CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De cetaceis oviparis spinosis. Cap. x.

1. Spinas habent, ossium loco, alias aliis majores, qui spinosi pisces nominantur, quorum nonnulli etiam cetacei sunt generis. Omnes tam magni, quam pusilli ova pariunt: quamobrem non solum a quadrupedibus amphibiis, sed etiam cetaceis viviparis secernendi mihi visi sunt. {106}

Thynnus.

2. Thynnus, vulgo Tunnus, in alto degit, Tyrrheno ac Mediterraneo frequens, Oceano atque Adriatico non item. Quamobrem Romanis, Massiliensibus ac Bizantinis, magis quam Venetis ac Parrhisinis notus, externo colore ac delineamentis satis ad Scombrum accedens, nisi quod ille est longe maximus, Pelamidem, dum junior est, magis referens: a qua hoc unum distat, quod Thynnus lividis est lateribus: hæc vero undantibus maculis transversis, atque obliquis distincta gerit latera. Cæterum uterque piscis ejusdem fere est magnitudinis: tergoris pinnis, cauda, appendicibus, turbinataque figura, ita alter alteri similis, ut ementes unius et alterius magnitudinis incertos plerunque decipiat. Sic Thynnus Pelamidem, Pelamis Scombrum, Scomber Choliam, Cholias Lacertum refert. Magni est apud Italos pretii, cujus sale conditæ, atque in usum asservatæ partes, pro vario gustatu varie a Salgamariis, atque Ichthyopolis nominari solent. Ventris enim pinguiorem adipem, ventrescam ac surram, dorsum autem magis carnosum ac macilentum Tarentellam appellant: quæ longe minori pretio venundari solet. Visum est mihi antiquissimum numisma Lutetiæ apud quæstorem Grolerum, cujus in altera parte, spica depicta erat, in altera Thynnus, lunam superiorem habens: ac quod subtus scriptum erat, (nescio qua ratione) vocem hanc referebat Philippenze. Id ubi conspexi, protinus mihi venit in mentem horum versuum, quibus Amphilitus apud Herodotum sic vaticinatur,
Est nummus proiectus, item sunt retia tenta,Nocte meant Thynni claro sub sydere lunæ.
3. Proinde, tres cubitos ut plurimum longus est Thynnus, crassus vero per medium, quantum utrisque {107} ulnis justæ magnitudinis homo complecti potest: utrinque gracilescit in remi modum, pinnasque ad latera circa branchias gerit, sub ventre duas, super tergo undecim, quarum prima, duodecim aculeis armata est: atque ubi desinit, secundam excelsiorem, parvam sine aculeo procreat, a qua novem aliæ deinceps paruæ pinnæ eodem ordine usque ad caudam disponuntur. Hanc vero lunatam gerit, in cujus radice utrinque, (ut in Scaro) unum appendicem videas. In ea autem caudæ regione, quæ ad ventrem pertinet, mox a podice, pinnam nullo aculeo præditam cernes, cui novem aliæ superioribus similes subserviunt. Quod autem ad internas Thynni partes attinet, cor illi est turbinatum, atque in conum efformatum, robustissimo pericardio communitum, solidum, nullisque cavernulis præditum, cui duo veluti meatus (fistulas Aristoteles vocavit) sibiinvicem insidentes juglandis crassitie accunbunt, pulmonis officio fungentes: atque his tertium adhæret, trachiæ arteriæ munus objens. Diaphragmate secernitur, sub quo ventriculus (ut in Delphino) oblongus, quem hepar in multiplices lobos discissum ambit, quorum maximus palmi longitudinem, latitudinem autem duorum digitorum excedit, secundum pilorum ad ima tendens. De piloro, ac concavis hepatis regionibus, fellis folliculus semipedem longus appendet, huicque superjacent etiam adnatæ infinitæ apophises, atque in quandam veluti cæsariem desinentes, quam venæ plurimæ in gyrum ambiunt, quæ recta cum intestinorum venis deducuntur ad hepar. Pauca autem intestina habet, eaque exilia, ac tribus tantum gyris in reflexæ tubæ modum contorta. Cætera ad Thynni formam exteriorem pertinentia sequens pictura te docebit. {108}

Thynnus alius.

4. Lissam vel Glissam, a glabra et squamis carente cute Cretensium vulgus appellat, aliud Thynni genus, bicubitalis longitudinis humanique corporis crassitiei, quod extra Cretam Copanum vocant: contorta fortassis a Scepano dictione: hunc enim esse Scepanum nihil vetat, quem Dorion Attagenem marinum appellavit: sed non est Oppiani Scepanus: est enim hic Thynnus plane pelagius, in alto mari degens, ac delicatissimi saporis: Scepanus vero litoralis ac cœnosus. Differt a majore ac vulgari Thynno, quod teretior est, branchiasque Pelamidis habeat, ac dentium loco rugosas atque asperas maxillas, pinnisque lateralibus, caudæ ac tergoris ad Sinagridem accedit: caudam tamen non usqueadeo lunatam gerit, sed magis bifurcam. Porro interiores ipsius partes, sic ad majorem Thynnum accedunt, ut etiam in hoc pylorum quadraginta et amplius apophisibus in gyrum circumvallatum facile comperias. Ejus formam tibi proponere supervacuum esse duxi, quod tu priore contentus esse possis.

Xiphius.

5. Xiphius Græcis, Latinis gladius, et quibusdam (inquit Plinius) Tomus Thurianus: Venetis Spada, Genuensibus Imperator, nostris Ardea marina, Heron de mer: Burdegalensibus, Grand espadas. Cetaceus est piscis, ad Thynnum plurimum accedens: quo, sale condito, nostrates (quibus infrequens est) pro Thynno interdum utuntur. Pelagius magis est, quam litoralis, Byzantinis frequens: hoc a Symia marina (quam etiam Genuenses piscem spadam nominant) distans, quod hæc cauda, ille vero rostro sit {110} ensiformi. Proinde a Thynno non ipso tantum rostro, verumetiam cute minus nigricante differt: sub qua præter aliorum piscium morem, plurimæ squamæ delitescunt. Cætera Thynnum refert, nempe ipsa corporis crassitie, pinnis lateralibus, atque adeo cauda, quæ illi etiam lunata est. Quinetiam provectiori Xiphio ensis sesquicubitalis longitudinis vice rostri a natura exhibitus est. Branchias habet (inquit Aristoteles) octonas, easque duplices: Fel item a jecore semotum. Oppianus,
Trigoni et gladio superi fortissima donaAptarunt membris, atque arma horrenda dederunt.

Glaucus.

6. Glaucus, pelagius piscis, a squamarum colore dictus, ex eorum est piscium numero, qui in partes dividuntur, pluresque patinas implent, Lutetiæ inuisus, Genuensibus frequens: apud quos Fegarus appellatur, Venetis Corbetus, quasi Corvulum dicerent: Massiliensibus et Romanis nullo alio quam Umbrinæ nomine cognoscitur: quanuis ab hac quibusdam notis dissideat, uti postea ostendemus. Pusillus dum est, transversis atque undantibus lituris suggillatur: in quo Chromidi adeo similis est, ut pro ea plerunque divendatur. Prouectior autem adeo Umbram marinam refert (præsertim cirrho quem sub labro inferiori erectum habet) ut a plærisque, veluti jam dictum est, alter pro altero assumatur. De hoc pisce multa apud authores videbis: quorum alii aiunt ipsum æstate mediis feruoribus delitescere. Ovidius,
Ac nunquam æstivo conspectus sydere Glaucus.
7. Alii incredibilem Glauci erga suos amorem prædicant.
Ut pisces inter Glaucus, sic præstat amore {111} In natos, illis qui fretibus ova resoluuntHippuro, gladii Cephalon justissima turbaDecipiunt Glaucum.
9. Alii, ut Plinius medicus, recensent Glaucum cibos meliores et sine mordicatione generare, humoresque reddere in corpore pinguiores. Cæterum hujus piscis color ex livido in aureum effulget: rostroque est obtuso, cujus labri pars inferior quinque exiguis foraminibus, superior tribus tantum pervia est. Oculi magni et nigri, sub quorum canthis, gemina sunt utrinque foramina, dentes in maxillis confusi atque exigui, lingua rotunda: ad cujus radicem quæ ad fauces est, circa epyglotidem asperitas quædam ossea aliorum quorundam dentium formam præ se fert: atque ob hoc magis expetitur Glauci caput, quod in eo lapillos duos gerat medicamentis utiles. Tergoris pinnam non habet continuam ut Corvus, sed divisam ut Chromis et Umbrina. Laterum quoque pinnas acutas non habet, verum quæ ab ano ad caudam fertur: ea certe robusto aculeo vallata est, quo se adversus pisces defendat. Caudam gerit subrotundam, ani foramen magnum ac distentum, multas intus lactes, omentum admodum pingue, circumfusa, ac multis in gyrum revolutionibus complicata, et nodulis intercepta intestina complectens. Hepar habet spongiosum, in duos lobos distinctum: quorum sinister latior est: a dextro autem lobo vesicula fellis parva, pisi magnitudine, velut ex filo trium digitorum longo dependet, atque in fundo stomachi quandam apophisem in nullo alio pisce a me conspectam gerit, præter quinque alias in piloro ventriculum obsepientes. Porro, vesica non caret, ut nec etiam renibus atque ab his ad hanc productis ureteribus, filis tenuissimis haud absimilibus. Vescitur hic piscis carcinis, scolopendris, caridibus, et alga: quorum reliquiæ in ejus stomacho nonnunquam reperiuntur. {112}
Γλαῦκος, Glaucus: Genuensibus, Fegaro: Venetis, Corbetto: Massiliensibus et Romanis falso, Umbrina.

Chromis.

10. Magna est (ut dicebamus) Chromidis cum Glauco pusillo, ut et Glauci provecti cum Umbra similitudo. Ea putatur esse quam Atheneus Chremydem, Oppianus Chremitem, AristotelesChrempum appellat, quem inter eos pisces annumerat, qui acutissimo auditu præditi sunt. Turdum Veneti ut et Massilienses Umbrinam falso appellant: et horum etiam nonnulli Un Chrom. Fusaneus est piscis, {113} nostris Parisinis ignotus, simus in Lavareti modum, mediæque inter lupum et corvum magnitudinis: herbis virentibus præcipue vescitur, ac litoralis est: unde Oppianus,
Permolles habitant ripas, herbasque virentesLabrax, audaces Hamiæ, placidæque Chremites.
11. Cui etiam Ovidius eas notas dedisse videtur, quæ alias Phycidi debentur:
Atque immunda Chromis merito vilissima Salpa,Atque avium dulces nidos imitata sub undis.
12. Est enim Chromis, etsi litoralis, succi tamen gratissimi, et qui non minus jucundam nutritionem, quam pisces saxatiles exhibeat. Proinde tenuibus squamis vestitur, ex auro nitentibus, ac cæruleum interdum colorem concinne vibrantibus: binas gerit pinnas in tergore, quarum anterior, quæ minor est, novem obfirmatur aculeis, alias quoque ad latera etiam acutas ac pusillas habet, atque unam etiam sub ano ad caudam unico aculeo roboratam. Hujus item exterior branchia, spinea est, atque in gyrum nigra, et, ut in lupo, denticulata. Caudam habet subrotundam, veluti Umbra et Glaucus. Atque hoc præsertim a reliquis piscibus distinguitur: quod undantibus ac transversis veluti lituris ex cæruleo in cinereum colorem abeuntibus sit aspersus: quas tamen pusillum Glaucum habere diximus: nam hæ quidem in provectiore Glauco evanescunt. Cæterum, caput habet obtusum, maxillamque in superiore labro veluti infarctam, ac quoddam ceu linguæ rudimentum, dentiumque loco, scabritiam sub labiis apparentem. Multis abundat lactibus circum intestina, ac folliculum tergori annexum gerit, medio geniculo interseptum: Vulvam bicornem, ovis utrinque plenam: Hepar subrubrum, ad quod fel vasculo tenui contentum, a duodeno incipiens, deferri videtur: Lienem stomacho inhærentem, oblongum, tenuem, rubrum, cor triquetrum, albo pericardio contentum, stomachum per tergoris longitudinem protensum, cujus pylorus octonis apophisibus seu appendicibus ambitur. {114}
Χρέμις: Venetis falso, Un tordio: Massiliensibus, Un Chrau: et falso, Umbrina. {115}

Coracinus.

13. Glaucorum generis est, qui Græcis κοράκινος, Latinis quoque Coracinus a paulo magis nigro, quam Cyprini fluviatilis colore dicitur. Massiliensibus pes Carpa, Comensibus, et qui Lemanum incolunt (marinus enim et fluviatilis est) pesce Scarpa vocatur. Græcorum vulgus corrupte Caralzidia nominat, media est inter Umbram et Chromidem magnitudine: Salituris est idoneus, quod et Galenus testatur libris de alimentis, in quibus hoc etiam animaduertendum est, ubicunque Gracculum perperam ab interpretibus conversum comperies, illic Coracinum scribi atque intelligi debere, quemadmodum et ubi Plinius ex Ovidio Rhacinum pullum esse scribit, illic etiam Coracinum legi oportere. Plinius autem medicus hunc piscem Corvum aspratilem vocat: saxatilem puto dicere voluisse. Ad Melanurum ipsa forma accedere videtur, latisque integitur squamis, admodum nigris, unde nomen habet: capite est ac dorso in Cyprini modum gibberoso, atque in arcum conuexo, pinnamque gerit in tergore continuam, duas rursus in lateribus nigras, et unam sub ventre firmis aculeis vallatam, quibus Glaucus caret: calculosque binos in capite valde magnos, quos nonnulli in pretio habere solent. Hunc piscem celeri incremento in mari perfici recenset Galenus, cui post Sardicam secundum locum in salsamentis præbet: duræ tamen esse carnis asseverat. {116}
Κοράκινος, Coracinus: Vulgo Ital. Pesce scarpa: Massiliensibus, Pes carpa: Venetis, Carpano. {117}

Umbra marina.

14. Σκιαίναν Græci, Latini Umbram marinam dicunt, quod quidpiam habeat inter corvum et lupum adumbratum, vel quod dum movetur, adumbrantem quendam oculis colorem iridis in morem rutilet. Umbrinam Romanorum vulgus nominat, atque hujus quidem minorem speciem quæ argentei est Umbrinottum. Parisinis non alio, quam macri nomine cognitus piscis, du maigre, a carnis (quæ in transversas taleolas (ut Sturionis et Salmonis) dissecta venundari solet) candore atque albedine, quam vulgus maciem appellat. Nullo enim est ea sanguine colorata, neque etiam ruffa apparet, quemadmodum Salmonis. Mediterranei maris incolæ, apud quos magis nigricat, Damam appellant un Daing, atque inter saxatiles a Galeno et Oppiano connumeratur,
Sunt udæ cautes, herbis a fronte virentes,Hic domus est Sargis, hæc statio læta Sciænis.
15. Quibusdam tamen Græcis σκινίδες appellantur, quibus liventium epitheton dedit Ovidius,
Chrysophris imitata decus, tum corporis umbræLiventis.
16. Cetaceus est piscis, sexaginta plerunque librarum ponderis, quatuor plus minus cubitos longus, squamosus, pro quo Glaucum Romani ichthyopolæ plerunque supponere solent. Sed hoc a Glauco differt, quod hic dentes habet in oris ambitu raros, firmos, acutos, prominentes, teretes, rotundos, caninis longiores, graciliores: quorum superiores, inferioribus majores sic maxillæ inhærent, ut ipsius pars esse videantur. Glaucus autem labra tantum habet aspera: præterea Umbra in ea pinna quæ ano proxima est, aculeo caret, caudamque veluti in angulos desinentem gerit, ut Scaro et Iulidi, {118} non autem bifurcam ut lupi, nec circinnatam ut rhumbi. Cæterum hujus piscis squamæ veluti obliquæ apparent, in Oceano nigriores, et veluti opacæ: in Mediterraneo argentei, aurei, atque interdum ab his varii coloris, Iridem, dum piscis circumagitur, imitantes. Duabus in tergore pinnis præditus est, quarum anterior octonis præmunitur spiculis, posterior nullis: alas vero utrinque unam et duas sub ventre ut in lupo.
17. Calculos hic piscis in capite gerit prægrandes, quos aurifices nostri argento inclusos vulgo divendere solent, appellantque Pierre de colique. Aiunt enim gestatos ac collo appensos non solum colicum dolorem abigere, sed etiam vetare, ne illa amplius redeat: atque hoc etiam, si diis placet, comminisci solent, nullas eos calculos vires habere, si empti fuerint, sed dono datos esse oportere. Est et Umbra fluvialis, Græcis prorsus ignota, Lotharingis ac Lugdunensibus peculiaris, ab Ausonio celebrata, de qua in fluviatilibus suo loco disseremus. {119}
Σκιαίνα, Græcis: Umbra marina, Latinis: Umbrina vel Umbrinotto, Romanis: Nostris autem, Du maigre: aliis, Un Daing. {120}

Lupus.

18. Qui lupus marinus in viviparis ac monstris a nobis descriptus est, nihil habet cum hoc spinoso oviparo commune, præter ipsum nomen. Hunc enim sic Latini omnes vocaverunt: ac post eos Massilienses ac Genuenses, apud quos Louuazzo, vel quod sit admodum vorax, vel quod fere laneo ac maculoso tegmine conuestiatur, unde quibusdam Græcis ὀ πιστιγμένος, ac Latinis varius et maculosus appellatus est: alioqui hunc Græci Lauracem a voracitate nominant. Quod vocabulum detruncatum ac mutilum nostri retinuerunt, dum dicunt un Var, vel un Bar: nisi etiam a vario colore nomen putes deductum. Veneti Varolum, Burdegalenses Lubinam nominant. Hunc piscem inter aspratiles connumerat Plinius medicus: Galenus pelagium facit: stagna tamen maritima, nec fluviorum ostia refugere tradit. E pusillo magnus ac cetaceus, ut Sulmo, evadere solet, ut ex Oceano libras quindecim nonnunquam pendere visus sit. Cæterum squamis sessilibus sibi invicem arctissime conjunctis, pellucidis, corpori valde inhærentibus contegitur: estque colore satis jucundo, duas in tergore pinnas habet, quarum ea quæ capiti vicina est, octo aculeis est horrida, item ad latera utrinque unam circa branchias: et rursus aliam sub medio ventre etiam geminam ac mollem. Lineam utrinque gerit, non ut Cantharus aut Sargus arcuatam, sed a summis branchiis recta ad caudam per medium corpus delatam. Branchiarum autem tegumenta spinea sunt, horrida, et spiculis aspera, atque in crenas a summo denticulata, ut duplicatas esse dixeris. Os illi magnum est atque amplum, tenuibus denticulis confuso (seu Cantharus) ordine dispositis undecunque armatum. Linguam oblongam habet: Carnem in Sulmonis modum rubentem, quam nostri ichthyopolæ (dum multum increvit piscis) in taleolas diffissam, Sulmone carius divendunt. Eam enim tenuissimum atque optimum sanguinem {121} gignere Galenus autumat, si præsertim e mari in aquas dulces exilierit. Cæterum bis anno parere solet: unde Oppianus,
At bis Lucinam Labrax toto inuocat anno.
19. Discissum Lupi corpus, hepar ostendit pallidum, in duos lobos distinctum, sub quorum dextro vesicula fellis avellanæ magnitudine adsuitur. Lien quoque in sinistro purpureus atque oblongus apparet: plures illi quam duæ apophises in intestinis non videntur, a duodeno exilientes, neque enim ejus intestina numerosiores anfractus habent, quam S literæ maiusculæ figura.
Λάβραξ, Græcis: Lupus, Latinis: Varolus, Venetis: Nostris, un Bar: Burdegalis, Une Lubine: Genuensibus, Un Louuazzo. {122}

Asellorum species permultæ ac primum de Marlutio vulgari.

20. Multos pisces deinceps enumeraturi sumus: vulgarem in plerisque Europæ tractibus denominationem habentes, quorum nullum peculiare vocabulum apud antiquos reperimus: nisi quis eos sub Asellorum phalange connumeret: sic enim omnes tam marinos, quam fluviales, aut stagnorum pisces, præter cæteros segnes atque ignavos appellaverunt antiqui: quanquam hos a cineritio colore dictos putet Varro, unde EpicharmusPæœcilogastoras appellasse visus est. Hujus autem notæ primus a nobis hoc loco recensebitur qui Græcis ὀνίσκος, Gallis nostris Marlutius (quasi maris Lucium ab ipsa similitudine dicere vellent) appellatus est: etsi Lucium marinum improprie Corcirensium et Cretensium vulgus Sphirænam hoc nomine appellent. A Genuensibus autem piscis hic Nasellus, prima detracta litera (Asellum dicere volentibus) nuncupatur. Mollis omnes hujus generis pisces sunt carnis, quemadmodum Murenæ, Buglossi ac Passeres, quibus Philotimus addit Gobiones, Percas, Turdos, Merulas, ac Lacertos. Hoc autem (nequis vocum affinitate hallucinetur) inter molles, et mollis carnis pisces interest: quod molles absolute appellentur ii, qui exangues sunt, nullamque testam, spinas aut squamas habeant, etsi carne sint in coquendo dura ac contumaci: Mollis autem carnis, e re ipsa nominantur: qui cum sanguinei ac spinosi sint, tamen habent carnem coctu facilem ac delicatam. Proinde Marlutius oblongo et tereti est corpore, colore cineritio, glabra cute: in cujus tergore duas habet pinnas, unicam ab ano ad caudam, caudæ vero pinnam rotundam ostendit. Cirrhum quoque sub mento: et branchias utrinque quatuor. Ore est prægrandi, et veluti rescisso: cujus dentes tenues in multos ordines dispositi, palatum undecunque exasperant: atque in faucibus ossicula ut in dentali exasperata astendit. Cor illi ex diaphragmate interseptum est pericardio inclusum. {123} Hepar in duos lobos distinctum. Stomachus oblongus, innumeris appendicibus ad pilorum circumseptus, a quo jejunum oritur, laxum ac pallidum, de quo item Ileon duobus semicirculis ad rectum descendens, gracile id quidem ac rubicundum. Folliculum item habet candidissimum, spinæ annexum, quo in natatione plurimum adjuvatur. Calculos in capite duos candidos habet: iis propemodum similes qui in Sparo reperiuntur. Cæterum Atherinis ac dejectamentis marinis, ut et Gobionibus vescitur.
Ὀνίσκος, Græcis: Latinis, Asellus: Vulgo, Marlucius: Genuensibus, Nasello: Romanis, Merluzzo. {124}

Marlangus, altera Asellorum species.

21. Galliæ tam frequens est Marlangus, ut a carnis levitate, vulgari proverbio, locum fecerit, hominem duodenis Marlangis probe pastum, minore ab his pondere in cursu fatigari, quam si senos tantum zonæ appensos gestaverit. Dubium est mihi, an is sit piscis, qui a carnis mollitie et candore antiquis Græcis πρόϐατον, hoc est Ouis seu Pecus dici consueverat. Hoc asseverare possum, Venetis Piscem mollem, Bizantinis Muzum vel Mazum, vulgo Romano Ficum appellari. Quanquam etiam hoc vocabulum ad permultos alios asellos transferant, quemadmodum Græci vulgares suum Gaideropsarum, de quo in Callaria docebimus. Est etiam Phycus alius ab hoc, ut ipsa quidem orthographia, sic etiam natura ipsa longe diversus, de quo in Phycide agemus. Proinde Marlangus noster plurimum albus est ac mollis, argentei coloris, pinnas habens sub ventre duas, atque in lateribus ad branchias, utrinque unam: tres quoque in tergore, duas ab ano ad caudam. Cæterum ventre est prominulo, quemadmodum et omne Asellorum genus: estque Lutea quadam linea a capite ad caudam utrinque producta, insignis, squamisque ita tenuibus, ut visum fugiant. Rotundis oculis in media pupilla cristallinis, dentibus in superioris et inferioris maxillæ extremitate tenuibus, acutis, albis, ordinatis. Oblongo ac rotundo stomacho, quem Gobiis in frusta discissis, Caridibus atque aliis pisciculis plenum reperias, pilorumque quadam veluti appendicum seu apophisum cæsarie circumsessum cernes. Proinde hujus piscis fœminæ vulva quadrifariam diffinditur, quod cæteris piscibus non accidit, ejusque tergoris spina sexaginta vertebris constat, ac quos in capite calculos ex aliorum consuetudine gerit, eos oblongos ac minime rotundos esse conspicies. {125}
Marlangus, Vulgo: Venetis, Pesce molle: Bizantinis vulgo, Muzo: Romanis, Fico: Massiliensibus, Un Seruantin. Fortassis est Græcorum, πρόϐατον: et Latinorum, Ouis marina: Exiccatus piscis, a cornus hœdini similitudine: Britannis, Boucshorn dicitur. {126}

Æglifinus, tertia Asellorum species.

22. Asellorum generis est qui vulgo Æglifinus vel Ægrefinus dicitur, quem nonnulli Jecorinum esse autumaverunt. Salitus aliud nomen vulgare adeptus est, præter aliorum morem:vocatur enim Hadou, voce fortasse a Britannorum vulgo desumpta, apud quos Hadox seu Hadoche dici solet: nostro Oceano peculiaris, reliquis litoribus infrequens. Maximam habet cum nostra Morhua vulgari similitudinem: a qua cæteris quibusdam veluti maculis nigris, quibus conspersus est, atque etiam quod minor est, distingui solet. Cubitalem longitudinem non excedit: prægrandibus oculis præditus est: crista in cervice prominente, in quo Chameleonem et Chameleopardalum terrestrem æmulatur: qui quidem apex in salitis magis est perspicuus, ex quo antiquis crediderim πρόϐατον et Arietem appellatum fuisse. Nam præter apicem, etiam gibbum super naribus gerit in terrestrium pecudum formam. Verumetiam in hoc pisce id præcipue est admirandum, quod in singulis branchiis, quas utrinque quaternas habet, apophises sanguinei coloris: lumbrici contracti similitudine gerat, in quibus sanguis purus contineatur. Tres alioqui pinnas in tergore gerit, aliis propemodum Asellis similes. In faucibus ossa dentibus armata ostendit. Quibus quæ ore comprehendit, in stomachum facile immittit. Capite est prægrandi, ore amplo et rescisso: Cirrhumque breve sub inferiori maxilla gerit. Apophises vermiculorum speciem referentes fere innumerabiles supra pilorum in multum gregem coeuntes exeunt: reliqua intestina aliis Asellorum generibus prope similia sunt. Lineam in lateribus utrinque nigram gerit, atque adeo maculam ad latera etiam nigram, ut sancti Petri piscis, quam in sequenti figura expressam cernes. {127}

Morhua vulgaris, maxima Asellorum species.

23. Mirarer antiquos rerum omnium solertissimos inuestigatores, speciem hanc Asellorum, præter cæteros maximam, quam nostrum vulgus Moluam aut Morhuam vocat, prætermisisse, nisi existimarem Græcos atque Italos, ejus penuria multum laborasse, quum alioqui nostræ regioni non minus atque Harengus sit frequens. Ut plurimum sesquicubitalis est longitudinis: latitudinis vero pedis unius: ac dum recens est, gustus optimi, et nutritionis satis salubris. Tres supina parte pinnas gerit, prona duas, ab ano ad caudam protensas: dorso est cinereis ac fulvis maculis distincto: cirrhumque unicum sub mento usqueadeo grandem exerit, ut barbam esse dicas: radium vocat Aristoteles oculos habet admodum magnos: unde illud vulgare Lutetianum in stolidos, quique cum magnis sint oculis præditi, nihil tamen vident, Morhuæ oculi. Hujus piscis intestina, et folliculi (quemadmodum et reliquorum cetaceorum) ichthyocollæ conficiendæ inservire possunt: reliquæ partes internæ ad Callariam accedunt: de qua proxime disseremus.
Morhua vulgo nostro ab Anglis desumpto, Merhuel, Asellorum maxima species. {129}

Aselli species altera Græcorum vulgo Gaideropsaro dicta.

24. Asinum piscem vertere possumus, quem Creticum vulgus Gaideropsarum vocat. Indigenæ ad portam Veneris Pegorellam, Genuenses ac Massilienses Mustelam, puto Aristotelis et Galeni esse Callariam. Piscis est ad Marlangum nostrum accedens, Græco atque Italico litori frequentissimus, inter mollis carnis pisces comnumeratus: trium interdum palmorum longitudinis, ac cruris humani crassittei: colore ex livido in opacum abeunte, squamis Polam vulgarem referentibus. Duas in tergore pinnas gerit: quarum minima, capiti vicina est: præter quas aliam rursus ad caudam usque protensam habet, ac rursus ad latera utrinque unam, rotundam, sub quibus postremis crassiores ac carnosi quidam cirri, bifidi conspiciuntur: hujus quoque caudæ pinna rotunda est: cirrum sub mento habet, maxillas mobiles, dentes confusos, ut et asinorum reliquum genus. Sed hoc ab iis differt, quod in labro superiore, maculam ostendit in cordis figuram denticulis circumfultam, linguam albicantem, et in cuspidem efformatam. Proinde branchias distendit utrinque quatuor, sub quibus cor delitescit triquetrum, pericardio ut in cæteris piscibus obuolutum. De diaphragmate hepar pallidum ac fere lacteum appensum est in tres lobos divisum: cujus pars sinistra, cæteris major, vesiculam fellis oblongam admittit: tertius lobus superficiei stomachi incumbit. Lien illi est sanguineus, gracilis, oblongus, dorso incumbens, a ventriculo dependens, quem propter voracitatem prægrandem vidimus ejus fere figuræ, cujus est pastorum instrumentum, cui cornutæ musæ nomen est. In Pyloro admodum multæ sunt apophyses, ut quinque et triginta facile connumeres. Ejus intestina non amplius quam tribus revolutionibus circumflexa sunt, antequam ad rectum pertingant: præter quæ, vesicula quadam cæteris asinis communi præditus est, gemino veluti folliculo tergori conjuncta, {130} quæ illi commodioris natationis usum exhibere creditur. Cæterum, hic piscis Sardellis, Boopis, Trachuris, atque aliis pisciculis sese exaturat.
Massiliensibus et Genuensibus, Mustela: Græcorum vulgo, Gaideropsaro: Incolis portus Veneris, Pegorella: Antiquorum Callariam esse puto.

Galea Venetorum, Asellorum altera species.

25. Ut nobis frequens est Merlangus, sic Venetis Asellorum speciem ad hunc accedentem multum communem esse video, cui vulgus Adriaticum, Galeæ nomen imposuit. Hujus effigies ad mustelam superius descriptam, atque ad nostram Barbotam fluvialem (de qua in Claria disseremus) plurimum accedit: hoc tamen ipsa magnitudine a superiori Mustela dissidet, quod raro sesquipalmum excedat, atque adulta quidem nigricet, pusilla candicet. Proinde, glabra cute contecta est, capite magis plano, quam anguillæ, oculisque latioribus, cirrumque sub labro inferiore protensum gerit: Pinnas in lateribus rotundas, nigras, ac rursus sub branchiis (quas utrinque quatuor habet) duas alias, binos {131} veluti cirrulos referentes: pinnam quoque aliam carnosam, a medio dorso ad caudam usque productam: ac præter hanc etiam aliam ab umbilico ad caudam abeuntem, quam circinatam, mollem ac nigram habet. Cor illi sub branchiis, ut in aliis Asellis, triquetrum delitescit, sed paulo magis turbinatum: Hepar stomacho incumbit, duobus lobis præditum. Ventriculum etiam gerit oblongum, pylorum innumeris apophysibus circumdatum: a quo intestina tribus inflexibus convoluta, ad anum emittuntur. Peritoneum illi argentei coloris est: Vulva utrinque in cornua prominens, permultis ovis referta, inter quæ ossiculum membrana obuolutum, caput aquilæ referens comperimus. Folliculo quoque, commodiori natationi idoneo (ut et cæteri Aselli) præditus est: qui latiori spinæ parti incumbens, durus, glutinosus, et plurimo flatu distentus apparet. Cæterum, ejus caro paucis spinulis referta est, vesciturque Apuis, Caridibus, et omni pisciculorum genere.
Galea Venetorum. Clariam marinam esse puto. {132}

Alter Grillus vulgaris, Aselli species, ad Tragum antiquorum reducta.

26. Mollium Asellorum classis est, Italorum plerisque Grilli nomine cognitus piscis, palmum ex Mediterraneo non excedens: carnis admodum delicatæ, Romanis antistitibus in deliciis habitus, a quorum vulgo pro Congro accipitur, atque interdum ab ichthyopolis ejus loco supponitur. Cui sententiæ ego quidem facile accederem, nisi ab hoc longe diversa esset hujus (quam mox videbis) capitis ac pinnarum effigies. Illud enim quaternis cirris barbatum apparet: Hæ vero carnosæ, integram in gyrum caudam ambiunt, ac multa nigredine perfundutur. Verum quidem est, lubricam illi pellem esse, Anguillæ ac Congri modo: sed reliquæ notæ ad Anguillam accedunt. Quamobrem tam incerta est mihi hujus piscis nomenclatura, ut vix in promptu quid de hoc statuere possim, occurrat. Video enim communem Grilli et Congri apud authores appellationem esse: et tamen hic Grillus, Congrus non est. Scio præterea Venetos, superius descriptum piscem, atque hunc quoque, Galeam appellare: sed quia hic piscis Mustela sit, ipsius quidem pinnæ caudam ambientes ac nigricantes, ipsaque carnis in manducando jucunditas plurimum reclamant. Audio qui Tragum antiquorum esse judicent: de quo Oppianus,
Menides, et Tragi simul, et Atherina vagantur.
27. Quorum sententiis facile assentirem, nisi plane mihi esset ignota, ex antiquorum scriptis, piscis Tragi descriptio. Hoc unum mihi compertum est (quod et vobis affirmare possum) piscem hunc, mollem et delicatum, Asellorum esse speciem, ab aliis plurimum dissidentem, atque ob id peculiare nomen sibi promeritum. Porro linguam habet parvam, acutam, cor Trigonum ruberrimum: hepar, ad sinistrum latus exporrectum: stomachum oblongum, pilorum permultis apophysibus circun {133} datum: a quo tres intestinorum revolutiones ad anum pertingunt, lienem, rubrum atque oblongum. Cætera ad reliquos Asellos, atque adeo ipsa voracitate accedit.
Grillus alter, falso Congrus, quibusdam Tragus, Asellorum species.

Colfisch Anglorum.

28. Nescio qua ratione piscem hunc Britanni sic nominaverint, nili dicas eidem hunc illis esse usui, quo in Ponto id Sturionis genus, ex cujus folliculo ichthyocolla confici solet. Hujus autem Asellorum speciei ob id tibi proposuimus effigiem, quod a reliquis ipsa caudæ, quam lunatam ac bifurcam gerit, forma dissideat, quæ cæteris alioqui rotunda esse solet. Cæterum ex eo tractu Britannico ad nos defertur qui ad Holandiam spectat: piscis hic provectus, alicujus pretii esse solet: parvus autem, carne est plane insipida. Squamis contegitur latioribus, quam quivis alius sui generis: tergore est nigricante, ventre candidiore, atque ab ejus capite ad caudam, atram lineam productam habet, {134} ad latera aliquantulum inflexam: pinnasque reliquis sui generis piscibus duriores ac robustiores. Proinde popularis est, atque omnium salitorum inferioris notæ.
Colfisch Anglorum, cujus caput hic tibi non ostendimus, quod id ne apud Anglos quidem (apud quos sane peregrinus est) nobis usquam fuerit compertum. {135}

Permultæ aliæ Asellorum species antiquis incognitæ: nobis etiam peregrinæ, Britannis, atque adeo Hollandis ipso tantum nomine distinctæ.

29. Maximus est apud Britannos et Hollandos Asellorum quæstus, quorum tanta est in eorum mari copia, ut post suæ regionis saturitatem, etiam alias longe remotas non sine maximo vectigali expleat. Hos pisces salitos, præsertim majores Morhuas ac Merlucios generali vocabulo Stock fisch, quasi verberatos pisces appellant, quod tanta sint siccitate post imbibitum salem, ut nisi magnis, frequentibus, ac diuturnis malleorum ictibus diverberati, dissolui non possint, quo facilius coquantur. Nam etiam antequam Merlangi condiantur, longo tempore exiccari solent, unde sicciores evadunt. Quamobrem tunc quoque Buckhorn, id est, Capri cornu appellantur.
30. Verum particularia quædam nomina hisce Asellis attributa potius nobis historiæ descriptionem, quam populorum, apud quos frequentes sunt, libidinem ademerunt.
31. Est enim Heberdum, piscis ita nominatus ab oppido Islandiæ, a quo ad Scotos primum, deinde ad Britannos peruenit: magni quidem nominis apud Anglos, ut qui præter gratum saporem latis sese diffundit artubus: livente sursum tergoris colore sub ventre candido: cauda quodammodo angulosa: tribus sursum pinnis, inferne duabus, ab ano ad caudam exeuntibus insigni.
32. Delicatissimus omnium est qui Britannis vocatur Richt holland, quasi verum ac genuinum Hollandicum dicerent. Hujus est eadem fere cum superiore forma, nisi latior ac brevior esset.
33. Cæterum, ichthyopolæ Londinenses salgamariorum ac cetaceorum Britannicis, aut etiam Hollandicis nominibus uti, ad Asellorum distinctionem coacti, sic eos peculiaribus quibusdam vocibus nominare solent, Lingfisch, Schelandisch fisch, Bremmer fisch, Exuest contre fisch, Merland fisch, Rot fisch, Meruel, {136} Scharbro fisch, quod est idem cum Neu Kot grandis Island fisch, Haydoxe. Quæ omnia vocabula, uti supra dictum est, diversam potius vulgi, pagorum, aut insularum nomenclaturam, quam ipsorum piscium naturam indicant.

Falx piscis antiquis, quod sciam, incompertus.

34. Antequam planos ac latos pisces aggrediamur, commodus hic mihi locus visus est, ut de Venetorum Falce antiquis (ut puto) minus cognito, disseram: quando et mollis est (in quo et ad Asellorum genera accedit) et glaber, atque oblongus: ita tamen cartilagineus, ut perfrixus vel assus in quoddam veluti glutinum resoluatur. Unde ab omnibus fere mensis explosus, nullum præterquam formæ (qua rusticam Falcem aliquo pacto imitari videtur) nomen vulgo Italico retinuit. Nostro autem litori plane inuisus est: ac quanquam aliis a Veneto litoribus (præsertim Italicis) reperiatur, tamen aut propter ejus vilitatem, aut capitis turpitudinem (unde Marmotum plerique vocant) certum nomen sibi adipisci nuquam potuit. Quamobrem apud Tenedum audivi vulgum Græce falso Anthiam nominare: alios in Italia Colpiscem, alios sicut libuit. Cæterum in ulnæ longitudine, palmi latitudinem non excedit. Mollis, polypi modo, coloris argentei, unicam in tergore pinnam, eamque continuam, duas sub branchiis, et totidem sub sterno ostendit. Totus in gyrum quibusdam veluti crenis serratus est, atque in lateribus lineam habet asperam. Subrubra est ejus tergoris pinna, grandes oculi, deforme caput, ut simiam esse dicas. {137}
Pesce falce Venetis: quibusdam Pesce cola: aliis Marmotus, aliis falso Anthias.