Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De cartilagineis oviparis. Cap. ix.
1. Ossibus, spinis, ac squamis pisces carent qui cartilaginei Latinis dicuntur, Aristoteli ἀπὸ τοῦ σέλας ἔχειν, selachiorum nomen habent, de quibus post vivipara tum longa, tum plana, superest ut disseramus. Hujus autem notæ sunt, Sturio, Attilus, Collanus ac Silurus. Qui postea occurrent, altera æditione describentur.
Sturio.
2. Sturio marinus ac fluviatilis piscis, omnium sui generis cartilagineorum, longe delicatissimus {99} est: qui si cum antiquorum piscium nomenclatura conferatur, fortasse Latinorum Acipenseri, Græcorumque Helopi respondere videbitur. Quod tamen temere affirmare non ausim: tum quod Latinorum Acipenser, et Græcorum Helops, raro ab antiquis reperiri solerent (unde illud Porcii in aurem Scipionis apud Macrobium, Vide (inquit) quid agas, Acipenser iste paucorum est hominum) tum quod pusilli essent Acipenseres antiqui: quamobrem Venetorum vulgus Porcelletas appellavit. Plinii præterea Acipenser, unus omnium squamis ad os conversis, contra aquæ cursum natat. Quæ cum Sturioni minus conueniant, controversiam hanc iis relinquemus, qui rebus obscuris paulo curiosius addicti, etiam interiora maris ac fluminum, paulo liberaliore ingenio perscrutantur. Est igitur Sturio, Tyrrheno atque Adriatico mari infrequens, Ponto et circa Mæotidem paludem frequentissimus: quibus ex locis hujus ova, quæ alioqui nigra sunt aduecta, atque in molem ingentem coacta, salita, et cadis inclusa, apud Turcas, Græcos ac Venetos divenduntur: Caviarium appellant. Cujus generis est etiam aliud, rufo colore præditum, de quo in Cyprino dicemus. Proinde Sturione Tanais abundat, quod flumen Asiaticis Tana, ipse quoque piscis vulgo Xirichi appellari solet. Exiccatus autem vel insolatus, sale conspersus, et in longiores assulas diffissus, Græcis ac quibusdam Italis optimum edulium præbet, ut crudis ejus assulis cum cepis vulgus uti soleat. Integrum piscem Cyprii Moronam vocant: Assulas autem, vulgus Italorum spinalia, aut eo corruptius, Schenalia vocat: quod totum hujus piscis corpus in longum per tergoris spinam, a capite ad caudam disfindere soleant. Ac quod ex hujus piscis folliculo, secundum spinæ longitudinem expanso, Tanais incolæ collam conficiunt (quemadmodum ex Herodoti Strabonisve Antaceo) ob id generali quodam vocabulo, collam appellant, distinguntque sturiones Caffæ populi, in Collam Xirichi, Collam Mersini, Collam Morona, et Collam Zuccha. Cæterum frequentior, delicatior, ac procerior nobis est Sturio ex Ligeri ac Rheno, quam ex Oceano, aut Mediterraneo mari, ut nostra memoria apud montem Argum, Francisco Regi {100} decem et octo pedes longus aliquando fuerit ostensus. Ea est porro Ponticorum, Adriaticorum, Gallicorum ac Germanicorum inter se differentia, quæ magnitudine, crassitie, cutis asperitate, et subnigro, subfuluo, aut argenteo colore distingui possit. Quod autem ad hujus piscis descriptionem attinet, hoc animaduertendum est, Sturionem tereti, oblongoque esse corpore, inter rotundos ac planos ambigenti: ut qui subtus quodammodo planus sit, dorso vero semirotundo: Sequanicus ac Ligerinus adultus, tres interdum orgias excedit, Galeum piscem pinnis ac forma referens, exili corpore, hirta sursum pelle, deorsum plana ac lævi, apud Ferrarienses ac Bononienses argenteo colore fulgens, dorsum et latera tribus veluti carinis distincta ostendit. In dorso, octo quasi ossicula cultellata prominere videas: in lateribus autem utrinque, alia octo et viginti, calli duritiem præ se ferentia, a branchiis ad caudam exporrecta. Cæterum, oblongo rostri mucrone præditus est, porrectamque habet frontem, atque in pyramidem assurgentem. Cirrhos duos oblongos, Mysti modo, sub mento ostendit, sub quo diffissam barbam esse diceres: os ei sub rostro fistulosum vulpeculæ marinæ modo. Proinde totius corporis compage ad Galeos accedit: sed habet Galeus branchias cute contectas: hic vero, operimentum veluti spineum, squamati piscium generis in morem, atque oculos pro corporis mole admodum parvos gerit. Branchias simplices quidem, nec usqueadeo rufas habet: nullisque dentium rudimentis præditus est, imo neque labia exasperata præ se fert: non enim piscibus aut conchis, sed muco potius, aut aliis lævioribus, quinetiam sabulo et arenulis, vesci credibile est. Quamobrem natura illi ventriculum durissimum confecit, adeo stricte tergori inhærentem, ut nili discissum inde evelli possit. Ob quam etiam rationem os illi in tubi modum fistulosum est, quo facilius terram ad imum effodiat, habetque œsophagum undique in rugas contractum, linguam densam et crassam. Ac quando ad internas ejus partes ventum est, cor etiam spongiosum ac triangulare pericardio inclusum ostendit: jecur stomachum fulciens, in duos lobos divisum: oblongos quidem eos, fuscos atque {101} in gyrum crenis aliquot distinctos: quorum dextro lobo vesicula fellis ita adsuta est, ut nulla fere appareat. Lienem stomacho subjectum, subrubrum, et in V literam efformatum gerit, intestina valida et crassa, tribus tantum spiris convoluta. Hujus autem piscis effigiem ex sequenti pictura potius, quam justam magnitudinem conspicere poteris.
Attilus.
3. Sturioni magna ex parte respondet piscis cartilagineus, Ferrariæ frequentissimus, inter Padi divitias merito connumeratus, quem Adanum vulgus vocat, quemque puto antiquorum esse Attilum. Ingentis est magnitudinis, cætera Sturionem tam internis, quam externis partibus refert: hoc dempto, quod pro eminentioribus ac callosis illis elatis tuberculis, quibus Sturio quinis carinis præditus est, hic stigmatis tantum lividis, sessilibusque maculis, in cute minus aspera, ad latera sit distinctus. {102} Præterea unicam tantum pinnam ab ano ad caudam gerit: Sturio autem duas habet. Cæterum, os Attilo prominet oblongum, fistulosum, sublongo etiam naso: sed carne non est usqueadeo delicata ut Sturionis: nec enim tanti in Ferrariensi aut Bononiensi foro piscario venire solet. Capitur interdum sagena, cucurbitis fulta, et transversum in amnem coniecta, præcedentibus utrinque sandaliis, in quibus piscatores Attilos secundum rapidi fluminis cursum in sagenam cogant. Piscem istum, Padi alumnum ac peculiarem inertia pinguescere Plinius tradit, quo nostra Gallia, atque adeo Germania et Hispania caret: talisque ejus est figura, qualem depictum vides.
Ichthyocolla.
4. Nullo, aut admodum parvo nutriendis corporibus nostris est usui, qui Pontico vulgo Collanus piscis, Bononiensibus Copsus appellatur. Valet autem ad conglutinandas omnis generis chartas, atque instrumenta musica, reliquaque lignaria incrustamenta, quæ tessellato, imbricato, et vermiculato opere fiunt. Quamobrem cum antiqui nullum aliud nomen peculiare haberent, quod huic pisci imponerent, partem pro toto accipientes ichthyocollam, ut et Itali Colpiscem, et vulgus Colabuccum appellaverunt. Quanquam ex multorum aliorum piscium folliculis Ichthyocolla fieri soleat. Ferrarienses (apud quos, pro Sturione, nequissima Ichthyopolarum impostura interdum venditur, quum ejus caro multum inferioris sit notæ) piscem Judaicum nominaverunt. Est Italiæ fluminibus Eridano, aut Pado tantum peculiaris: Herodoto a magnitudine qua cetaceos pisces æquare conspicitur, Antaceus: Pomponio quoque Magnus vocitatus est, ac Boristhenis incola. Est enim præcipuæ magnitudinis piscis, Sturioni et Attilo cognatus, qui quod quaternis veluti barbis ad labia sit communitus, ab iis qui Tanaim incolunt, vulgo Barbota dicitur. Germanis, apud quos sexcentarum librarum pondo ex Danubio aduectum conspeximus, ab ingenti, et quasi cujusdam parvulæ domus magnitudine, Hyperbolice Hausen dictus est. Ossibus ac spinis caret, oblongamque ac prope teretem formam refert: hoc a Sturione, atque Attilo præcipue dissidens, quod rostro careat, magnum oris rictum præ se ferat, sitque sublutea, dura, lævi ac glabra cute conuestita carne. Proinde oculos pro corporis mole admodum exiguos ostendit: binaque ante ipsorum canthum, parva atque aperta foramina: pinnas in tergore duas, ad caudam erectas, sub qua tertiam videas podici vicinam: ac branchia veluti spineo tegmine communita, Sturionis modo: magis tamen bifurcam habet caudam, præcipuaque a cæteris piscibus nota discernitur, quod paulo supra spineum operimentum branchiarum, quodam ad ejus latera impresso foramine pervius sit. Mirum est, collam ex solo hujus piscis folliculo a capite ad caudam {104} per spinæ longitudinem extenso in Ponto fieri, cum Dioscorides ex ventre piscis cetacei confici referat. Germani hanc vesiculam in Ichthyocolla exprimentes, Hausen plosen nominant, quam recens ab ipso pisce detractam agglomerant ac transsuunt, exiccatamque ad nos ex Ponto transmittere solent. Carnem autem hujus, sale conspersam, Græcorum vulgus in deliciis habet, Moronam appellantes: quam Venetiis publice divendi solitam, quidam Silurum esse putant: a quo tamen quantum hic piscis distet, suo loco docebimus. Hic tantum Collani figuram, qualem aliquando vidimus, ostendere libet.
Ichthyocolla, Græcis: Collanus piscis, Latinis: Ferrariensibus, Copesce: reliquis Italis, Calpesce: Incolis Tanais, Barbotta: Germanis, Hausen: Flandris, Bolich. {105}
Silurus.
5. Ichthyocollam refert, qui Græcis a motus caudæ celeritate Ælurus et Silurus, Oppiano, ab animalis terrestris similitudine, Hiæna dicitur: habet enim veluti jubas quasdam a cervice deorsum exporrectas, quæ totam ipsius caudam ambiunt. Byzantinum vulgus, apud quos frequens ex Strimone conspicitur, antiquam dictionem retinens, Glagnum ab insigni glabritie nominavit. Piscis est fluviatilis, haud ita delicatus, cujus caro sale condita, præter alimentum, eum etiam usum præbet, quod spiculis corporibus infixis extrahendis sit utilis: pellis autem, quæ in morem anguillæ lævis, sed multo magis dura est, contegendorum Turcarum tympanis, membranæ loco, inserviat. Cæterum Agonum Mediolanensem referret, nisi major esset: atque etiam hoc dempto, quod Agonus caudam seorsum a tergoris pinnis seiunctam habet. Hiænæ autem cauda, Corduli caudæ similis est, quemadmodum et Corduli anguillæ, qui tres pisces in natando corpus in spiras agunt serpentium more. Verum etiam confusos in ore dentes habet Silurus, multis ordinibus in maxilla dispositos: os magnum et amplum: branchias utrinque quaternas, easque duplices, novissima excepta: fel maximum jecori annexum, majorque in fluminibus quam in æquore evadit, in quo etiam rarius reperitur. Hujus piscis esu, ex suæ legis interdicto, Judæi abstinent, quod glaber sit, et squamis careat.