informis: cujus inter Cycladas magna est copia, fulvum leporis terrestris colorem imitatur. Pulmonis marini more per mare divagatur, tametsi pinnis careat. Pellucidum habet corpus, ovi anserini crassitiem non excedens, quod pro libidine hunc atque illuc transfert. Gibba est illi forma parte externa qua etiam glaber est: convexam internam partem ostendit: qua eadem parte nervi permulti recti atque obliqui apparent: quibus eo modo fere striatus est, ut convexa fungi pars, iisdemque adstrictum corpus diffundit, diffusum vero contrahit: sese enim constringendo aquam percutit, ut in ipsa natatione fungi figuram referat. Septem habet appendices, innumeris promuscidibus stipatas, ex indico in cyaneum vergentes, quibus sugendo alimentum corpori suggerit: appendicum autem substantia fungosa est. Cæterum ex aqua emergens, suam figuram amittit, et in seipsum concidit, ut Pulmo marinus. quapropter, in vase aquam habente hunc contemplari oportet. Natat tranquillo mari: facileque digitis cedit si comprimatur. Tota nanque corporis ejus substantia mucosa est, ac veluti cartilaginosa. Os ad cirrhorum radices in concava parte situm habet, linguam demorsus vellicat ut Ari radix, paulo tamen remissius. Quinetiam in tenuia frusta discissus, et in mare coniectus, vivit tamen ac movetur. Marinam præterea squillam, si quando suis cirrhis contigerit, eam non secus atque Urtica marina retinet. Vivit absolutus, et libere vagatur in mari, nullisque flatibus aut procellis cuinci, aut ad litus eiici potest.

Pulmo marinus.

4. Pulmonem marinum Itali voce obscœna Potam marinam, ut et Græcum vulgus, Mogni vocant, quod partibus verendis admotus, pruritum ac Venerem, imo etiam ampullas excitet. Mediterraneo atque Adriatico copiosissimus, mollis quidem et albus, corpore cartilagineo ac crystalli in morem {439} pellucido, quod in mucorem facile resoluitur. Hujus autem ea est natura, ut mari commoto ac spumantibus procellis irritato, deorsum ad imum feratur: pacato vero ac bene tranquillo passim solutus divagetur. Gibbam habet in dimidiatæ sphæræ figuram, glabram, pollicis cressitudine: cujus pars interna nervis rectis a medio incipientibus, quasi striis fulvi coloris in gyrum radiatur, quibus se diffundit ac constringit, qua coporis commotione aquam concutit, et nunc in pronum, nunc in supinum effertur. Pinnarum vice fibris tenuibus atque ægre conspicuis in orbem communitur, ut Lepus marinus. Cruciformes quoque cirrhos, striatos, crassos, in modum stellæ radiatos, numero quaternos, parte interna natationi accommodatos habet, quos ut exacte conspicias, erit in lebetem aquæ syncerioris coniiciendus: qui si supinus devoluatur, multas fissuras in radice cirrhorum ostendet. Os quoque habet parte prona situm, quo ea quæ venatur absorbet, in quem usum quatuor cirrhi ad ejus latera subjacent, coloris sinopidis, quasi ejus branchiæ essent, vel intestina. Hinc fit ut intuentibus pulmonem in mari pabulandi gratia divagantem, grandem videant quasi pituitæ globum, qui unicum tantum colorem referret, nisi rubris illis quatuor circulis sugillaretur, et ea cruce qua interna pars striata est, distingueretur. Eum si in frusta discissum in mare reieceris, vivere nihilominus ac moveri comperies: extra mare autem exanimis apparet. Cæterum marinus pulmo dentibus attritus nihil præter aquam resipit: os tamen levi calore incendit. Naribus quoque admotus marinum virus olet: Sargi, Melanuri, Scari, Spari, Auratæ, et id genus piscium esca. Emortuus in alto mari, fluctibus expuitur in litus, transparentis glaciei similis. Aristoteles scripsit Pulmonem fere naturam habere fruticis: sponte enim provenit, vivitque absque ullo sensu, non tamen adhærendo, sed absolutus. Dioscorides podagricis pernionibusque auxiliari recens tritum atque illitum tradit: decoctum in aqua calculosis prodesse: ejus quoque cinerem adalligatum egregie mulierum profluvia purgare, Halipneumon apud Plinium lib. 32. testatur. {440}

Hepar marinum.

5. Non solum per mare discurrit ac divagatur Hepar, verumetiam algarum profundo implicitum persæpe reperitur: unde Propontidis piscatores, quoties sagenas in mare demiserunt, Hepar solent ad litus cum algis attrahere: quumque vile prorsus dejectamentum sit, hepati cocto persimile, fœtidum, fragile, rubrum, porosum, ob id tanquam inutile respuunt. Vomitiones enim commestum excitat, aut saltem nauseas. Est et aliud locinoris atque Hepatis genus ab hoc longe diversum, sanguine præditum, de quo in saxatilibus superiore libro disseruimus.

Remora.

6. Remora, quæ et Echeneis, pilcis minime edulis est, totus exossis ac mollis. Hunc vulgus Græcum partum Delphini vocat. Limacis rubri testa carentis effigiem refert: lubricus est: serpit circa saxa in mari, sed lente, et iter prætendit cornibus. Ad spithamæ longitudinem, et ad manubrii ligonis crassitiem plerunque excrescit. Coloris est herbacei, inferiorem partem planam habet, dorsum repandum, in gibbum convexum, lentoremque aut mucaginem, ut limax, serpendo relinquit. Ac quod ad ejus interanea pertinet, in eo reperies hepar, stomachum, intestina, lienem, fel, et reliqua terrestris animalis potius, quam aquatici effigiem ac naturam referre. In Corcyra frequentissime everriculis extrahitur. Oppianus Remoram anguillæ formam assequi putavit, esseque pisciculum sesquipedalem, quinque digitorum crassitudinis. Sed qui eum videre (inquit Plinius) limaci magno similem esse dicunt. Saxis assuetus est, pelagiusque, raro litora petens, colore fuliginoso, rostro acuto, atque in hami morem incuruo. Hoc pisce carinis adhærente, naves tardius ire creduntur, unde illi remoræ nomem. Hic enim prætorianam Antonii, ac postea Caii Caligulæ navim Actiaco marte retinuisse fertur: mi {441} rumque est quosdam ex Græcis affirmasse lubricos ac procidentes partus contineri ad maturitatem alligata Remora: alios vero scribere Remoram sale adservatam, adalligatamque, partus soluere: quamobrem alio nomine odmolyontem appellari.

Genitale marinum.

7. Genitale marinum vulgus Italicum Cazo marino, Græcum Psoli nuncupat Exangue maris purgamentum est: solutum vagatur, sed ejus ea est natura, ut a piscibus aliis minime tentetur, neque a quoquam in cibo expetatur. Litorale est, neque alibi reperitur quam ubi Patellæ, Ricini et Vertibula degunt. Genitale ex hoc dicitur, quod teres sit, pedem longum, et mediocris brachii crassitudinis: distendit se ac contrahit hirundinis in morem, unde et ei nomen inditum est: quinetiam rufi coloris est. Iners, nec nisi serpendo incedit, aspectu toroso, Nympheæ radicis similitudine: Semper ad ima sidit: nunquam natat: contrectatumque in seipsum contrahitur, ac cornu duritiem habet, vixque acuta cuspide pertundi potest: alioqui permolle, dum sua sponte movetur: Suas promuscides quando vult exerit, atque ita constringit, ut ex pedali longitudine vix sex digitos longum appareat. Acetabulis quæ in promuscidibus habet, lapidibus hæret: in quibus plusquam quatuor millia nonnunquam annumeres. Ex anteriore autem capitis parte rursus crinitas emittit veluti arbusculas acetabulis plenas, quibus quicquid palpat, ad os adducit. Quod tam amplum aperit, ut vel integram conchulam admittat: vescitur enim omni conchyliorum genere. Ejus recrementa viicida sunt ac lenta, albissima, copiosa: quæ ita tandem indurantur, ut cum fidibus de duritia et neruea firmitate certare possint. Os in gyrum ossiculis dentatum habet, præterea nullis ossibus alibi præditum. Ab ore gula in stomachum defertur, quo modo in Erinaceo marino dictum est: reliqua ut intestina circumponuntur in gyrum, quæ vix observari possunt. Alia sunt purgamenta marina quæ genitale viri imitantur tum specie, tum magnitudine, sed pinnis subnexis binis loco testium. Est piscis nomen, quod et nos genitale nuncupamus marinum, a nonnullis Halesurion dictum. Quamquam Halesurion sunt qui pro  {442} Callionymo pisce capiant. Αἰδοῖον quoque θαλάσσιον κολυϐδαίναν vocavit Epicharmus, ut Nicander tradit. Lumbricum marinum et terrestrem refert. Nam lumbricus sic se contrahit, ut ex sesquipedali longitudine orbicularis fere fiat.

Asilus, sive Œstrum.

8. Asilus marinus Oppiano Œstrum, terrestri Millepeda longe maximus, utrinque octonos pedes habet, in ambobus lateribus sedecim. Octonis quoque in tergore tabellis loricatur: quæ totidem utrinque pedibus respondent. Priorum autem pedum ungues ad caput, posteriorum autem versus caudam reflectuntur: ex quo eum et antrorsum et retrorsum ingredi posse credibile est. Unguibus pisces quos apprehendit, stricte continet, subitque eorum squamas, nec inde unquam abscedit, donec eos eroserit. Erythrinos, Dentales ac Sargos edit, ut in Corcyra Mullum a duobus Asilis utrinque pene desquamatum aliquando viderim, tametsi Mulli plerunque Œstros absumant. Oculos habet parvos, nigros, aliquantulum eminentes: atque in orbem, ut terrestris millepeda se contrahit. Prægnans plerunque reperitur. Versatur in limosis portubus, et spurcitia refertis. Est etiam Asilus terrestris, cui lingua sive promuscis aculei vice fungitur, qua sanguinem exugit, et tergora quadrupedum penetrat, non minus ac tabanus, armentis valde obnoxius: de quo Virgilius,
— cui nomen AsiloRomanum est, œstrum Graii vertere vocantes:Asper, acerba sonans, quo tota exterrita sylvisDiffugiunt armenta: furit mugitibus ætherConcussus.
9. Aristoteles octavo de historia animalium: Thunni (inquit) et Gladii agitantur œstro, canis exortu. Habent enim utrique per id tempus sub pinna ceu vermiculum quem Asilum vocant. Idem author {443} videtur œstrum seu Asilum diversum a pediculo et pulice constituere, quum eis etiam nomina propria φθεῖρα θαλάσσιον, id est, pediculum marinum, et ψύλλαν θαλάττιον, id est pulicem marinum, imponat. Vocant et in mari pediculos (inquit Plinius) eosque tritos instillari ex aceto auribus jubent. Pisces vel manu caperentur, dum dormiunt (inquit Aristoteles) nisi pediculis et pulicibus solicitarentur. Gignuntur in profundo maris tanta fœcunditate, ut escam de pisce emollitam, si diu in imo manserit, totam corrodant atque absumant. Et quidem sæpenumero piscator escam demissam, glomeratis undique his bestiolis, perinde ut pilam attollit.

Phryganium.

10. Phryganium fluviatile æque ac marinum dejectamentum, Galli Charree appellant, quod cinerum recrementis sit persimile. Pisciculus est aut potius vermiculus, quo piscatores utuntur pro esca: sic appellatus, quod Phrygana, id est fremia, cremia, sive festucas suæ thecæ aut tegumenti lateribus, filo tanquam aranæ ab ejus ore dependente (novit enim nere ut aranea) agglutinans atque alligans, circumponat: ex quibus augescens, casam ampliorem sibi construit, in quo pinnoterem imitaretur: nisi pinnoteres sibiipsi domum facere nesciret. Senos utrinque pedes habet, quibus in aquæ etiam rapidissimæ rivulis incedit: Nare enim nescit, estque animal tenue, oblongum, paruæ erucæ simile, quem avidissime appetunt Truttæ: est enim profluentibus aquis ac torrentibus frequens. Eo etiam pisciculi si sua theca seu involucro nudetur, affatim capiuntur. Chrysippus Philosophus (inquit Plinius) tradit {444}  Phryganion alligatum remedio esse quartanis. Quod autem esset id animal, nec ipse descripsit, nec nos inuenimus qui novisset.

Lumbricus marinus.

11. Lumbricus marinus, terrestri major, stabulatur in littore intra arenam, atque in eo potissimum tractu, quem æstus alti maris contegit: unde interdum discedens siccum relinquit. Piscatoribus ad escam plurimum confert, quem dum consectantur a recrementis, quæ more terrestris super arena relinquit, agnoscunt, quæ quo loco perceperint, eo pala ferrea impacta lumbricos e profundo extrahere solent, quos canistris in usum diligenter adservant. His natura ad excavandam humum mucorem in anteriore parte dedit, quem humi applicant: ex quo cum impetu spongiosum quidpiam egerit, quod euomuisse videtur: paulatimque in arenam subingressus, iterum in corpus regerit, quoad se totum arena contexerit, quod idem terrestri lumbrico accidere solet. Utrisque transversi branchi per ambitum insunt, quibus totam corporis molem contrahunt atque extendunt, ut ex pedali longitudine brevissimi, et fere orbiculares evadant. Verum marinus lumbricus teres est, pedem longus, digitum crassus, viscosus admodum, croceum colorem fundens, quo naves inficiuntur, qui etiam triduum perdurat. Villos in articulationibus pro pinnis habet: arena et limo vescitur.

Hippocampus.

12. Hippocampus nomen ab equo et eruca contraxit. Equinum enim caput et collum gerit, corpus autem erucæ. Plinius hippum, ut Oppianus, vocavit: Athenæus hippidum, Piscatores Veneti Faloppa, Massilien {445} ses et Genuenses Caballum marinum. Digito crassior non evadit, estque fere cornea cute contectus: nemini, imo neque ipsis quidem piscibus, edulis: quibusdam locis nigrior, aliis autem candidior. Branchias ad latera habet, estque collo, ut equus, contorto. Pinnam in tergore elatiusculam, alteram in latere utrinque ad branchias exerit, aliam quoque modicam supra cervicem: tubulum oblongum, in quo ejus os situm est. Vivus in mari non est ita contractus, ut nobis jam siccus extra aquam apparet. Contrahit enim caudam in orbem cum moritur: quod etiam chamælus facit. Spiculis in gyrum obtusis vallatur ac communitur. Caudam habet quadrangularem. Ejus longitudo non excedit senos digitos. Jubam habet obtusis spiculis, ut equus crinibus, exornatam, atque aurium loco elata etiam spicula ostendit. Strias quoque in transversum actas, quæ ab obtusis ejus spiculis procedunt. Natura enim ad equum terrestrem alludens, caput, cervicem, collum, thoracem ita affabre in hoc pisce ementita est, ut hæc omnia sibi invicem respondeant. Hippocampi cinerem alopecias replere cum pice liquida aut axungia seu amaracino unguento illitum, tostosque et assumptos lateris dolores sedare, et urinæ continentiam cohibere authores tradunt. Hippocampi quoque in rosaceo enecati, frigidisque febribus illiti, aut etiam adalligati, multum prodesse censentur. {446}
Hippocampus et hippus Græcis ac Latinis, Caval marin Gallis, Falopa Venetis.

Typhle marina.

13. Typhle vel Typhline antiquis, Plinio Spondyle, vulgo Græco Nerophidia, id est aquæ serpens (ab Aristotelis marino serpente longe diversus) Massiliensibus Gagnola ob id, quod quoties piscationi indulgent, ubi hunc alios præcedere viderint, lucrum se fecisse portendant. Medicamentis tantum utilis est, a voracissimis quibuscumque piscibus minime inuadi solitus. Cæterum Litoralis, nus {447} quam hamo decipi solitus: ore enim est adeo exiguo, ut vix acu trajici possit. Rostrum illi est veluti rotundum, leviter compressum et cartilagineum, in cujus extrema parte maxilla inferior pyxidatim tanquam operculum superiori congruum inferitur, ita ut rostrum illud calami in modum sit concavum: unde Antonio Martinello Flandro viro alioqui doctissimo eum pissorbulum vocari posse visum est. Magna est hujus cum Tiphlope terrestri (sic enim a Nicandro vocatur, quem etiam Græcum vulgus Typhlinem nominat) similitudo. Utraque enim testa contegitur dura, cui natura utrinque in lateribus rimam fecit cutilarem, contra aliorum naturam, ut ejus aluus distendi possit in prægnantibus. Ambæ squamis carent. Marina perfectam magnitudinem assecuta est, ad pollicis crassitudinem accedit, et cubiti longitudinem. Pinnas congri modo in lateribus duas juxta branchias, et unam in tergore habet. Caudæ vero extremum ei pinnicillo simile est, qui in summo majoris antennæ marinæ ranæ conspicitur, paulo tamen minor. Branchias ut Murena contectas habet: oculos tam parvos, ut vix grani milii magnitudinem æquent. Maris et fœminæ discrimen suscipit. Ambobus corpora angulosa, oblonga, a capite ad umbilicum quadrangula: ab Umbilico vero per caudam in quinos desinunt angulos: altera in anteriori parte sexangula est: ac rursus ab umbilico ad caudam quadrangula. Unicam tantum in medio ventre rimam ferunt, cum tamen terrestris duas habeat, in lateribus unam utrinque, quæ tam mari quam fœminæ datæ sunt. Unicum quoque habent intestinum, album, recta exporrectum, multa pinguedine circunsessum, hepar pallidum, oblongum: sub cujus parte dextra fel continetur cæsium, grani hordei magnitudine. Cor vix milio maius esse cernitur. Spina tergoris articulationibus seu spondylis raris intersepta est. Vulvam habet bicornem, ut cæteri pisces, ovis plenam, grani sesami magnitudine, rotundis, rubris, translucidis, quæ ipso quidem vere excludit. {448}
Typhline vel Typhle marina, Cæcilia marina dici potest, Gagnola Massiliensibus.

Auris marina.

14. Multum inter piscem et herbam ambigit ab antiquis Auris marina dicta. Quæ ὤναι, id est auriculæ dicuntur (inquit Aristoteles) saxis adhærent: Nihil autem habere conspiciuntur ejus quod in animalibus vita præditis esse comperitur: ubique enim proveniunt auri humanæ persimiles. Tamen est auris marina cartilaginosa, subalbida, et, ut membrana, tenuis et crispa, qua plærosque pisces Scaros, Polypos et Salpas vesci compertum habeo: hanc tamen neque palato, neque stomacho gratam esse posse reor: tametsi frixam edendo esse tradant. Crudam siquis degustet, et dentibus atterat, quandam in ea tophi duritiem inesse percipiet. Circa Pharum insulam Alexandriæ vicinam multæ proveniunt, in Illyrico et Jonico sinu maximæ.