Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
{1} Petri Bellonii Cenomani de aquatilibus liber primus.
Aquatilium differentiæ ac divisiones. Cap. i.
1. Prudentissima summi rerum omnium artificis cautione, pisces diversam a cæteris animantibus naturam ac formam consequuti sunt quum et variam incolant regionem, et dissimilem hominibus nutritionem exhibeant. De quibus etsi veterum ac recentiorum authorum plerique in posteritatis utilitatem perdocte hactenus scripserunt: tamen nobis adhuc aliquid relictum est, quod eorum sententiis adiicere possimus. Nihil enim hucusque peruestigatum fuit, cui non aliquid quispiam rerum naturalium diligens perscrutator, ex iis quæ vel ipse conspexerit, vel aliqua solertia animaduerterit, adiungere queat. Noluimus itaque hoc isto (quanuis mediocri) labore, nostros homines carere, unde ingentes aquarum divitias (quæ sane terrestribus minime cedunt) facilius percipiant: et quantum inde admirationis atque utilitatis proveniat, nostris aliquando vigillis pernoscant. Quamobrem prætermissis iis quæ ad piscium generationem, anatomen, constitutionem ac victum in genere pertinent (de quibus ab Aristotele, Plinio, ac cæteris diffusissime tractatum est) æquum esse videtur, ut ad ipsam variorum piscium descriptionem protinus aggrediamur: cui depictas singulorum de quibus tractabitur effigies ita subjungemus, ut ex his majorem summi conditoris admirationem quivis facile concipiat. Id vero quo promptius ad dilucidius fiat, est certus ordo præscribendus, quem duobus inse {2} quentibus libris observaturi sumus: quod mox quidem præstabimus, si prius definitionem ac differentias piscium paucis ostenderimus. Piscem Græci ἴχθυν vocaverunt: Angli ac Germani fischen, Galli piscionem, pro linguæ suæ natura dicere maluerunt. Cujus differentias partim a magnitudine, constitutione, figura, colore, loco, atque accidentibus: partim ab ipsorum cum signis cælestibus, volatilibus, quadrupedibus, insectis, stirpibus, et diversarum artium instrumentis, similitudine deductas esse comperio. Unde a piscium magnitudine quidam cetacei, a constitutione cartilaginei, spinosi, squamosi, glabri, testacei, crustati, molles, duri: a figura, plani, rotundi, longi, lati: a colore, hepatii, glauci, varii, mulli, rubelli, melanuri et callichthyes appellati sunt. Sic etiam a loco, pelagii, litorales, saxatiles, amphybii, fluviales, lacustres ac palustres dicti. Ab accidentibus autem, Torpedo, ac Remora nomen habuerunt. A similitudine cum signis cælestibus, Stellæ ac Lunæ: Cum avibus Turdi, Merulæ, Milui, Turtures, Passeres, Sturni, Noctuæ, Coliæ, Corui, Pari, Aquilæ, Accipitres, Hirundines, Pavones, Gracculi, Galli, Cuculi, Phœnices, Attagenes, Grues, Psittaci: Cum quadrupedibus, Ursi, Simiæ, Canes, Boues, Vaccæ, Equi, Asini, Vulpes, Lupi, Pantheræ, Lepores, Erinacei, Leones, Elephanti, Hienæ, Oryges, Mustelæ, Feles, Vituli, Arietes, Oues, Lacerti, Mures, Hinnuli, Porci, Hirci, Capri: Cum insectis, Cicadæ, Aselli, Culices, Pediculi, Æruæ, Locustæ, Scarabei, Muscæ ac Grilli: Cum stirpibus, Cucumeres, Vuæ, Urticæ, Rubi, Vertibuli, Tuberes: Cum iis, quidus quotidie utimur instrumentis, Liræ, Serræ, Gladii, Rotæ, Acus, Patellæ, Sphænes, Pectines. Quinetiam a partium corporis exteriorum similitudines, quidam Orchies, Ædœones, Pulmones, Aures et Digiti: alii vero ab aliorum inanimatorum specie, Rhombi, Soleæ appellati sunt. Quorum singularem descriptionem sequentibus libris ita disponemus, ut sanguine præditos primum, deinde vero exangues explicemus. Sanguinei hunc ordinem sortientur, ut a cetaceis ad cartilagineos, atque ab his ad planos ac reliquos tam marinos, quam fluviales descendamus. Cetaceorum quosdam viviparos, pilosos, quadrupedes, glabros, ossibus præditos: alios oviparos, spinosos, et squamosos o {3} stendemus: quemadmodum cartilagineorum nonnullos longos, alios autem planos, viviparos, et aspera cute contectos. Minorum rursus, quosdam proponemus planos et spinosos, alios vero rotundos, omnes autem oviparos: quorum nonnulli pelagii, litorales ac saxatiles reperiuntur: ut interim amnicos, lactustres ac palustres non omittamus. Exangues ita describentur, ut molles, crustati ac testacei primi procedant: quos zoophyta ac dejectamenta marina subsequentur. Crustatorum alios locustarios, alios cancrarios videbis: Testatorum vero alios Univalves, alios Bivalves, alios Turbinatus, quemadmodum et dejectamentorum marinorum, quædam edulia, alia ad esum prorsus inutilia, conspicies. Qua in re breves ut simus, a cetaceis est incipiendum.
De piscibus majoribus ac cetaceis. Cap. ii.
2. Cetacei pisces Græcis κητώδεις ἰχθύες vocantur, nempe qui grandiori corpore præditi sunt, Herodoto Antacei, Pomponio magni, quibusdam Beluini ac feroces appellantur: cujusmodi nonnulla marina monstra reperias, quo nomine non solum vivipara majora antiqui intellexerunt, verumetiam ovipara, atque adeo quæcunque aquatilia (ut ait Oppianus) vastis membris immensa mole feruntur. Quinetiam DioscoridesIchthyocollam, GalenusLibellam, ac præter hanc, Canes: Paulus, Thynnum: Oppianus, Hamiam, Xiphium, Bouem inter aquatilia cetacea collocaverunt: quæ Galenus salita recentibus meliora evadere tradidit. Maiores igitur pisces a nobis eo ordine describentur, ut a cetaceis osseis viviparis incipiamus, Balena, Priste, Delphino, Torsione, Orca, Hippopotamo, Vitulo marino: deinde vero ad cætera ovipara descendamus: quorum ex numero, Crocodilum, Xiphium, Cordulum, ac Thynnum proponemus. Postremo autem ad cartilaginea, tum vivipara, tum ovipara transgrediemur, quorum series oblongorum primum, deinde vero latorum ac planorum erit. A cetaceis igitur spinarum loco ossa habentibus incipiemus. {4}
De cetaceis, ossibus præditis ac viviparis. Cap. iii.
3. Ita comparatum est a natura piscium generi, ut quos præter cæteros majores, ac sanguine præditos efformavit, eos ad terrestrium animalium imitationem non carnibus atque ossibus modo communierit, verumetiam reliquorum more coire, ac vivos fœtus ædere voluerit. Hujus notæ sunt ingentia illa, de quibus mox dicturi sumus, portenta cetacea, ex quorum descriptione quanta sit admiratione dignus ipsorum incredibilis artifex, vos judices estote.
Balena.
4. Ab ingentissimo omnium aquatilium pisce veluti cæterorum rege ac principe incipiemus. Balenam omnes tum antiqui, tum recentiores vocaverunt: Cete per insignem denominationem quibusdam dicitur. Vulgus Italorum (cui nulli præterquam ad lucernas est usui) Capidolium, quod ejus adeps velut oleum minime concrescit, appellavit. Maximæ molis est piscis, viviparus, rostratus, pulmone præditus:branchiarum loco prægrandem fistulam in fronte gerens, haud exertam tamen, ut vulgo depingi solet, per quam, humorem quem ore exceperat, magno impetu effundit ac reiicit, ut eo vel onerarias interdum naves submergere dicatur. Pinnas habet utrinque unam, ac præter has tertiam in dorso veluti alam, qua totum corpus dirigit, caudamque lunatam, qua temonis vice, hunc atque illuc corpus inflectit: respirat ac dormit ædita per summa æquoris fistula, exilitque ad litus interdum, inquit Oppianus, solem passura calentem. Corio glabro ac spisso integitur, nigro, duro, firmo ac solido, squamis et villis carente, cui pinguedo nonnunquam pedis altitudine subest, nostratibus, præsertim verno jejunio, sale condita, eduliis apta, laridum quadragesimale appellant. Quinetiam Balenæ lingua multarum est librarum pondo, nobis in maximis deliciis ha {5} beri solita, reliquas ejus piscis carnes, etiam bubularum instar salitas, audio vel numerosum excercitum integrum diem alere posse. Prætenturas ante oculos habet, ob id appellatas, quod his sibi prætendat iter. Sunt autem tenues quædam assulæ, quaternis ulnis longæ, ad sesquipedem latæ, ad extrema in fastigium acuminatæ, longissimis villis ad latera praeditæ (setas aut barbam appelles per me licet) vulgus falso interdum caudam, interdum costam Balenæ nominat: cujus perpolitis ac bene exiccatis frustulis, politiores mulierculæ sua pectoralia (quæ busta vocant) communire, vestiumque fibras rigidiores ac rotundiores continere, atque apparitores publici, virgularum ac facium loco gestare solent. Partem hanc Balenæ musculum appellavit Aristoteles, quem etiam Oppianus veluti quemdam alterum piscem Balenæ ducem esse cecinit:
Hac ratione (inquit) comes cunctis ductorque viarumMusculus est parvus visu, sed corpore longo,Et tenui cauda paulo semotus ab illoPræcedit.
5. Et paulo post,
Hunc piscem vero ductorem nomine dicunt.
6. Cætera quæ ad interiorem tam ingentis animalis structuram pertinent, puto equidem ad Orcam et Delphinum (quorum anatomem postea describemus) referri posse, cum hoc viviparum Cetacei genus exteriore forma illis respondeat, et ab iis incredibili tantum mole discrepet. Hujus rei testes sunt ossa tam vasta, tamque numerosa in plerisque regionibus conspici solita, ut iis rustici apud Britannos, Armoricos ac Scotos (quorum mare magna horum piscium copia abundat) tanquam palis, suos hortos, prædiaque obsepire consueverint. Proinde non est a nobis hujus piscis forma ita exacte depicta, ut et aliorum omnium, quos postea conspicies: non enim ejus tanta nobis facta copia fuit, ut hanc per opportunitatem ad vivum depingere potuerimus, sed ab antiqua quadam effigie desumptam tibi proponimus, quam proxime ad naturalem ipsius piscis figuram accedere judicavimus. {6}
Pristes.
7. Secundum a Balena locum obtinet, qui veteribus Pristes, nostris Calderonus dicitur: his quod anteriorem capitis partem fundo cacabi persimilem habeat: illis vero, quod quemadmodum serpens, qui Pristes dicitur omnium sui generis serpentum teretior, ac prolongitudine corporis crassior sit: sic et hic Calderonus inter cæteros sui generis pisces talis esse conspiciatur: omnino enim Balenam refert, nisi quod corpore est magis tereti, neque ita oblongo. Pristes duo postremis annis allati sunt Lutetiam, quorum alter nongentas libras gravis, populo Parisino væniit: alter Francisco regi oblatus, atque ab ipso, sui corporis custodibus Heluetiis dispersus, permultos in summam admirationem adduxit. Hujus igitur piscis cum talis sit cutis, adeps, caro, lingua, pulmones, ejusdemque ad esum et victum naturæ, ut Balenam ementiatur: nihil præterea subjungere possum, quod non in Balena dictum fuerit, atque in Orca et Delphino rursus explicaturi simus. Hoc a Balena differt, quod nullas prætenturas habeat, neque tam vasta corporis mole, figuraque sit magis tereti. Itaque ex superiore pictura novam aliquam apud te confingere poteris, quam tibi proponas.
Delphinus.
8. Delphini nomen magis ubique receptum esse video, quam ejus carnis esum, qua apud orientales plagas vesci summa religio est. Piscis est omnibus maris litoribus frequens: in ponto quidem minor, in Galliæ litoribus maximus, ditiorum popinas multis modis apparatus lautiores reddens, inter vivipara connumeratus. Fœtum enim producit, quadrupedum terrestrium instar: unde illud Oppiani, {8}
Et Delphin Ponti princeps, vitulique mariniHi pariunt fœtus, fœtus æquare parentiPosses.
9. Quinque vei sex pedes longus est: crassus autem, quantum hominis amplexus concludere possit. Cæterum glaber, ac sine squamis, livente tergo, ventre albicante, rostro tereti, tenui et oblongo in anseris modum. Quamobrem vulgus nostrum marinum anserem appellavit, Oye de mer. Pinna illi utrinque ad latera unica est, altera in dorso erectior: dentibus quibus centum et sexaginta post rostri cuspidem os communitum habet, pro armis utitur, branchiarumque loco, fistulam inter oculos gerit, per quam et ærem attrahit, et aquam reiicit. Cauda illi est nigra, lunata, leniter fissa, ac præter aliorum piscium constitutionem transversa: cumque ut cæteri pisces oculis præditus sit, palpebras tamen præter eorum naturam gerit, quemadmodum et meatus ad audiendum, in quos si festucam adegeris, protinus eos ad ossa petrea desinere comperies. Proinde quod ad sexus differentiam attinet, masculo foramen quoddam apparet in ventre medio, e quo pudendum exerit quadrupedibus fere simile. Fœminæ pudendi orificium, ano vicinum est, etiam ad terrestria animalia accedens. Mirum est, hunc piscem inter marinos principes connumeratum, etiam a minoribus vilissimisque dejectamentis infestari, quale est œstrum, quod Latini asylvm appellaverunt, a quo laterali pinnæ inhærenti tantopere cruciatur, ut magno interdum impetu ex mari in siccum exiliat, illicque vitam plerunque finire cogatur: hunc in dejectamentis altero libro ostendemus. Tam quæ de Hamiarum cum Delphinis pugna ab authoribus tradita sunt, vera esse comperimus: siquidem utriusque agmina ad Hellesponti fauces spectabili prælio dimicantia vidimus: sed omnium qui nobiscum in navi erant judicio, Delphini victoriam consecuti sunt: ea scilicet coniectura, quod Delphini Hamias vi compellere ac præ se agere viderentur. Hic Delphinum, qualem vidimus, depictum cernes. {9}
Δελφὶν, Delphinus, Gallice, Oye de mer, ou Marsouin.
Non esse Delphinum incuruum.
10. Falluntur plurimum, qui tales esse putant Delphinos, quales in antiquis marmoribus et numismatis depictos vident, hoc est, repando dorso incuruos atque inflexos: id enim statuariorum ac pictorum libido effecit potius, quam ut aliqua nos ad id credendum ratio adducere posset. Verum quidem est, ingruente tempestate, dum saltantes Delphini, atque ab undis exilientes, in mare præcipites ferri conspiciuntur, nostros oculos fallere solere, atque incuruum quiddam præ se ferre: sed ea est ratio geometrica, qua oculus ob motus celeritatem plerunque decipitur, quemadmodum si rectum lignum in obliquum præcipitem trudas. Quamobrem statuariis ac pictoribus hoc concedendum est, quibus {10} Gallica etiam lilia longe ab ipsa natura diversa primum confingere placuit. Hoc tamen in antiquorum marmorum ac numismatum delphinis placidius ferendum est, quod dempta (ut sequentibus figuris conspicies)incuruata figura, reliquum totius corporis naturam probe imitetur.
Quid Delphinus a Tursione distet.
11. Equidem non omnino absurde sensisse mihi videntur qui marinum suem, quem Marsuinum vocant, pro Delphino usurparunt. Quanquam enim re vera Marsuinus sit marinus Tursio (ut paulo post ex Icone describemus) tamen tanta est utriusque piscis partium interiorum cum porci terrestris, atque adeo hominis partibus similitudo, ut Delphinum etiam marinum porcum dicere possis, adeo mollibus partibus, cerebro, corde, hepate, ventriculo, renibus, ac vasis inde prodeuntibus, durisque, hoc est ossibus, atque ab his cartilaginibus inter se conueniunt. Hoc interest, quod Delphini lien compactus non est, sed in multos globulos distinctus, fellisque folliculo,ac cæco intestino caret. Hoc præterea a Tursione distat, quod Delphini intestina multo graciliora sint: itemque epiglottis quæ in palati foramen inferitur,triploque minore sit pudendo, majore corde, liene, hepate, pulmone ac ventriculo: lingua quoque multo longiore ob rostri prominentiam. Præterea Delphini dentes in inferiore maxilla semipedem longa, serratos, et acutos, utrinque quadraginta, superioribus minores conspicies. Tursionis vero obtusiores in latum se diffundunt, ut in pecudum anterioribus incisoriis cernere est. Cauda etiam lunata Delphinis apparet, Tursionibus laciniata, magisque quadrangula. Denique Delphinus, ut plurimum Tursione gracilior est, magis tamen carnosus, ac minus pinguis. Porro ut nihil intactum prætermitteremus quod ad præcipuam hujus piscis cognitionem spectaret, utriusque piscis fœminæ uterum aliquando dissecuimus, quem conspeximus ad humani formam propemodum accedentem. Cujus dissecti formam ac figuram sequens tibi pictura ostendet. {13}
Matricis Delphinicum fœtu efformatio. {14}
12. Ut Delphinus quatuor et viginti vertebras, atque utrinque duodecim veras costas habet, utque in eodem claviculas, scapulas, cubitos, radios et ulnas facile agnoscere possis, et in lateralibus pinnis quamdam veluti manum in quinque digitos articulatos diffissam: sic etiam calvariam, quantam habeat cum porco similitudinem, videto ex ea figura, qualis a nobis aliquando in Ravennati litore perspecta est.
Tursio.
13. Phocænam Aristoteles, Plinius Tursionem vel Torsionem, Germanorum vulgus Marsionem nostrum, Marsuinum, quemadmodum Polybius ὗν θαλάττιον, Thynnum vocavit, quem ait in Lusitania glandibus, quæ in ejus regionis mari plurimæ sunt, vescentem, non aliter pinguescere, ac porcos quadrupedes. Porro quum nonnulli dicant, porcos marinos, pinnas venenatas in dorso gerere, de quibus intelligant, plane incertum est. Nam apud veteres Græcos satis diffusa est de fluviatili porco mentio, quem amnis Achelous gignit, quique grunnitum quendam ædit, dum capitur: unde Athenæo πῶτάμιος χοῖρος vel κάπρος appellatus est, quem alii ψαμμαθίδα vocaverunt, ut suo loco ostendemus. De marino autem porco, nihil hactenus apud eos legisse memini. Hoc tantum apud Plinium videas, quosdam pisces porculo marino conferri posse: sed nihil inde certi colligere potes. Est igitur Phocæna Delphini magnitudine, breviori tamen, sed crassiori corpore, cujus tergoris color ex cæruleo in obscurum livet, sub ventre autem albicat, pinnasque Delphini in morem gerit, caudam crescentis lunæ figura: caput obtusum, non ita longum, neque porcinum rostrum referens: cujus meatus auditorios admodum obscuros, ut aliquando reperias, ab oculi majore cantho sex digitorum intervallo caudam versus accurate disquirere, illucque gracilem culmum inserere oportebit. Cætera tam externa, quam interna utriusque hujus piscis sexus, et quantum inter se discrepent, atque ad porcinas partes accedant, in Delphino reperies. Qualis autem sit nostrorum litorum Phocæna, ex sequenti figura conspicito. {16}
Orca.
14. Orcam (ὄρκυνων Oppianus vocat) inde dictam aiunt, quod ejus capitis ac caudæ extrema in vasis ejusdem nominis figuram gracilescant, corporis autem crassitudo vaste per medium intumescat: Vulgus nostrum (fortassis ex eodem argumento) utrem vocavit, une Ouldre. Dubium est an Strabonis ὄρυγξ huic respondeat. Constituit enim Orygem inter cetacea majora, qui ab OrygeÆgyptio quadrupede {17} Gazella vulgo dicto, suum fortasse nomen mutuatus est. Cæterum Orca, piscis est cetacei generis, crassa admodum corporis compage, reliqua quæ ad nos perueniunt cetacea, præter Balænam, facile excedens, ut alteram (quæ minor erat) octingentarum librarum pondus, alteram vero plus mille libras excedere aliquando viderimus: majorem pedes amplius quam octodecim longam, crassam autem per medium decem et amplius: alteram porro duodecim tantum pedes longam, crassam autem pedes sex: Ambæ Delphino ac Tursioni ita similes, ut non solum Marsuini nomen sibi vulgo vendicent, sed et pro Marsione publice exponantur. Orca, cute quasi corio integitur, admodum glabra ac politissima, ad dorsum livente, ad ventrem albicante. Pinnas habet utrinque unam, pusillas quidem, si cum corporis magnitudine conferantur: quemadmodum oculos etiam parvos: tertiam gerit alam in dorso erectariam, Delphini ac Tursionis more, caudam lunatam, ac multum latam, ut mediam ulnam distenta excedat. Rostro est simo, sursum repando: cujus labri inferioris tanta est crassitudo, ut a superiore seiungatur dum piscis pronus est, idque quadraginta truculentis dentibus armavit natura: quorum anteriores obtusi et graciles, posteriores acuti et crassi sunt. Cætera Delphino similis est, masculusque pudendum in medio ventre reconditum gerit: quod si unguibus primum, deinde digitis exeras, duorum pedum longitudinem excedere comperies, in mueronem attenuatum. Fœminæ pars verenda, ano vicina, muliebribus respondet: ad quam utrinque ad duorum digitorum intervallum (quemadmodum Delphino ac Tursioni) quædam sunt foramina, in quibus mammarum papillæ delitescunt. Cæterum de interna hujus piscis anatome multa persequerer, ad Delphinum ac Tursionem accederet: dempto liene tamen, qui contra ipsorum formam, unico orbiculari globo in placentæ formam effictus, neque ullo pacto distincto similis est. Hujus piscis effigiem una cum ejus catulo, quem tunc utero gestabat, chorio supposito, ex sequenti delineatione, qualem pictori exhibuimus, cernito. {18}
Ὄρκυνων, Orca, Oudre, ou grand Marsouin. {19}
De amphybiis quadrupedibus viviparis. Cap. iiii.
15. Cetaceorum nomen jure promerentur ea animalia, quæ etsi piscium more squamis, spinis, pinnis, ac branchiis undecunque careant, tamen interdiu in aquis degunt, piscibusque vescuntur: quamobrem propterea quod terras etiam incolant, atque in earum cavernis noctu delitescant, fœtusque suos pariant, ac uberibus nutriant, amphybiorum nomen habent: Admiranda proculdubio summi illius artificis nostri industria, quæ ut maximis, sic etiam minimis ac pusillis in rebus incredibilem sui admirationem ostendit. Horum igitur cetaceorum amphybiorum naturam, cum piscibus magna ex parte communem hoc loco describere visum est operæ pretium.
Vitulus marinus.
16. Quemadmodum Delphinorum superioribus picturis explicata genera, sues terrestres: sic Phocæ, vitulos: atque hippopotami, equos terrestres proxime imitantur. Adeo nihil esse in terris reperies, quod non idem fœcundissimum mare producere soleat. Igitur Phoca (quem Vitulum Latini, nostrates Bouem, quidam Lupum, alii Vecchium marinum appellant) cetaceus est aquatilis genus, litorale potius quam pelagium, viviparum, quadrupes, pilosum, tota corporis forma, atque adeo mugitu vitulum, aut juvencum referens: amphybium, et magna ex parte per sicca litora divagari, vicinosque litoribus agros terrestrium more depascere ac devastare solitum. Quinetiam vineta ac pomaria, locaque arboribus consita, suis fructibus voracissime spoliat, ac siquando colliculum conscenderit, atque inde secedere cogatur, jam tum quidem pedes ac caput ventrem contrahens, ac totum corpus in globum constringens, maximo in mare impetu devoluitur; non enim tam levis ac facilis est illi {20} pedum ac tibiarum, quam terrestrium, motus. Præterea ossibus in cartilaginum formam ac naturam flexilibus præditus est, reliquum totius corporis carneum, ejusque operimentum durissimum ac solidissimum habens: cujus caussa, potius quam edulii a nobis expeti solet. Unde Augustum Cæsarem vituli marini pellem adversus tonitruum, quos pertimescebat, impetus secum perpetuo circumferri consuevisse referunt. Nobis ad militaria cingula, villosas chirothecas, ac scorteas tunicas in usum venit. Talis autem est ejus natura, ut et extra mare pernoctet, et somno profundissimo etiam interdiu detentus altissime stertat, diutissimoque tempore distentus dormire soleat, fœtusque extra aquam sub quodam abruptæ rupis recessu pariat, atque educet: quos deinde paulo magis provectos, circa decimum tertium diem in mare deducit ac transfert. Ac quod ad ejus exactam conformationem attinet, hoc præcipue animaduertendum est, capiti vitulino nullas auriculas prominere:sed obscuris tantum meatibus auditoriis præditum esse: quæ illi pars est inter cæteras a venatoribus magis letalis experta. Dentes præterea acutos, serratosque, linguam bisulcam, crura veluti imperfecta gerit, quorum anteriora statim a scapulis incipium: manusque habet ursinis fere similes, in quinos divisas digitos, quorum singuli membranis intertexti, ternis articulis, pusillisque unguibus præditi sunt: posteriora vero crura, hoc a prioribus distant, quod etsi in totidem digiios atque articulos divisa sint, magis tamen ad piscium caudas, aut vespertilionum alas, aut anatum vel anserum pedes accedere videntur. Quamobrem ad ambulandum minus quam ad natandum habilior est Phoca. Genitale maribus oblongum est, fœminis ad terrestria accedens, coeuntque animalium retro mingentium more. Proinde Phoca renes solidissimos habet, et forma bubulis similes, ac nullo (ut etiam Delphinus) felle præditus est. {21}
Φόκα, Vitulus marinus: Italis, Vechio marin: Gallis, Loup de mer, ou Veau de mer. {22}
Hippopotamus.
17. Undis quoque mergitur hippopotamus, et dubiam vitam agit, quadrupes est, monstrique aquatici speciem referens: sed marinus non est, Niloque tantum gaudere percepimus: de cujus nomenclatura, hoc non sine magna ratione controversum esse video, quod non tam ejus species ac forma equum terrestrem, quam porcum, vitulum, aut bouem referat. Est enim ejus forma: capite, quod vel bovinum, vel vitulinum dici possit: reliquo corpore ad porci figuram magis accedente. Quamobrem Bisantini, apud quos mihi aliquando vivus hippopotamus conspectus est, vulgari lingua modo porcum, modo bouem marinum appellarunt: quæ res nonnullos, eosque paulo eruditiores, commovit ut dicerent, nostris temporibus visum nunquam fuisse hippopotamum. Cui sententiæ nisi ego rerum potius, quam vocabulorum essem studiosus, facile subscriberem. Verum in diversum me pertrahit, antiquorum numismatum atque hippopotamorum figura: quæ si (quemadmodum in Delphino diximus) naturalem referat, certe plurimum accedit ad eam quam ante vivum animalis corpus Bizantii delineare jussimus. Prius igitur antiquam effigiem te inspicere cupio, ut quantum ad nostram quæ deinceps tibi proponetur, accedat, facilius judices. Desumpta est autem ab aurei Adriani numismatis altera facie, cujus nobis aliquando fecit copiam Jo. Grollerius Insubrium quæstor, antiquarum rerum studiosissimus. {23}
Hippopotamus numismatis Adriani, cujus nobis copiam fecit Quæstor Grollerius. {24}
18. Talis autem est hippopotami, quæ Bizantii vidimus, figura. Caput huic enorme fuit et ad reliqui corporis collationem indecentissimum, quale vaccinum esse diceres, nullis præditum cornibus, auribus ursinis, brevibus ac subrotundis, oris rictu usqueadeo vasto, ut leoninum superaret: certe humanum caput æquare potuisset. Patulas habebat nares, labra repanda atque resima, dentes prorsus equinos, obtusos tamen: oculos ac linguam prægrandes: collum, ut piscibus nullum, aut admodum breve: caudam, ut porci ac testudines, rotundam: reliquum obesissimi cujusdam porci corpus esse diceres: pedes ita breves, ut quatuor a terra digitos vix attolleretur: ungulæ in porci formam diffissæ: quæ res nos inducebant, ut id animal non bene natare, sed fundum fluminis inhabitare, ac passim in Nili profundo divagari crederemus. Omnino enim quicquid hujus monstri, ludis publicis a Romanis imperatoribus populo ostendebatur, id e Nili paludibus adferri solebat: imo etiam quod Turcarum imperatori oblatum, atque a nobis conspectum fuerat, inde processisse certissimum est: cujus rei fidem faciet Colossi figura, Nilum Ægyptium Romæ in Vaticano referes, ex qua nos Hippopotamum ut hic depictum vides, excerpsimus. {25}
Hippopotamus ex colosso Nili alio excerptus. {26}
Neptunius equus a quibusdam hippopotamus, et hippocampus falso creditus.
19. Permagna fuit antiquorum in suis fabulis libertas, quarum venustatem, dum obscura quadam veritatis umbra obtegere conarentur, verisimile quiddam efformaverunt, quod credulas hominum mentes fumosa quadam inanitate obtenebraret. Itaque factum est ab eis, ut quemadmodum volanteis in aere columbas, pavones, aquilas, suorum Veneris, Junonis ac Jovis numinum currus ducere confinxerunt: sic etiam tridente insignem Neptunum a quibusdam veluti hippopotamis per aquas deduci præeuntibus Nereidibus voluerint. Horum autem hippopotamorum ac Nereidum formam pro pictorum libidine in magnam spectantium admirationem sic commenti sunt, ut Hippocampi cujusdam potuis, quam Hippopotami rationem habuisse videretur: quod etiam in Augusti, multa insigniora reddente numismata, capricorno facile apparet. Quis enim hanc capricorni formam genuinam esse unquam judicaverit? Falluntur ergo plurimum, qui vanis antiquorum picturis tantam adhibent fidem: non enim est re vera Hippopotamus cauda Delphinea, aut in girum contorta: neque Romanis alius unquam apparuit fluvialis equus ab hoc, quem supra ostendimus. Sed ea fuit principum, nominis sui celebritati atque admirationi studentium, ambitio: ut dum se terra marique dominari significare vellent, duo insignia utriusque elementi animalia, equum ac Delphinum, inter se conjungerent: quod effictum monstrum quia ad dejectamenti marini figuram (Hippocampum vocant) accederet, etiam Hippocampi nomen quibusdam retinuit: de quo secundo libro suo loco disseremus. Talis autem est equi Neptunii, quem falso quibusdam Hippocampum et Hippopotamum appellare libuit, figura. {27}
Fabulosus equus Neptuni. {28}
Fiber.
20. Sunt etiam mari ac fluminibus sui canes, quemadmodum porci, boues, ac cætera animalia terrestribus respondentia. Horum alii cæteros pisces, veluti venatici canes insectantur, de quibus in cartilagineis suo loco postea dicetur: alii venaticorum canum similitudinem habent, et utranque vitam degunt, marique ac fluminibus gaudent, vorandorum ac deprædandorum piscium caussa potius, quam ut illic quiescant, aut fœtus edant. Hujus generis est, qui Castor et Fiber a Latinis, ab Aristotele Latax, vulgo nostro Beverus, un Bieure, appellatur. Cujus magnitudo, rusticum mediocris notæ canem non excedit: pedibus tamen est brevioribus, neque quatuor digitis a terra elatus, quorum anteriores caninis respondent, atque ungulati sunt: posteriores, digitos oblongiores habent, latiore membrana intertextos, ut in palmipedibus, atque adeo anseribus videmus, quibus in terra minime valet. Quamobrem suas cavernas non longe a litore seligit, e quibus exiliens, protinus in flumen aut mare ad conquirendum victum immergitur. Unde etiam ab Aristotele κολυμβητὴς, hoc est, urinator appellatus est. Cæterum corpore est recurto, catelli pinguis modo, capite brevi ac rotundo, auribus atque oculis parvis et orbiculatis, nare anteriore, ut in felibus diffissa, ac barbis longioribus obsessa, dentibus anterioribus quaternis (ut in muribus oblongis falcatis et validissimis) quorum superiores longi quidem sunt, sed inferiores extra maxillam prominent, superioribus longiores: posteriores ad talpinos aut porcinos accedunt. Pelle vestitur spissa, villosa, ad ichneumonem accedente, nigriore tamen, ex qua chlamydes et chirothecas adversus imbrium et frigoris iniurias conficere solent. Verum ea usque ad caudam tantum talis est. Est enim Castoris cauda, quiddam veluti natura diversum a reliquo hujus animantis corpore: nam ea magis ad piscem accedit. Unde Lotharingis per jejunia in deliciis habetur, quod ea murenam bene præparata ipso gustu propemodum referat. {29}
21. In majori Castore sesquipedalis est, senos digitos lata, duos crassa, quatuor interdum librarum pondo, ad margines in tenuitatem desinens, membrana glabra, ac livida, contecta, super quam linæ quædam squamas dimentientes incredibili artificio depictæ sunt: Cætera introrsum neruosa est, ut integrum piscem pinnis carentem, ac soleam referentem dixeris, qua veluti gubernaculo quodam in aquis utitur. Quod autem ad internam totius Castoris anatomen spectat: in eo certe nihil magis admirandum, aut scriptione dignum esse duxi, quam testes, quibus pro corporis exiguitate, adeo ingentibus ac crassis præditus est, ut hi ad taurinos accedant, in quibus rotundi calculi, ovi magnitudine, mihi plærunque conspecti. Sunt autem hi medendis corporibus permultum utiles: quamobrem a mercatoribus magna solertia disquiruntur, magnoque vænire solent. Fabulam esse putat Dioscorides, quod Castor a venatoribus excitatus, sibi testes execet, cum illuc usque caput extendere nulla ratione possit. Verum quidem esse potest, mercatores aut venatores, post exectos Castoris testes, corpus ita vivum aliquando demisisse, ac nonnullos postea repertos fuisse castores, testibus carentes. Proinde hujusmodi amphybio Europa nostra abundat, ut apud Burgundiones Lotharingos atque Austrios permulti cicures etiam hodie reperiantur. Hujus genuinam formam ex sequenti figura conspicito. {30}
Lutra.
22. Castorem refert (si caudam adimas) quæ Græcis, Latinis, ac vulgo quoque nostro ab immergendo atque eluendo Lutra appellatur: ac quod aquas incolat, piscibus infensissima, quibusdam Græcis ἐνυδρὶς, quodque venatici canis in morem, prædam in fluminibus disquirat, ab Aetio atque ÆlianoCanicula fluviatilis dicta est. Amphybii genus, fibrorum numero adscriptum, hoc tamen ab his distans, quod Fiber utrique aquæ et falsæ et dulci, Lutra mari nunquam immergitur. Caput illi est caninum, dentes quoque ad canem venaticum accedentes: aures Castoris: sed graciliori et longiori est corpore, oblongamque teretem, et in fastigium desinentem caudam gerit. Vulpinis est cruribus, paulo crassioribus tamen, quibus magis in aqua, quam in terra valet: habet enim posteriores pedes planos, et membranis communitos, ut in Castore dictum est: pelle contegitur minus, quam Castor spissa: frequenti ac brevi pilo conspersa, colore nonnihil ad castaneum accedente, quæ nobis per hyemem maximo est usui, magnoque pretio divendi solet. Cujus etiam caussa, nostri venatores magna sagacitate lutris insidiari solent: atque earum vestigia in litore, excrementorumque piscium aristis commixtorum naturam observare solent: piscibus enim Lutra vescitur, lacubus, stagnantibus et quietioribus fluviorum aquis infensissima, quos magna solertia, magnoque impetu exterrens ad litorum cavernulas adigit, ut facilius intercipiat, copiosioreque præda perfruatur: quanquam famem teneris etiam herbarum asparagis arceat. Cæterum cuniculos non longe a litore sibi excavat, a quibus mane exiliens, amplius quam duo miliaria sursum contra aquæ defluxum tendit, ut postea piscibus saturata, facilius secundum aquæ decursum in destinatam sibi cavernam redeat. Plures catulos suis uberibus lactat, quos provectiores, atque adeo matres ipsas, venatores per hyemem defluxis plantarum foliis peruestigare solent. {32}
Lupus marinus.
23. Non est prætermittenda hoc loco Lupi marini pictura ac descriptio: de quo, etsi a veteribus nihil, quod sciam, hactenus traditum fuerit: tam insignis est tamen ejus sive prædonem, sive monstrum marinum dicere volueris, forma, a Labrace longe diversa, ut particularem sibi descriptionem promereri videatur. Amphibium autem est animal, piscibus magna ex parte famem exaturans. In Oceani Britannici litore aliquando conspectum, sic terrestrem lupum referens, ut non immerito lupi nomen apud vulgum retinuerit. Cicurem diu vixisse aiunt, capite enormi, oculus permultis undecumque pilis adumbratos gerens: nare ac dentibus caninis: robustisque barbis ore obsesso: pelle, villis erectiorinbus, hispida: nigris maculis, undique (ut et totum corpus) distincta: cauda oblonga, crassa, villosa ac spissa, cætera lupum referens. Quemadmodum ex pictura, quæ nunc tibi proponitur, facile cernes. {34}
Mus aquaticus.
24. Muris aquatici naturam ac descriptionem ab antiquis prætermissam fuisse miror: cum sit amphibium animal, atque herbosis amnium ripis frequentissimum: id autem ab iis factum est, vel quod ejus utilitatem illi nondum percepissent, vel quod superfluvm existimarent hujusmodi animalis genus inter aquatilia connumerare. Quanquam Plinius ea muri marino aut aquatico tribuat, quæ certe testudini debentur. Sed hoc revera fatendum est, magnam esse hujus cum rattis, hoc est majoribus nostris muribus similitudinem: hoc dempto tamen, quod fœminæ tres excernendis excrementis (urina, fæcibus, fœtu) meatus extrorsum distinctos præ se ferant. Proinde mus aquaticus præter aliorum naturam, etiam maximos amnes natando trajicit: herbam depascitur: ac siquando ab origine sua, ac consueto domicilio recedat, iisdem frugibus vescitur, quibus et cæteri mures. Porinde Nilo, et apud Strimonem frequentissimus est: quo in loco, sub noctem, sereno tempore deambulantes permultos ex aqua in ripam concedere, et aquatiles plantas erodere, atque audito strepitu rursus in aquas demergi multoties conspeximus. {36}
De amphibiis bipedibus viviparis. Cap. v.
25. Ut sunt permulta naturæ in terris pro arbitrio ludentis miracula: sic etiam in mari ob raritatem, et formæ varietatem prope incredibilia ejusdem artificii monstra obversantur. Quis enim non admiretur, quod ab antiquis de Tritonibus, Syrenibus, Nereidibus, Naiadibus, ac plærisque aliis marinis monstris scriptum est? Vix enim fabulosum esse putant quidam, quod recenset Plinis, Tiberio principi ab Olysiponensium legatis nuntiatum fuisse, visum, auditumque in quodam specu Tritonem concha canentem, qua noscitur forma: Imo neque falsam Nereidum fabulam existimant, qua squamis modo hispidum corpus, humanamque effigiem habere circumfertur: quarum etiam morientium gannitum tristem quosdam accolas audivisse refert Plinius: quod æque fortasse verum est, atque id quod de Faunis ac Satyris ab antiquis est proditum: quorum monstrorum nonnullos se aliquando vidisse quidam ex sanctissimæ vitæ, nostræ religionis principibus viris, suis scriptis testati sunt. Quinetiam rumor est, postremis hisce diebus in Noruagia, ab infinita populi magnitudine, squamis armatum piscem viscum fuisse, atque humana facie: qui posteaquam secundum maris litus divitissime ambulasset, confestim in mare se proiecisse. Quod fere ad Plinii testimonium accedit, qui se habere authores in esquestri ordine splendentes affirmat: visum ab his, qui Gaditanum Oceanum habitant, marinum hominem, toto corpore absoluta similitudine, nocturnis temporibus navigia ascendisse, statimque degrayari quas incederet partes: etsi diutius permansisset, etiam mergi. Neque hoc quoque prætermittendum, quod in Batavinis annalibus de pisce Episcopo scriptum est, quem prope Poloniam anno 1531 captum fuisse Cornelius Amsterodamus Gilberto Phisico Romæ scripsit, ac Regi Poloniæ oblatum:cujus corporis magnitudo, facies ac cultus talis erat omnino, qualem videmus Episcopi cujusdam Romani, sua mitra, suisque reliquis ornamentis induti figuram. {38}
26. Verum etiam ex Pomeranico in quendam lacum ejusdem regionis per inundationes maximas piscem mulierem captum, et ad Edam, ejus regionis urbem, deportatum, idem Cornelius scripsit: cui ad muliebria munera exequenda, promptitudinem quandam fuisse recenset, atque aliquot post annos, cum ejus loci mulieribus vixisse: sed ea nunquam loqui potuit.
Monachus piscis.
27. Monstrorum superius enumeratorum figuram ac formam quibusdam in locis reperiri facile crediderim, si verum est quod de Monacho pisce in Noruegia apud Diezunt appellatos populos, juxta oppidum Den Elepoch repertum fuisse tradunt: cujus formam sequens figura te docebit. Tres tantum dies vixisse aiunt, ac nullam vocem edidisse, præterquam suspiria quædam, summum mœrorem ac luctum referentia. Ex quibus omnibus, quæ etiam ludens natura facere possit, nobis facile confiderare licet. {39}
De amphibiis quadrupedibus oviparis. Cap. vi.
28. Amphibiorum quædam, etsi quadrupeda sint, hoc tamen a superioribus distant, quod ova pariant atque exdudant, ex quibus etiam parvis, ingens interdum animal assurgit, ut mox in Crocodilo docebimus. Cui nos ob similitudinem Scincum, et Cordulum adiungemus: ac quia de oviparis amphibiis a gebatur, locus etiam hic idoneus visus est, in quo testudines ac ranam fluviatilem describeremus.
Crocodilus niloticus.
29. Crocodilus, nomine ac forma omnibus ex æquo notissimus: Niloticum animal est, amphibium, quadrupes, lacertosi generis: oviparum, piscivorum, ex parva origine in maximam molem crescens: dentibus longis, exertis, pectinatim utrique maxillæ infixis, quarum superior tantum moveri conspicitur: lingua pro corporis magnitudine adeo exigua, atque inferiori maxillæ ita inhærente, ut solum ejus vestigium esse credas. Nullo est hominibus usui, sed magnæ illis admirationi, magnoque detrimento potius: ut qui veluti lachrymas edens, vivos deuorare existimetur. Quamobrem crocodilo noctu diuque insidiantur indigenæ, ejusque cutim salitam ac tomento conditam nostris mercatoribus divendunt. Ea est rugosa, multis in tergo tuberculis armata, subtus lævis, sursum vero sessilibus squamis aspera, ingenti cauda prædita, coloris undecunque cinericii: a qua vasta ac breviora crura emanant: pedibus in quinos digitos diffissis, robustissimis ac prælongis unguibus communitis, quibus terrestria animalia, atque adeo humana corpora discerpere creditur. Hujus figuram multa veterum numismata referunt, multæque urbes pellem ejus ad insignem plebis admirationem, in palatiorum eminentioribus locis collocant: cujusmodi Lutetiæ in plærisque sacris ædibus, atque adeo aula forensi majore videmus. Cæterum Crocodilus Niloticus, cujus mox picturam cernes, terras interdiu, noctu paludes incolit, quatuorque hyemis menses inedia transigit in specu, atque ova parit {41} circiter sexaginta, anserinis fere similia, candida, quæ terræ gremio commissa, ejus calore excluduntur. Aiunt præterea trochilum avem admodum pusillam, apertis dormientis crocodili faucibus involare, ejusque dentium purgamentis vivere.
Crocodilus terrestris.
30. Crocodili genus aliud est terrestre tantum, haud ita procerum, Ægypto atque Arabiæ peculiare, reliquis animalibus infensum: lacertam provectiorem, ac maximam esse dixeris: a qua tamen præter duritiem, ac cutis firmitudinem hoc distat, quod caput, crurumque articulos, atque adeo pedum digitos squamosos gerat. Verumetiam a Nilotico Crocodilo, hoc differt, quod caudam habeat in clauæ modum tuberculis elatioribus asperam, qua corpora quibus insultat, atrocissime diverberare creditur: hujus formam sequenti pictura condisces. {43}
Ichneumon.
31. Crocodilo Nilotico fato quodam naturæ infensus est, ac prope lethalis Ichneumon, quemadmodum et Delphino Hamia, Thynno Asilus, et reliquis quoque piscibus culices ac pediculi. Quod quum inter cætera naturæ ludicra magnopere admirandum esse censeam, cumque multis ob id rationibus adducti veteres, Ichneumonem inter amphibia connumerarint (litoralis enim et Nilo æque peculiaris est, ac nostris lacubus et amnibus Lutra) ejus ob is picturam ex vera effigie a nobis cum Crocodilo conspectam hos loco proponere æquum esse visum est. Est autem Melis corpore, eodemque pilo, recurtis pedibus, nigris, capite oblongo, nare prominula, mustelam iratam esse diceres: cujus ea est natura, ut dormienti Crocodilo magno impetu in fauces irrumpat, ut ab eo deuoratam escam depascatur, qua abunde exaturatus, Crocodili ventrem erodere atque ipsum enecare traditur: alioqui magnus est Ægypti serpentium depopulator. Quamobrem hujus loci vulgus Ichneumonem in privatis domibus, ut et nos feles educat, muremque Pharaonis appellat: neque vero vulgo nostro credendum esse duxerim, qui aliud quadrupedis, latioribus veluti tabellis loricati genus (Tattoum vocant) pro Ichneumone assumunt: est enim ab hoc longe diversum animal, ut ex hac pictura cernes. {45}
Scincus.
32. Scincus eandem cum Crocodilo naturam habere creditur, unde Crocodilus minor a quibusdam appellatus est, nullumque præterea vulgare nomen habet. Proinde quadrupes est, lacertæ viridis aut salamandræ magnitudine, ut pollicis crassitiem quadrantisque longitudinem non excedat, colore candido, quibusdam lineis in dorso puniceis transversis, Cerastis modo, distinctus. Cætera Cordulum refert, nisi crassiore atque oblongiore esset corpore, cauda rotunda, squamisque undecunque scateret, quas cum piscibus ut et laterales lineas communes habet: sed ossibus præditus est: ob medicamenta alexipharmaca, ab antiquis medicis jampridem instituta maxime desideratus, et ad Veneris stimulos multum expetitus: alioqui edulis non est. Asiæ et Europæ peregrinus: Ægypti, Indiæ et Mauritaniæ alumnus, præsertim apud Memphim, quo in loco indigenæ, exenteratos, ac sale vel nitro inueteratos scincos mercatoribus divendere solent, quos isthic adferant. Sed ea est seplasiariorum nostrorum malignitas, ut ejus loco, Cordulum ubique, magno nostre incommodo supponere ac substituere soleant: de quo post ostensam scinci figuram dicemus. {47}
Cordulus.
33. Cordulum Aristoteles, κοίρυλον Numenius vocat, id salamandrini amphibii genus, quod pharmacopolarum officinæ fallo pro Scinco exponere solent. Viviparum animal esse comperimus, admodum alacre, in quo salamandriam excedit: Scinco multo minus, branchiis præditum, pinnis lateralibus carens, caudam laxam et latam habens, Siluri modo (quoad parvum magno licet conferre) minime squamosum, tergore nigricante, ac glabro, tuberculis tamen horridulo, quodque facile glubi potest, digitisque attrectatum lacteum humorem ut Salamandra emittit, qui naribus admotus virulentem quidpiam referat: rostro obtuso, dentibus asperioribus communito, digitis anteriorum pedum in quaternos, posteriorum in quinos articulos divisis: quod dum per aquam fertur, pinnam carnosam erigit, quæ a vertice secundum dorsum usque ad caudam protensa, ipsam ambire conspicitur: quamobrem sinuoso corporis impulsu, Siluri, Anguillæ ac Murenæ modo natare solet. Proinde quod ad ejus interiores partes attinet, linguam ranæ fluviatilis modo spongiosam habet, qua glutinis more facile ad os adducit hirudines fluviales et terrestres oniscos ac lumbricos, quibus præcipue vescitur: ob idque circa fauces quiddam veluti carnosum ad linguæ radicem illi extuberat. Cæterum costis ac sterno, ut et salamandra caret, ossaque pro spinis gerit, cor spongiosum, dextro lateri incumbens, cujus auricula sinistra majorem pericardii partem occupat: pulmonibus caret, branchiis enim præditus est: hepate est nigerrimo, ad conuexam partem aliquantulum bifido, liene subrubro, ventriculi fundo adhærente: renibus spongiosis, cruribus fere incumbentibus, qua in parte (et circa spinam) carnosus tantum comperitur: alio qui ad pectus, et sub ventre totus cutaneus est: ova gerit in bicorni vulva per ordinem, ut in viviparis cartilagineis disposita, quæ rufo quodam adipe fouentur, ex quibus postea vivos fœtus, eosque numerosos, ut et Salamandra excludit. {49}
Testudines.
34. Ouiparorum amphibiorum quadrupedum naturam habent omnes fere testudines, quas Aristoteles generali vocabulo Chelonas, Italia Galanas, Gallia Tortuas nominat: quarum etiam figuram Peloponnenses in suis numismatis referentes ob id Chelonia appellarunt, unde Eupolis obolum Calichelonium vocavit. Hæ vero testudines, etsi præter aliorum, quos descripsimus, aquatilium quadrupedum morem, concha longe durissima contegantur, quia tamen lacertosi generis esse nemo negaverit, post Crocodilorum species jure describendas esse duximus. Harum nonnullæ marinæ sunt, aliæ fluviatiles, aliæ vero nemorales. Marinas testudines Plinius mures marinos nominat, quas Oppianus inter eos pisces, qui longius e mari in agros evagantur, annumerat. Duorum sunt discriminum, longæ ac rotundæ, ambæ litorales. Longæ tamen magis pelagiæ, quæ (ut et reliquæ omnes) dum paulum in aqua steterunt, per ejus summum tantis per caput exerunt, dum externo aere (quod et vitulis marinis accidit) pulmones, quos carnosos et sanguineos habent, saturaverint. Testudines enim in mari per nares spiritum trahere necessarium fuit, cum branchiis careant, vesicam quoque ut et reliqua quadrupeda terrestria habent. Omnibus item testudinibus hoc est peculiare, ut mortuæ sicut et delphini supinæ fluctuent. Mares planam subtus testam, fœminæ concavam habent. Oblongas testudines omnium maximas in portu Torræ rubri maris civitatis frequentes vidimus, quarum testæ, vanni bene magni longitudinem ac latitudinem exæquant. Caput habebant admodum solidum, atque os ita durum, ut vel crassissimos afferes eroderent. Proinde omnes edules sunt, atque optimi gustus: sed Græcis per religionem his non licet uti, fluviatilesque præter magnitudinem omnino imitantur, quemadmodum et marinæ rotundæ ad terrestres ac nemorales ipsa forma accedunt, quarum plurimas in foro Veneto me vidisse memini, calice conuexo, multis tuberculis elato, inæquali tegmine, in {51} gyrum crenato duro, rigidoque, utrinque declivi, ac cataphracti clypei modo in rotunditatem desinente: cauda breviore, capite admodum duro, rostro aquilino, fere osseo, dentibus et lingua carente, adunco, cujus margines cultelli in morem secare posset.
35. Fluuiales testudines, Aristoteles hæmidas vocat, quas a cheloniis secernere videtur: ob id (ita enim puto) quod lato neque ita conuexo dorso appareant. Græci ποτάμια χελώνια vocaverunt PliniusLutarias testudines appellare maluit, quod luto ac cœnosis paludibus oblectentur: a marinis testudinibus ipsa tantum testæ vastitate distant. Sunt enim harum, quemadmodum et marinarum, quædam longæ, aliæ etiam rotundæ.
36. Montanas testudines Græci ὀρεινὰς, nostri nemorales, alii terrestres appellaverunt, omnium longe delicatissimas, ac magis salubres: quamobrem a medicis in resumptivo victus genere, hecticis, et marasmo ac tabe laborantibus præcipi solent: offerunt autem eas capitibus ac pedibus ablatis, vel furno, vel testa exassatis: vel cum pineis pistaciis et saccharo subactas, ex quibus alimenti genus conficiunt quod tortugatum nominant. Mulæ sunt in Thracia, Macedonia, et apud nostro Linguoccitonicos, quarum forma ad marinas rotundas, sola magnitudine dempta, accedit.
37. Inauditum antiquis testudinis genus apud Turcas e longinquis regionibus allatum vidi: cujus testa rara est ac pellucida, chrysoliti colorem mentiens, ex qua Turcæ cultellorum manubria efformant, tanti pretii, ut etiam clavis aureis exornare non dedignentur. {52}
Ranæ.
38. Ranam, amphibium esse quadrupes ac vocale, nemo inficiatur: aquis innatat, saltando per terram graditur, ac coitus tempore ololiginem edit (ea enim est ranæ vox, quam probe Aristophanes confinxisse videtur), Batrachum Græci vocaverunt, vulgus nostrum Grenoillam. Multorum quidem est generum, sed palustris ac marina tantum edulis est. Rubetam ac viridem parvulam ad medicamenta potius utilem esse compertum habemus: venenata est quæ cœnosis antris ac cloacis plantarumque radicibus, et sub terra alte defossa reperitur, rospum et buffonem nominant: e cujus capite detracti calculi, oculis ac venenatis poculis mederi falso circulatorum vulgus autumat. Hi enim potius a rubetæ cerebro detrahuntur: vulgus nostrum crapodinas appellat: quas ab antiquis Chelonites vocatas postea docebimus, cum de lapidibus nomen a piscibus habentibus a nobis differetur.
39. Rana marina ad palustrem accedit, sed cartilagines habet ossium loco, estque palustri procerior, atque æstuariis frequens, ut paulo post suo loco tractabitur.
40. Rana palustris paucis antehac annis in cibis apud nos expetita, ore est prægrandi, nullis dentibus prædito, quod foras ex aqua, testudinis modo, emittit, ut auram excipiat: chamæleonem in cibo capiendo imitatur, vesciturque muscis, locustis, millepedibus, erucis, culicibus: quibus dum insidiatur, linguam ternum digitorum longitudinis foras exerit ac vibrat, in cujus extremo spongiosus quidam veluti mucus, visci modo, quicquid contingit, agglutinat, ut integrum scarabeum plerumque in aluum demittere conspiciatur. Ad quod munus ossicula utrinque duo in radice linguæ (ut et serpentes) habet, quibus ipsa miro naturæ artificio confirmatur. Sed et hoc multo majore admiratione dignum est, quod post semestrem vitam, ranæ in limum resoluantur, vernisque rursus aquis renascantur. Attamen ova pariunt, coeunt, fœtusque emittunt continuo veluti filo sibi cohæcrentes (carnes mi {55} nutim conscissas ac nigras esse dixeris) gyrinos vocant, oculis et cauda insignes, qui mox in posteriores pedes abeunt. Ranæ hepar in tres lobos distinctum est, sub quo una utrinque pulmonis pars apparet: lienem quoque rotundum, et parvum habet: intestina nodulis intercepta, vesicam, testes, ac cætera fere interiora membra reliquis animalibus terrestribus similia.
Chamæleon.
41. Dictum est ranam ad Chamæleonem hoc ipso accedere, quod in capiendo cibo eadem fere nitatur industria. Hoc autem ut certius ex scripto ac pictiura appareat, de Chamæleone hoc loco dicere instituimus: est enim paludibus etiam frequens animal. Chamæleon igitur duplex a nobis conspectus est. Alter in Arabia pusillus, lacertam viridem non excedens, colore albicante, subfuluis ac rubentibus maculis distinctus: alter in Ægypti æstuariis frequens, corpore, duplo quam Arabicus, majori: colore inter indicum et viridem ambiguo, quem ex luteo in fuluum varie commutare solet: unde verficolorem Chamæleonem antiqui appellaverunt. Uterque autem Chamæleon capite est cristato in camelopardalis modum, duobus utrinque ossiculis in summa fronte prominentibus: lucidissimis oculis, pisi magnitudine, sola pelle contectis, ut quod ab ea extet, milii magnitudinem non excedat: admodum flexilibus, ut altero sursum aut deorsum inspiciente, alter, præter cæterorum animalium morem, alio intentus esse possit. Iners est animal ut et Salamandra, neque currere ut lacerta potest. Quamobrem hominum conspectum non refugit, nec facile terretur, imo nec morsu hominem appetit. Arbusta conscendit ob viperarum ac cerastarum metum. Famem octo menses, atque interdum annum fere integrum tolerat. Unde falso creditum est, eum nihil edere, ac vento ali: nam cum pulmonibus magnis per ventris latera exporrecttis præditus sit, ventum intro magno {56} impetu attrahit, eoque intumescit, foramina ad nares et auditum habet. Oris rictum amplum, maxillas dentibus serratis supra et infra communitas, quales in Tephloti serpente videas. Linguam teretem sesquipalmum longam, quam a longe in insecta, quibus maxime vescitur, vibrat et mucore quem in extremo spongiosum habet, muscas, scarabeos, locustas, formicas ad sc adducit. Lineam habet sub ventre squamulis denticulatam, albam, ad caudam usque protensam, adeoque artificiose in hujus animalis pedibus natura lufit, ut anteriores ejus pedes a posterioribus maxime dissideant. Anterioribus enim ternos intra digitos extra binos, posterioribus autem ternos extra: intra autem binos posuit. Duodecim ova excludit, longa, lacertarum modo: cor habet muris domestici magnitudine, hepatis lobos duos: quorum sinister major est, folliculis fellis grani hordei magnitudinem non excedit, sinistro hepatis lobo inhærens: ejus figuram sequens pictura te docebit. {57}
De cartilagineis viviparis oblongis. Cap. vii.
42. Multæ sunt cartilgineorum species: viviparorum enim alii tam oblongi, quam plani. Ouiparorum rursus totidem sunt notæ. Cartilaginei autem dicuntur, quod ossium vel spinarum loco, quiddam habent medium ac flexile, quod cartilaginem vocant. Aristoteles cum quibusdam antiquissimis Græcis hujusmodi aquatilia σελάχια, ἀπὸ τὸ σέλας ἔχειν appellavit, hoc est, quod cutem noctu splendentem ac relucidam præ se ferant. Nos ergo de viviparis obllongi primum dicemus, quos a planis ipsa tereti atque oblonga forma distinguere oportebit. Tales sunt Carcharias, Libella, Vulpecula, Simia, Serra marina, Galei ac mustelæ omnes, quorum descriptio mox subsequetur.
Canis carcharias.
43. Carcharias, caniculæ genus est admodum ferox, inter cetacea connumeratum: magnitudine Thynnos superans, quos et deuorare creditur. Marinos canes dentium voracitate, ordine multiplici, atque acumine refert. Unde Asiaticorum vulgo marini canis nomen habuit. Proinde ad Zigænam, Simiam, Vulpeculam, ac Galeos omnes (qui pisces cartilaginei sunt generis) branchiis, pinnis, cauda, cute, atque adeo corporis habitu (dempta tamen magnitudine) accedere videtur. Tantæ est apud Noruagios magnitudinis, apud quos Perlzfisch (quasi montanum piscem dicerent) appellatur, ut ducentarum librarum pondus nonnumquam excedat. Exiccatos autem asservare, atque ex eorum cadaveribus marina monstra ementiri solent. Cæterum capite est amplo, rostroque in mucronem exporrecto, ore usque adeo vasto atque capaci, ut quodlibet ejus maxillæ latus sex et triginta dentibus præditum sit: quælibet autem maxilla duos et septuaginta comprehendit dentes: quæ summa est in utraque {59} centum quadraginta quatuor dentium: quorum anteriores magis rotundi, posteriores vero lati, atque in cuspidem efformati sunt. Validi tamen omnes, quales in Lamia describemus. Laterum ac tergoris pinnas longe quam in quovis sui generis cartilagineo pisce majores gerit: quibus minor est quæ ad caudam protenditur. Podicem inter duas pinnulas habet: ac quod ad ejus caudam attinet, ea cubitalem æquat longitudinem, eoque ad vulpeculam accedit, (quam Veneti porcum marinum vocant) quod ejus superior pars, quæ vertebris communita est, altius attollitur, quam inferior quæ crescentis lunæ figuram exprimit, quarum inter capedinem dimidia linea explere potest. {60}
Κύων καρχαρίας, Canis carcharias: Noruagi Perlzfisch.
Libella.
44. Zigænam Græci, Libellam Latini vocaverunt, fabrorum lignariorum et architectorum instrumentum, e quo dependente perpendiculo, rectas parietum ac lignorum facies oculorum nictu pernoscunt: cui instrumento quod is piscis (cujus picturam vides) veluti adamussim respondeat, Oppianus, {61} Galenus, Plinius, cæterique doctiores, Zigænæ ac Libellæ nomen indiderunt: nos vulgo Nivellum appellamus: quod instrumentum inversum, quia ad arcus et tormenti bellici similitudinem accedat, Itali Balistam nominare maluerunt: Massilienses a dentium sæuitie Cagnolam, atque a feritate Judæum, et fortassis a deceptione Baratellam incerta nomenclatura dicunt. Cetaceus est piscis, cartilagineus, rotundus, oblongus, horridus, ac plane monstruosus, Mediterranei ad Smirnam maxima incola mustelini generis, damnosus magis quam utilis. Quamobrem natura carnem insipidam, et humanis corporibus noxiam illi tribuit: dentesque (quos in quinque ordines digestos, numerosissimos, planos, ut Carcharias gerit), sub cute ad prædam reconditos, atque oculus præter aliorum morem in pronam capitis partem excavatos, ut deorsum potius, quam sursum leonina quadam voracitate conuertat. Cætera pinnis cute, ac branchiis plane mustelam refert, sed tanta asperitate non horret.
Vulpecula.
45. Ἀλωπέκιον Græci, Latini Vulpeculam dixerunt, cartilagineum piscem mustelini generis sesquicubitalem, atque interdum longiorem, fulva, asperrima, minime tamen squamosa cute præditum, quæ perpoliendis artificum operibus apprime idonea effet, nisi difficillime a copiosa quæ illi subest pinguedine divelleretur: quamobrem Italorum vulgus piscem hunc Porcum marinum appellavit. Proin de insulsam et cacochymam carnem habet operariorum ac rusticorum cibo destinatam, ellychniis ac pellium concinnatoribus utilem, cujus etiam hepar sex interdum olei libras colliquatum effundat. Corporis hujus pileis moles est triquetra: capitis superior pars, ad Bufonem vel Aquilam marinam, inferior ad porcum accedit, branchiarumque foramina mustelæ aut catti similia gerit: ac quo loco cæteris animalibus aures videas, eo in loco natura sub pinnis ad hoc destinatis foramina quædam, quina utrinque occultavit, excipiendæ atque emittendæ aquæ accommodata. Cæterum lucidissimos habet oculos, per medium nigerrimos: os semper apertum, Sturionis modo: cujus maxilla superior pectinatim insertos dentes exerit, quibus accedunt alii parvuli in partes disseminati. Rostrum quoque veluti porcinum habet, quatuor foraminibus pertusum, quorum superiores inferioribus minores esse conspicies. Dorsum duabus pinnis communitum, quarum quælibet suo armata est aculeo. Caudam ad imum latiusculam, sursum in angulum abeuntem: naviculæ temonem esse diceres. Ac quod ad interiores partes attinet, jecore est supramodum magno, albicante, in duos lobos diviso, quorum uterque usque ad imum ventrem porrigitur, folliculum sub dextro satis latum, nigrum, copioso fello turgentem. Lienem præterea rubrum, circinnatum, stomacho insidentem, huicque circa mediam ventris regionem incumbentem paucas intestinorum spiras, quarum munus utrinque ad stomachum cujusdam veluti uterculi absoluere videntur. {63}
Vulpecula Italica: a Venetis, Porco marino. {65}
Simia.
46. Cartilaginei generis est, quæ Latinis a vultus similitudine Simia marina, Genuensium vulgo a falcata duorum cubitorum cauda, Pesce Spada dicitur: Galeo, Libellæ, Hinnulo, ac reliquis galeis ipsa pellis forma ac constitutione fere respondens. Ingrati alioqui saporis est, nulliusque apud veteres memoriæ insignis, præterquam quod aiunt, piscem hunc Delphino ægrotanti medicinam præstare. Branchias habet Galeis persimiles, pinnasque in tergore, et ad latera satis conspicuas, cutem ad Galeos accedentem, sed magis lævem.
47. Rumor est, Simiæ genus aliud in mari rubro reperiri: quod etsi potius ad torpedinem accedat, terrestris tamen Simiæ faciem refert, quibusdam alis præditam, ut ad aquæ superficiem quodammodo volare videatur. Sed hoc piscis aut monstri potius genus mihi nusquam conspectum est: prius autem Simia tum Romæ, tum etiam in. Ligustico litore aliquando visa est.
Serra marina.
48. Serram, ut Xiphium, aut Gladium, appellaverunt antiqui cetaceum ac cartilagineum piscem, magnæ interdum molis: cujus capiti quoddam veluti rostrum adnascitur per medium latum, in mucronem desinens: ad latera in multos veluti dentes utrinque serratum, in quo a Xiphio præcipue differt. Est enim huic plana tantum, et nullis dentibus distincta excrescentia. Proinde Serra, Indico ac magno mari frequens est, nostris litoribus ignota: imo neque antiquis, nec etiam nostris hominibus, præterquam solo rostro (quod a mercatoribus isthuc affertur) usquam compertum. Id autem est longitudinis interdum tricubitalis, sesquipedalis autem latitudinis, per medium plane car {66} tilagineum ac flexile: asperiuscula, eaque subcineritia cute contectum: ad cujus latera, octo et quinquaginta dentes propemodum osseos connumerare possis. Sunt qui Serpentis Linguam vulgari quodam errore nominant.
Galeorum multæ species.
49. Quos Græci Galeos, tam marinos quam terrestres, Latini autem Mustelas, nostri nullo discrimine Marinos canes appellant. Horum multæ sunt species, multa etiam nomina consequutæ. Quidam enim ab asperitate vel lævitate, spinaces, aculeati aut læves: alii a maculosa cute Nebrides, qui et Hinnuli ac Stellares dicti sunt. Omnes litorales cartilaginei generis, ex ovis quæ intus concipiunt: vivos deinde fœtus miro naturæ artificio emittentes, qui etsi generis (ut dictum est) sunt ejusdem, tamen figuram, magnitudine, corporis constitutione, atque internis partibus, præsertim utero, plurimum inter se differunt. Quamobrem diversa nomina pro diversis speciebus sunt adepti: quorum maribus geminæ velut apophyses ad excrementi ostium propendent, fœminis folliculus cartilagineus oblongus in vuluæ introitu quasi testaceus apparet: in quo albugineus humor concrescit, quem ante conceptum emittunt. Matriculam marinam e re ipsa vulgus vocat. Ea autem tricas quasdam a quatuor angulis tam multiplicibus nexibus intertextas habet, ut fidium inter se convolutarum speciem referant. Hanc, ut melius qualis sit innotescat, hic delineari curavimus. {68}
Matricula marina: Vulgo, Crapault de mer.
50. Proinde, ut Galeorum historiam absoluamus, hoc etiam animaduertendum est, fœminas suis maribus majores esse: easque senos vel octonos, atque interdum plures, omnibus partibus absolutos fœtus, pedali longitudine diversis temporibus parere. Persæpe autem vivo emergente fœtu, ovis adhuc cru {69} dis et inexclusis scatet uterus, superiorem ejus partem, quæ ad septum est, occupantibus: quorum alia dextro matricis cornu, alia sinistro concluduntur. At in catulis hoc præcipua admiratione dignum est visum, quod nulla ipsi secundina contegantur, atque ab umbilici venosa quadam parte nutriantur. Quum enim ova foras non exeant, certisque vinculis matrici obuinciantur, amnio tantum tunica opus habuisse videntur, quo jam efformato fœtu, et rimam quamdam in sterno inter pinnas, quæ ad branchias sunt, ducente, alimentum a matrice per vinculum seu umbilicum suscipit, adeo quidem tenuem, ut lyræ fidiculam non exuperet. Id autem alimentum, secundum tenuem ac exilem fidiculam in quandam veluti perulam fertur, quam ventriculum esse diceres, quo tanquam ovi vitello perpetuo repleta esse conspicitur, cujus positio est in ventre medio, duobusque hepatis lobis subjicitur. Ac, quod ita res habeat, catulum a matris utero exectum, si per ventrem disseces, verum ejus ventriculum perpetuo vacuum ac jejunum comperies: nihil enim per os assumit aut deuorat. Rectum vero intestinum recrementis lividis turgere conspicies, lienemque sub sinistra stomachi parte collocatum, ex jecore autem nihil fellis emergere. Quinetiam vivum pisciculum a matris utero siquando illæsum exemeris, atque in aquam proieceris, protinus vivere ac natare cernes, ac nihilominus in uteri profundo ova permulta reperies, quorum sena, interdum octona, crassiora, mollia, lutea, tenuissima membrana contecta ac coaceruata, ad novos fœtus producendos jam esse destinata coniicies, super quibus infinita alia minora, ac futurorum ovorum rudimenta cernes, quæ nusquam interituræ Galeorum prolis tibi spem aliquam adferre possint. Sed est nunc de singulis Galeorum speciebus dicendum.
Mustelus spinax.
51. Omnium Galeorum aut Mustelorum marinorum crassissimus ac longissimus est, qui a rigenti {70} bus ac spinosis duobus aculeis, quibus in tergoris pinnis maxime horridus apparet: Græcis Acanthus, Latinis Spinax, Venetis Azio, Genuensibus Aguseo, quasi acænam dicerent, in cujus extremo infixus est aculeus ad pungendos boues. Massiliensibus Egullats dicitur. Lutetiæ et reliquis litoribus Oceani particulare nullum nomen habet, cum unico, ut dictum est, nomine Canis omnes Galeos comprehendant. Hujus speciei permulti Lutetiam plerunque Autumno adferuntur: nam aliis anni temporibus rarissimos cernas, tunc quidem ulnæ longitudinem, crurisque crassitiem adæquantes: quo tempore fœminas fœtas esse, ova super mammis ad præcordia continentes, catulosque pedis longitu dinem æquare in utero persæpe conspeximus. Hoc a cæteris discrepat, quod dentes longos, acutos et prominentes, et caudam Rhinæ quodammodo similem gerat. Colore externo, internisque partibus quantum ab aliis discrepet, ex sequentibus descriptionibus intelliges. Maris autem figuram ac formam sequens figura te docebit.
Galeus palumbus lævis.
52. Læuium et aculeis carentium Galeorum peculiare, ac sibi veluti præcipuum Aristoteli nomen obtinuit, qui Massiliensium vulgo a cutis colore Palumbus appellatur: hunc enim solum λεῖον dixit. Differt a Spinace, quod etsi aspera cute conuestiatur, tamen aculeis caret. Ab Hinnulo vero, quod cute minime sit maculosa, dentesque acutos et raros, distentam caudam et admodum latam, ac candidum hepar præ se ferat. Cætera, non utero modo, aut masculorum propendentibus apophysibus, sed reliquis etiam partibus cum aliis conuenit.
Galeus hinnulus.
53. Læuium Mustelorum altera, species, Νέϐρις apud Græcos, apud Latinos autem Hinnulus, ab albis maculis, per ejus cutem ad dorsum undecunque dispersis, nomen habet. Massiliensium vulgus, apud quos frequentissimum est, Nissolam appellat: Oceano nostro nullo seorsum nomine ab aliis secernitur, cum tamen multum a cæteris differat. Est enim rostro latiore, naribus patulis, ore magis capaci, dentibus obscuris atque obtusis, ut in Raia flassada dicemus: colore candidiore, corpore rotundo, et in longitudinem protenso. Atque hac præcipue nota a Spinace differt, quod inter duas ani pinnas et caudam, tertiam quandam minorem gerat, nullis aliis præterquam stellato Galeo communem. Porro carne præditus est sapidiore, ac melioris succi: cute admodum glabra, hepate quoque nigricante, atque in duos lobos diviso, præter aliorum morem. {72}
Νέϐρις, Græcis: Latinis, Galeus hinnulus: Massiliensibus, La Nissole.
Galei stellati.
54. Musteli quartum genus assignarunt Græci, quod Aristoteles ποίκιλον, hoc est Catulum dixit: nonnulli ἀστήριον, Latini Stellare: Oppianus a cute versicolori Pardalionem, alii Pantheram, Veneti Guattam: Massilienses, un Gatto: nostri a ruffa et subflava cute Rossetam nominarunt. Viviparum est piscis genus, cujus dentium morsus non secus est lethalis, ac Draconis aculei punctura. Unde illud Oppiani,
Exitiale facit vulnus Panthera tremendisDentibus in terra, fluctu magis aspera Ponto.
55. Hujus cutis facile glubitur, quemadmodum et Caniculæ, qua exiccata, fabri lignarii perpoliendis operibus suis uti solent. Proinde tres hujus piscis species animaduerti possunt: alius enim est crassus, {73} niger, et recurtus, quem vulgus Massiliensium Guattum auguerum vocat, cujus figuram proxime hic cernere potes.
Galeus Stellaris, major: Massiliensibus, Guat augur.
56. Alius vulgaris, et paulo magis candidus, quem post Guattum ostendemus. Tertius Tyrrheno tantum (quod sciam) litori cognitus, carnis jucunditate ac redolentia cæteros exuperans. Quamobrem Romanum vulgus Guattum muscarolum nominavit. Nunquam is sesquilibram exuperat, stellulisque ut et toto corpore candidioribus est conspicuus. Proinde duabus Rossetarum picturis contentus eris. {74}
Galeus Stellaris, minor: Vulgo, Roussette.
Galeus canicula.
57. Κῦνα Græci, Latini Caniculam nominarunt, Mustelorum ac Galeorum postremum genus: maximum tamen, et minime aculeatum, vorax, ac cæteris piscibus infensissimum: dentesque omnium majores, acutiores, latiores, crenatos habens: cujus cutis admodum aspera, fabris nostris lignariis non minus expetitur, quam apud Italos Rhinæ cutis. Valet enim ad arcus et sagittas expoliendas, lignique asperiora vitia emendanda, maculasque ejus superficiem inficientes protinus eluendas. Hoc etiam ensium ac pugionum manubria contegunt, ne tam facile manu dissiliant. Duas habet in tergore pinnas, rectas quidem eas, spinisque carentes: duas item ad latera, utrinque unam: branchiarum foramina quinque in quolibet latere: ani vero foramen inter duas pinnas positum, nullamque sub cauda pinnam ostendit. Cætera cum reliquis conuenit. {75}
Mustela, sive Lampetra.
58. Galeorum generis est, quæ nostris a lambendis petris Lampetra, vel Lampreda dicitur: quod integrum fere diem ore succiso, denticulis circumvallato, saxis, quemadmodum et picatis navium clavis, sic inhæreat, ut ea lambere videatur. Hanc Græci, inquit Galenus, Galeonymum et Galexiam appellarunt: Latini Mustelam, a maculati hujus nominis quadrupedis tegminis similitudine. Huic pisci Plinius proximam mensam post Scarum tribuit, ac Murenæ æmulum esse affirmat. Fuit enim apud antiquos (ut et Acipenser) inter præcipuæ authoritatis pisces: sed Murena æquorea tantum, ac spinosa est. Mustela autem et fluvialis et marina reperitur, ambæ prorsus cartilaginæ: quanquam Dorion cujusdam fluviatilis Murenæ meminisse videtur, cui spinam unicam esse tradit, ei Asellorum generi persimilem, quod quidam Calariam dicunt. Cæterum marina cacochyma est, nautis præcipue infensa, dum temonibus fere triduum inhærens, caudam in contrarium vertit, recensque picatæ navis lateribus picem lambendo sic infigitur, ut nautas ab itinere remoretur. Fluuialis est duplex: major, in Illyrico sinu, ac per stagna binominis Istri frequens: Gallicæ Mosellæ ac Ligeri, atque adeo Alpinis quibusdam lacubus peculiaris, qualis est Rhetiæ Brigantinus Plinio dictus, lautiores popinas per verna quadragesimæ jejunia celebriores reddens: quo maxime tempore cartilaginea ipsorum spina (Cordam appellant) nondum induruit. Minor, vix palmi longitudinem, pollicisque crassitiem excedit. Vivis fontibus, rivulis, ac lympidorum fluminum litoribus gaudens, Romæ, Lugduni ac Lutetiæ frequentissima. Lampredotum Romani, Lampredonem Parisini, Lugdunenses Civellam vocant. Ac ne quis id Mustelæ genus in majorem degenerare credat, unicum hoc nobis argumentum esse potest, quod ea, quanquam pusilla, ova tamen ac fœtus edat. Cætera majori similis. Porro majores Lampetræ suis sexibus distingui solent, quarum (fluviatilium præsertim) mares, expetibiliores sunt, {76} ob carnis suavitatem ac firmitudinem. Omnes, viviparorum cetaceorum more, fistulam in cervice habent, per quam dum navibus aut saxis inhærent, aquam ad branchias attrahunt, quas utrinque sub cute septenis foraminibus in rectum ordinem dispositis, præter aliorum piscium morem, reconditas habent. Maculoso alioqui sunt tergore, superne quidem ex atro in lividum ac cinereum colorem desinente, subtus candido, undecunque glabro, atque anguillæ modo lubrico, cum qua hoc etiam habent commune, quod per longitudinem diffissæ, atque in frusta consectæ, diutius adhuc vivere conspiciantur. Cor habent sub branchiis ac foraminibus reconditum, cartilaginea membrana, spongiosa ac prætumida inclusum, subrotundum ciceris crassitie, hepar oblongum, unius tantum lobi, felle carens. Minor autem Lampetra fuscum habet tergus, ventrem candicantem, cor ex subrotundo angulosum, milii magnitudine. Unicum omnes habent intestinum rectum, minime complicatum: reliquum corporis in fœminis, matrix ovis referta, occupat. Proinde nullas habent laterales pinnas, sinuosoque impulsu natant, ut Silurus ac Murena. Spumarum indiciis comperiri solent, captæque perpetua aqua immergi, cum qua ex longinquis partibus in urbem deferuntur.
Γαλεώνυμος, Græce: Mustela, Latine: Lampetra, Vulgo: Gallice, Lamproye. {77}
De cartilagineis viviparis planis. Cap. viii.
59. Planos appellamus pisces cartilagineos (nequis in ipsa dictionum interpretatione decipiatur) qui tanquam plana atque expansa manu in æquore natant. Sunt enim et plani spinosi, qui eodem quo coclites modo, et altero nictante oculo temonis in morem hinc et inde feruntur, in quo maximen a latis differunt: qui etiam si plani sint, tamen ita non incedunt: sed proni quidem, atque eo pacto quo remos in aquam immergimus. Quamobrem his quidem natura oculos utrinque in lateribus capitis squamosorum more disposuit. De planis igitur cartilaginibus præditis, hoc loco tantum disseremus, reliquos spinosos in suum locum asservantes. Hujus generis sunt, Squatina, Squatroraia, Raiæ omnes, Bos, Torpedo utraque, Pastinaca etiam utraque, Aquila, Lamia, et Rana marina.
Squatina.
60. Rhinam Græci, Latini Squatinam, Galli Angelum marinum vel Angelotum vocant: quod binis alis utrinque expansis, quemdam veluti Cherubum referre videatur. Magnus est piscis, ac longe Adriatico ac Ligustico, quam Oceano maximus, ut apud Venetos ac Ligures quadraginta interdum librarum pondus excedat. Cartilaginosus est, viviparus, contractiore ac longiore, quam Raia aut Pastinaca, corpore, quaternis alis ad latera communitus est: capite fere circinnato, ore firmis dentibus circumvallato, in Ranæ marinæ speciem. Id autem habet antrorsum apertum, non autem parte corporis supina ut Raiæ ac Galei. Quinetiam quas branchias Raiæ supina parte ostendunt, eas Squatinæ in lateribus, Galeorum more, præ se ferunt. Bis singulis annis parit Squatina, incipiente Autumno fœlicius, et circa vergiliarum occasum, septenos aut octonos singulo partu emittens: cujus pellem piscatores Itali prius glubunt, quam foro exponant. Ea enim assulis distenta, et exiccata, fabris lignariis ad opera perpolienda, ut et Canicularum apud nos, pellis utilis est. {78}
Ῥίνη, Græce: Latine, Squatina: Gallice, Ange, ou Angelot de mer: Italis, Squaro.
Squatroraia.
61. Anteriore corporis parte Raiam, posteriore Squatinam refert: qui piscis Græcis Rhinobatos, Latinis Squatroraia dicitur, quadam veluti utriusque piscis concubitus enata coniectura. Cartilagineus est, planus, Oceano infrequens, Genuensibus ac Venetis peculiaris, apud quos Squatrolinus appellatur. Hujus figuram apud te facile coniicies, si quidem utriusque piscis hic tibi depicti formam {79} diligenter consideraveris. Aspera cute præditus est, lignis perpoliendis utilis, sub qua, candida atque edulis caro continetur.
Raiæ multorum generum.
62. Raiam Latini, Græci ab ossea spina, quæ veluti rubus, secundum corporis medium ad ipsius caudæ extremum prætenditur, βάτον, quasi rubum, appellarunt. Hujus piscis tres tantum species Aristoteles constituit: Raiam, quæ magis est communis: Læuiraiam, cujus cutis est lævis: et Stellarem, quæ stellulis albis est distincta. Nos autem sex Raiarum differentias aliquando percepimus, non nomine tantum vulgari, verumetiam gustu plurimum inter se differentes. Omnes quidem cartilaginei generis, planas, pinnis carentes, extrema corporis latitudine natantes: quarum maribus geminum quiddam circa excrementi ostium propendet: fœminis genitale muliebri est fere consimile: habentque cartilagineum aliquid in utero, quale in Galeis diximus, in quo humor ad ovi similitudinem consistit. Branchias parte supina gerunt, ut reliqua fere cartilaginea plana: omnibus os subtus parte supina situm est. Quamobrem nisi conversæ resupinentur, cibum corripere nequeunt. Harum fœtus adhuc pusillos Galli Papiliones nominant. De his itaque nos sigillatim hoc ordine dicere oportet.
Raia proprie dicta.
63. Peculiare nomen habet Raia, quæ Romanorum vulgo Perosa vel Petrosa, Massiliensibus Clavellata, Gallis Raia bouclata vocatur. Notior ea quidem, quam ut pluribus explicari debeat. Non enim ea lævis est, nec multum stellata, cæteris omnibus ubique notior ac delicatior. Cujus figuram hic tibi proximam habes. {80}
Βάθος, Græcis: Raia, Latinis: Vulgo, Raye bouclee: Italis, Perosa, vel Petrosa: Massiliensibus, Clavellade. {81}
Læuiraia.
64. Læuiraia longe inferiorem cæteris dignitatem habet. Est enim carne (si ad Stellares conferatur) concoctioni magis renitente, et saporis ingrati. Hanc Massilienses Flassadam a lecti tegminis similitudine, Romani Falsam uelam, a carbasorum forma appellant. Dentibus est obtusis, cute subtus lævi, Pastinacæ modo, rostro in fastigium assurgente, prona parte albida, supina subnigra, tactuique aliquantulum aspera, omnium sui generis piscium post bouem maxima: a quo ipsa corporis tenuitate, rostro, spinis, uncinis, cute, dentibus et ore distinguitur.
65. Est et Miraletus, Læuiraiæ species, quæ pro Raia interdum vendi solet, sed in tantam vastitatem nunquam excrescit. Habet is duas in tergore maculas, Torpedinis oculatæ similes, hocque præcipue Læuiraiam imitatur, quod lævi cute præditus est: verum hoc etiam ab ea distat, quod lineam in tergore hamatam, et ad caudæ extremum productam gerat, ut ex sequenti pictura conspicies. {82}
Asteria, sive Stellata raia.
66. Stellatas appellant raias tum Græci, tum etiam Latini, quod earum tergora lituris albicantibus sint variegata: cujusmodi ea est, quam Romanum vulgus Rometam vocat. Est autem Miraleto major, multasque in tergore maculas rotundas, Miraleti lituris persimiles gerit: tamen est cute asperiore, crassioreque corpore, cujus cauda permultis veluti spinis horret. Cæterum, gustu ac sapore nihilo est asperis raiis inferior.
67. Raiæ stellatæ quoddam genus Romanum vulgus Arzillam vocat, cujus dentes obtusi sunt, quemadmodum et Flassadæ: a qua hoc præcipue differt, quod cute sit asperiore, et stellas multo quam Rometa, latiores ac pauciores habeat. {84}
Βάτος ἀστηρίας, Raia stellata, aut stellaris: Rometa, Italis: Raye estelee. {85}
Bos.
Batidesque boum genus usque proteruum.
69. Et alibi,
Incola bos cœni, qui vasta mole moveturCorporis, et latos sese diffundit in armos,Bissenis magnos cubitis porrectus in artus.
70. Vaccam Ligurum vulgus appellat: Parisinis nostris (apud quos frequentissimus est, sed nunquam integer: talis enim e litore deferri non potest) nullo alio quam Raiæ nomine agnoscitur: quod ejus quidem caro non modo sapore, sed et colore, atque adeo insertis cartilaginibus, majorem Raiam præ se ferat. Proinde trucibus est dentibus, atque in hanc modum inflexis, tribus ordinibus in maxilla dispo sitis, iisque mobilibus, ore maximum rictum ostendente: uncinos utrinque ad capitis latera gerit, permultos quidem eos, et ad caudam incuruatos. Colore est totius corporis livido, nullisque maculis aut uncinis distincto. Falluntur qui Bouem marinum cornibus præditum esse censent: nihil enim tale in ejus figura percepi, quam hoc loco proferrem, nisi tot Raiarum pictura abunde tibi satisfaceret. Piscem hunc Oppianus homicidam cognominat, quod eum asserat undis immersos ac natantes homines, sua corporis mole ac vastitate suffocare, nec liberam illis respirationem permittere.
Rana marina.
71. Tyrannidem in marino litore maximam exercet, quæ a Græcis μάλτη καὶ βάτραχος θαλάττιος, a Latinis Rana marina dicta est. Græcam autem vocem Massiliensium vulgus adhuc imitatum, Baudroïum, nomine a Batracho detorto, appellat. Burdegalenses a piscium, quos deuorat, multitudine, piscari, {86} olum (dum Ranam piscatricem appellare volunt) vocant, Pescheteau. Epidaurii (vulgus Ragusinos nominat) apud quos ingentes hujusmodi pisces reperiri solent, ob deformitatem et fœdum atque horridum corporis aspectum, Diabolum marinum vocarunt: a cujus esu atque inspectione, qui Epirum et Ægæum mare incolunt, plurimum abhorrent: tantumque ipsum exenterant, siquando in sagenis capiatur, ut pisces, quos recens deuoraverat, extrahant. Ranam autem appellatam esse puto a pedibus, quos sub ventre geminos habent, ad Ranæ palustris similitudinem, membrana intertextis, quibus verisimile est hunc in Ranæ modum, per maris fundum incedere. Figura est plana, oblongas carne molli, unde illi Malthæ nomen est: tres cubitos in Epiro longa, Massiliæ multo minor: cute undecumque lævi: ore tam vasto, ut maximum quenque canem terrestrem absorbere posse videatur. Hoc habet cum Squatina commune, quod binas utrinque alas præ se ferat, latiores ac densiores tamen, atque in summo magis distentas: grandia foramina duo, eo loci ostendens, in quo reliqua cartilaginea quina habent. Os ante caput, Squatinæ modo, gerit, dentesque confusis ordinibus, superiorem et inferiorem maxillam ambientes, mobiles, albos, oblongos, ad stomachum conversos: pinnam paulo supra maxillam superiorem admirabilis naturæ: gracilibus quibusdam cornibus, sesquipedalis longitudinis, per ordinem dispositis ita communitam, ut harum prior, secunda multo longior sit, atque in extremo veluti penicillum album cutaneum ostendat, quo vana veluti quadam esca pisciculos fallere solet, unde piscatricis cognomentum habuit: quod ea algæ aut cœno immersa (est enim æstuarius piscis) nihil præter hæc cornua ostendat, quibus incautos pisces allicit. Unde Oppianus,
Mollitiæ nomen Malthæ quæ ferre videtur,Exitii ignaros pisces sic rana malignaDecipit, imbelles magno deglutit hiatu.
72. Habet et aliam pinnam in medio tergore, priori fere consimilem: ac præter has, in lateribus, utrinque {87} unam, in gyrum, ut et cauda, crenatam. Ranæ marinæ caput, pelle denudatum, crocodili caput refert, in quo binos calculos reperies planos, talpinum pedem, aut scrupulum medicum referentes. Cartilagineorum marinorum sola creditur ova excludere. Vulvam habet in quolibet latere duas ulnas longam, multis anfractibus circumductam, terrestris ranæ modo: vesicam quoque Delphini vesicæ multo majorem. Ejus hepar in quinos lobos distinctum est, quorum duo utrinque ad latera protrahuntur. Fel autem ex ramo a Pyloro et Ileo prodeunte emergit: stomachum gerit, et intestina carnosa, lienem rubrum, circinnatum, a stomacho inter ejus renes dependentem. Cartilagines in rana totidem numerantur, quot in quovis Scheleto, ossium terrestrium animalium formam referentes, sed prorsus medulla carent, præterquam vertebræ. Totidem neruorum conjugamenta in ejus cerebro (multum tamen liquido) numerantur, quot in reliquis animantibus. {88}
Βάτραχος θαλάττιος, Græcis: Rana marina, Latinis: Diavolo marino, Italis: Bauldroy, Massiliensibus: Pescheteau, Burdegalis. {89}
Torpedo.
73. Torpedo, Græcis olim Νάρκη dicta, utroque vocabulo re ipsa piscis naturam explicante, quod sua frigiditate torporem manibus inducat. Græcorum vulgus Margotirem appellat. Venetis fere igotus piscis est: qui si nonnunquam illuc veniat, Sgramphi nomen habet, Romæ non alio quam Occhiatellæ nomine cognitus. Litoralis est ac cœnosus, Gallico Oceano infrequens, Burdegalis notus, apud quos Tremble appellatur, quasi tremulam dicerent: quod mucosa ac glabra cute, eaque molli ac frigida, contrectantium manus efficiat tremulas. Primo aspectu Ranam marinam vel Pastinacam refert, nisi multo esset rotundior. Hujus pars prona ex cinereo albicat: supina magis canescit: rostrum nullum habet, sed ejus loco crenam gerit, inter duo latera parte anteriori impressam: caudam breviorem quam Raia: atque ut in Mustelis dispositam, (sulcat enim æquor in contrarium) ad cujus radices duæ pinnulæ enascuntur, multum in natatione adjuvantes. Oculis est exiguis, parte supina, ut in Raia collocatis: sub quibus duo utrinque foramina in gyrum crenata sunt. Os habet prona parte patulum, in crescentis lunæ figuram, dentibus obtusis, multiplici ordine dispositis, anteriori tantum parte communitum. Branchias gerit duplices, utrinque quinas, fel pro corporis magnitudine maximum. Cæterum, usqueadeo est lenta carne, ut nisi frigatur, saporis sit admodum ingrati. Adhuc fricta, non indurescit, ægerrimeque coquitur. Febrem, extremis artubus admotam, expellere censent, ut et fluviatilem Tincam, quam in Fullone postea describemus. Utriusque autem Torpedinis pronæ ac supinæ formam sequens pictura tibi ostendit. {90}
Torpedo oculata.
74. Falluntur mirum in modum, qui Plinium reprehendunt, quod Torpedinis id genus, quod in tergore sex, atque interdum septem, aut eo minus maculas, quosdam quasi oculos referentes gerat, Oculatam appellavit: atque id cognomen ad Melanurum potius referendum esse autumant. Verum si ab oculorum pulchritudine et magnitudine Melanurus oculati apud Latinos nomen receperit, quid vetat quominus a multorum oculorum specie, Torpedinis hoc genus, a superiore multum distans, etiam oculatum appellemus? Ipsa etenim dictio oculorum multitudinem potius, quam magnitudinem sonat: quanquam etiam utrumque significare possit. Ac, quantum illi censores paulo (ut mihi videtur) rigidiores fallantur, ipsum vulgus Romanum satis indicat: a quo adhuc hodie, nemine docente, Occhiatella dicitur. Verum de hoc, in Melanuro latius. Cæterum, hæc Torpedo non magnitudine ac specie tantum, verum etiam carnis lentore alteram imitatur: solis quinque, sex, atque interdum septem oculorum maculis ab ea differt: quas ita exacte delineatas in medio tergore præ se fert, ut neminem pictorem judices rectius aut exactius quicquam effingere potuisse: alioqui naturales oculos parvos habet, ad superius descriptam, Torpedinem accedentes. {93}
Torpedo oculata, Occhiatella, Romanis. {94}
Pastinaca marina.
75. Pastinacam appellaverunt Latini, quam Græci τρυγῶνα, hoc est Turturem, a tergoris colore, ac quibusdam veluti expansis alis, in ejus avis similitudinem dixerunt: Lutetiæ (ubi verno præcipue tempore frequentissima est) nullo præterquam Raiæ nomine discernitur, ac cum raiis in foro piscario nullo discrimine divendi solet. Quanquam Burdegalis et Baionæ peculiare nomen habeat, ubi Taram rotundam appellant, ad discrimen Aquilæ, quam mox describemus, cui Taræ rotundæ nomen indiderunt. Massilienses ac Genuenses Ferrassam, Romani Bruchum nominant. Planus est piscis, duplicis quidem notæ, in lævem et asperum distinctus: etsi vetustiores piscium scriptores, lævem tantum Pastinacam agnouerint. Cute glabra ac perpolita integitur, cujus dorsum livet in corticis platani mondum: venter autem albicat, pluribus veluti striis per carnem hinc inde deductis, Aspera Pastinaca, tota horret aculeis, atque ad caudam præsertim (quam radicis Pastinacæ longitudinis habet) permultis uncinis in gyrum dispositis scatentem. Utraque vero Pastinaca pinnas latiores exerit, quas in alarum morem, cum natat, expandere solet, in quo Turturem imitari crediderunt. Proinde dentibus caret, solaque maxillæ asperitate, vice dentium, utitur, ac branchiarum foramina, utrinque quina, in oris parte supina gerit. Cæterum, piscatores eodem Pastinacam utramque, quo raias, educere pacto consueverunt, nempe hamo et everriculis: sed plurimum ab earum venenato aculeo sibi metuunt, quem ad caudæ radicem, digitali longitudine, interdum duplicem, interdum etiam triplicem (quod in aspera plerunque cernitur) exerit, ac decumbentem, dum capitur, arrigit: Radium Latini vocaverunt, de quo illud Oppiani,
Nascitur extrema cauda impenetrabile telumTrigoni.
Aquila marina.
77. Pastinaca major, veteribus Græcis ἀετὸς, Latinis Aquila marina dicta est, quod magnas ac distentas, in alarum formam, pinnas gerat: sitque capite atque oculis fere miluinis. Aquitani Taram francam vocant, ad superius descriptæ Pastinacæ differentiam: Romanorum vulgus Aquilonem: Genuenses, ab oblonga et fere murina cauda, duarum ulnarum longitudinem interdum excedente, Pesce ratto nominant. Illyrii, lingua utentes Italica, Rospum, hoc est bufonem marinum, a capitis bufonem referentis similitudine, vocaverunt. Piscis est Adriatico satis infrequens, quamobrem Venetiis apud Clodiam insulam aliquando captum ac depictum, cum magna admiratione a circulatoribus circumferri vidimus: cujus descriptionem integram antequam hic proponamus, ne quis nominum ambiguitate atque affinitate decipiatur, illud vos admonitos velim, marinam Aquilam, ab hac quidem alteram esse, sed volucrem, ac super mare ac lacus divagari solitam: cujus ea est natura, ut pisces, acutissimis (unde nomen habet) oculis semel conspectos, a summo aere, deorsum in aquæ profundum delata, protinus capiat ac deuoret: unde Græcis ἁλιαίετος, Latinis Ossifraga dicitur, vulgus nostrum Offraye, Itali, Lacum Lemanum incolentes, Agnistam piumbinam vocant. Cæterum, ut ad majoris Pastinacæ descriptionem redeamus, litoralis est ac cœnosa, capite elato, Aquilæ vel Milui oculos ac rostru referente: dentibus sic in ore dispositis, ut totum ejus palatum, tam superne, quam inferne, iis veluti latioribus tabellis ordine transverso dispositis, constratum præ se ferant. Tergoris color superne quidem livet, subtus autem albicat. Cauda illi est admodum longa, quam piscatores statim ipso pisce adducto auferunt, ob venenati radii noxam, quem in altera Pastinaca descripsimus. Quamobrem etiam iis locis, quibus frequens est, arctissimo interdicto vetitum est, ne publice cum aculeo divendatur. Alioqui dura carne præditus est, inquiunt Galenus et Philotimus, et quæ stomacho magnum in conquendo negotium exhibeat. Imo hoc etiam deterius habet Pastinacarum et Aquilarum caro, quod tetrum ac gravem odorem ipso sapore præ se ferat. Quamobrem eam dum edunt, alliatis condimentis intingere solent, ut acutissimus allii sapor alterum facile obtundat. {97}
Ἀετὸς θαλάττιος, Græcis: Aquila marina, Latinis: Tarafranca, Aquitanis: Aquilone, Romanis: Pesce ratto, Genuensibus: Rospo, Illyriis Italica lingua utentibus. {98}
Lamia.
78. Latorum ac planorum piscium viviparorum, ac cartilagineorum, longe maximæ molis evadit, qui Græcis λάμνης, Latinis Lamia dicitur, ipsa voce ad hamiam quodammodo accedente: de quo sic Oppianus,
Et quis vastus aper superabit robore Lamnam!
79. Galeorum generis est, scabraque cute integitur: atque os habet in anteriore capitis parte, rhinæ aut ranæ modo positum: in quo mirum hoc esse videtur, quod dentibus plus minus ducentis sit refertum, in utraque maxilla per quaternos versus dispositis: ad radicem latis, in acutum ac pyramidem desinentibus, atque ad latera crenatis: quibus nostri fabri aurarii plurimum utuntur: linguas serpentinas falso appellant. Lamias enim qui capiunt, ex earum dentibus ac maxillis magnum quæstum facere solent, quos aiunt adversus venena conferre: quamobrem auro atque argento vulgus includere solet. Nostris alioqui piscatoribus incognitus est piscis. Genuensibus ac Neapolitanis veteri Lamiæ appellatione notissimus: cujus carne vesci minime dedignantur.
De cartilagineis oviparis. Cap. ix.
80. Ossibus, spinis, ac squamis pisces carent qui cartilaginei Latinis dicuntur, Aristoteli ἀπὸ τοῦ σέλας ἔχειν, selachiorum nomen habent, de quibus post vivipara tum longa, tum plana, superest ut disseramus. Hujus autem notæ sunt, Sturio, Attilus, Collanus ac Silurus. Qui postea occurrent, altera æditione describentur.
Sturio.
81. Sturio marinus ac fluviatilis piscis, omnium sui generis cartilagineorum, longe delicatissimus {99} est: qui si cum antiquorum piscium nomenclatura conferatur, fortasse Latinorum Acipenseri, Græcorumque Helopi respondere videbitur. Quod tamen temere affirmare non ausim: tum quod Latinorum Acipenser, et Græcorum Helops, raro ab antiquis reperiri solerent (unde illud Porcii in aurem Scipionis apud Macrobium, Vide (inquit) quid agas, Acipenser iste paucorum est hominum) tum quod pusilli essent Acipenseres antiqui: quamobrem Venetorum vulgus Porcelletas appellavit. Plinii præterea Acipenser, unus omnium squamis ad os conversis, contra aquæ cursum natat. Quæ cum Sturioni minus conueniant, controversiam hanc iis relinquemus, qui rebus obscuris paulo curiosius addicti, etiam interiora maris ac fluminum, paulo liberaliore ingenio perscrutantur. Est igitur Sturio, Tyrrheno atque Adriatico mari infrequens, Ponto et circa Mæotidem paludem frequentissimus: quibus ex locis hujus ova, quæ alioqui nigra sunt aduecta, atque in molem ingentem coacta, salita, et cadis inclusa, apud Turcas, Græcos ac Venetos divenduntur: Caviarium appellant. Cujus generis est etiam aliud, rufo colore præditum, de quo in Cyprino dicemus. Proinde Sturione Tanais abundat, quod flumen Asiaticis Tana, ipse quoque piscis vulgo Xirichi appellari solet. Exiccatus autem vel insolatus, sale conspersus, et in longiores assulas diffissus, Græcis ac quibusdam Italis optimum edulium præbet, ut crudis ejus assulis cum cepis vulgus uti soleat. Integrum piscem Cyprii Moronam vocant: Assulas autem, vulgus Italorum spinalia, aut eo corruptius, Schenalia vocat: quod totum hujus piscis corpus in longum per tergoris spinam, a capite ad caudam disfindere soleant. Ac quod ex hujus piscis folliculo, secundum spinæ longitudinem expanso, Tanais incolæ collam conficiunt (quemadmodum ex Herodoti Strabonisve Antaceo) ob id generali quodam vocabulo, collam appellant, distinguntque sturiones Caffæ populi, in Collam Xirichi, Collam Mersini, Collam Morona, et Collam Zuccha. Cæterum frequentior, delicatior, ac procerior nobis est Sturio ex Ligeri ac Rheno, quam ex Oceano, aut Mediterraneo mari, ut nostra memoria apud montem Argum, Francisco Regi {100} decem et octo pedes longus aliquando fuerit ostensus. Ea est porro Ponticorum, Adriaticorum, Gallicorum ac Germanicorum inter se differentia, quæ magnitudine, crassitie, cutis asperitate, et subnigro, subfuluo, aut argenteo colore distingui possit. Quod autem ad hujus piscis descriptionem attinet, hoc animaduertendum est, Sturionem tereti, oblongoque esse corpore, inter rotundos ac planos ambigenti: ut qui subtus quodammodo planus sit, dorso vero semirotundo: Sequanicus ac Ligerinus adultus, tres interdum orgias excedit, Galeum piscem pinnis ac forma referens, exili corpore, hirta sursum pelle, deorsum plana ac lævi, apud Ferrarienses ac Bononienses argenteo colore fulgens, dorsum et latera tribus veluti carinis distincta ostendit. In dorso, octo quasi ossicula cultellata prominere videas: in lateribus autem utrinque, alia octo et viginti, calli duritiem præ se ferentia, a branchiis ad caudam exporrecta. Cæterum, oblongo rostri mucrone præditus est, porrectamque habet frontem, atque in pyramidem assurgentem. Cirrhos duos oblongos, Mysti modo, sub mento ostendit, sub quo diffissam barbam esse diceres: os ei sub rostro fistulosum vulpeculæ marinæ modo. Proinde totius corporis compage ad Galeos accedit: sed habet Galeus branchias cute contectas: hic vero, operimentum veluti spineum, squamati piscium generis in morem, atque oculos pro corporis mole admodum parvos gerit. Branchias simplices quidem, nec usqueadeo rufas habet: nullisque dentium rudimentis præditus est, imo neque labia exasperata præ se fert: non enim piscibus aut conchis, sed muco potius, aut aliis lævioribus, quinetiam sabulo et arenulis, vesci credibile est. Quamobrem natura illi ventriculum durissimum confecit, adeo stricte tergori inhærentem, ut nili discissum inde evelli possit. Ob quam etiam rationem os illi in tubi modum fistulosum est, quo facilius terram ad imum effodiat, habetque œsophagum undique in rugas contractum, linguam densam et crassam. Ac quando ad internas ejus partes ventum est, cor etiam spongiosum ac triangulare pericardio inclusum ostendit: jecur stomachum fulciens, in duos lobos divisum: oblongos quidem eos, fuscos atque {101} in gyrum crenis aliquot distinctos: quorum dextro lobo vesicula fellis ita adsuta est, ut nulla fere appareat. Lienem stomacho subjectum, subrubrum, et in V literam efformatum gerit, intestina valida et crassa, tribus tantum spiris convoluta. Hujus autem piscis effigiem ex sequenti pictura potius, quam justam magnitudinem conspicere poteris.
Attilus.
82. Sturioni magna ex parte respondet piscis cartilagineus, Ferrariæ frequentissimus, inter Padi divitias merito connumeratus, quem Adanum vulgus vocat, quemque puto antiquorum esse Attilum. Ingentis est magnitudinis, cætera Sturionem tam internis, quam externis partibus refert: hoc dempto, quod pro eminentioribus ac callosis illis elatis tuberculis, quibus Sturio quinis carinis præditus est, hic stigmatis tantum lividis, sessilibusque maculis, in cute minus aspera, ad latera sit distinctus. {102} Præterea unicam tantum pinnam ab ano ad caudam gerit: Sturio autem duas habet. Cæterum, os Attilo prominet oblongum, fistulosum, sublongo etiam naso: sed carne non est usqueadeo delicata ut Sturionis: nec enim tanti in Ferrariensi aut Bononiensi foro piscario venire solet. Capitur interdum sagena, cucurbitis fulta, et transversum in amnem coniecta, præcedentibus utrinque sandaliis, in quibus piscatores Attilos secundum rapidi fluminis cursum in sagenam cogant. Piscem istum, Padi alumnum ac peculiarem inertia pinguescere Plinius tradit, quo nostra Gallia, atque adeo Germania et Hispania caret: talisque ejus est figura, qualem depictum vides.
Ichthyocolla.
83. Nullo, aut admodum parvo nutriendis corporibus nostris est usui, qui Pontico vulgo Collanus piscis, Bononiensibus Copsus appellatur. Valet autem ad conglutinandas omnis generis chartas, atque instrumenta musica, reliquaque lignaria incrustamenta, quæ tessellato, imbricato, et vermiculato opere fiunt. Quamobrem cum antiqui nullum aliud nomen peculiare haberent, quod huic pisci imponerent, partem pro toto accipientes ichthyocollam, ut et Itali Colpiscem, et vulgus Colabuccum appellaverunt. Quanquam ex multorum aliorum piscium folliculis Ichthyocolla fieri soleat. Ferrarienses (apud quos, pro Sturione, nequissima Ichthyopolarum impostura interdum venditur, quum ejus caro multum inferioris sit notæ) piscem Judaicum nominaverunt. Est Italiæ fluminibus Eridano, aut Pado tantum peculiaris: Herodoto a magnitudine qua cetaceos pisces æquare conspicitur, Antaceus: Pomponio quoque Magnus vocitatus est, ac Boristhenis incola. Est enim præcipuæ magnitudinis piscis, Sturioni et Attilo cognatus, qui quod quaternis veluti barbis ad labia sit communitus, ab iis qui Tanaim incolunt, vulgo Barbota dicitur. Germanis, apud quos sexcentarum librarum pondo ex Danubio aduectum conspeximus, ab ingenti, et quasi cujusdam parvulæ domus magnitudine, Hyperbolice Hausen dictus est. Ossibus ac spinis caret, oblongamque ac prope teretem formam refert: hoc a Sturione, atque Attilo præcipue dissidens, quod rostro careat, magnum oris rictum præ se ferat, sitque sublutea, dura, lævi ac glabra cute conuestita carne. Proinde oculos pro corporis mole admodum exiguos ostendit: binaque ante ipsorum canthum, parva atque aperta foramina: pinnas in tergore duas, ad caudam erectas, sub qua tertiam videas podici vicinam: ac branchia veluti spineo tegmine communita, Sturionis modo: magis tamen bifurcam habet caudam, præcipuaque a cæteris piscibus nota discernitur, quod paulo supra spineum operimentum branchiarum, quodam ad ejus latera impresso foramine pervius sit. Mirum est, collam ex solo hujus piscis folliculo a capite ad caudam {104} per spinæ longitudinem extenso in Ponto fieri, cum Dioscorides ex ventre piscis cetacei confici referat. Germani hanc vesiculam in Ichthyocolla exprimentes, Hausen plosen nominant, quam recens ab ipso pisce detractam agglomerant ac transsuunt, exiccatamque ad nos ex Ponto transmittere solent. Carnem autem hujus, sale conspersam, Græcorum vulgus in deliciis habet, Moronam appellantes: quam Venetiis publice divendi solitam, quidam Silurum esse putant: a quo tamen quantum hic piscis distet, suo loco docebimus. Hic tantum Collani figuram, qualem aliquando vidimus, ostendere libet.
Ichthyocolla, Græcis: Collanus piscis, Latinis: Ferrariensibus, Copesce: reliquis Italis, Calpesce: Incolis Tanais, Barbotta: Germanis, Hausen: Flandris, Bolich. {105}
Silurus.
84. Ichthyocollam refert, qui Græcis a motus caudæ celeritate Ælurus et Silurus, Oppiano, ab animalis terrestris similitudine, Hiæna dicitur: habet enim veluti jubas quasdam a cervice deorsum exporrectas, quæ totam ipsius caudam ambiunt. Byzantinum vulgus, apud quos frequens ex Strimone conspicitur, antiquam dictionem retinens, Glagnum ab insigni glabritie nominavit. Piscis est fluviatilis, haud ita delicatus, cujus caro sale condita, præter alimentum, eum etiam usum præbet, quod spiculis corporibus infixis extrahendis sit utilis: pellis autem, quæ in morem anguillæ lævis, sed multo magis dura est, contegendorum Turcarum tympanis, membranæ loco, inserviat. Cæterum Agonum Mediolanensem referret, nisi major esset: atque etiam hoc dempto, quod Agonus caudam seorsum a tergoris pinnis seiunctam habet. Hiænæ autem cauda, Corduli caudæ similis est, quemadmodum et Corduli anguillæ, qui tres pisces in natando corpus in spiras agunt serpentium more. Verum etiam confusos in ore dentes habet Silurus, multis ordinibus in maxilla dispositos: os magnum et amplum: branchias utrinque quaternas, easque duplices, novissima excepta: fel maximum jecori annexum, majorque in fluminibus quam in æquore evadit, in quo etiam rarius reperitur. Hujus piscis esu, ex suæ legis interdicto, Judæi abstinent, quod glaber sit, et squamis careat.
De cetaceis oviparis spinosis. Cap. x.
85. Spinas habent, ossium loco, alias aliis majores, qui spinosi pisces nominantur, quorum nonnulli etiam cetacei sunt generis. Omnes tam magni, quam pusilli ova pariunt: quamobrem non solum a quadrupedibus amphibiis, sed etiam cetaceis viviparis secernendi mihi visi sunt. {106}
Thynnus.
86. Thynnus, vulgo Tunnus, in alto degit, Tyrrheno ac Mediterraneo frequens, Oceano atque Adriatico non item. Quamobrem Romanis, Massiliensibus ac Bizantinis, magis quam Venetis ac Parrhisinis notus, externo colore ac delineamentis satis ad Scombrum accedens, nisi quod ille est longe maximus, Pelamidem, dum junior est, magis referens: a qua hoc unum distat, quod Thynnus lividis est lateribus: hæc vero undantibus maculis transversis, atque obliquis distincta gerit latera. Cæterum uterque piscis ejusdem fere est magnitudinis: tergoris pinnis, cauda, appendicibus, turbinataque figura, ita alter alteri similis, ut ementes unius et alterius magnitudinis incertos plerunque decipiat. Sic Thynnus Pelamidem, Pelamis Scombrum, Scomber Choliam, Cholias Lacertum refert. Magni est apud Italos pretii, cujus sale conditæ, atque in usum asservatæ partes, pro vario gustatu varie a Salgamariis, atque Ichthyopolis nominari solent. Ventris enim pinguiorem adipem, ventrescam ac surram, dorsum autem magis carnosum ac macilentum Tarentellam appellant: quæ longe minori pretio venundari solet. Visum est mihi antiquissimum numisma Lutetiæ apud quæstorem Grolerum, cujus in altera parte, spica depicta erat, in altera Thynnus, lunam superiorem habens: ac quod subtus scriptum erat, (nescio qua ratione) vocem hanc referebat Philippenze. Id ubi conspexi, protinus mihi venit in mentem horum versuum, quibus Amphilitus apud Herodotum sic vaticinatur,
Est nummus proiectus, item sunt retia tenta,Nocte meant Thynni claro sub sydere lunæ.
87. Proinde, tres cubitos ut plurimum longus est Thynnus, crassus vero per medium, quantum utrisque {107} ulnis justæ magnitudinis homo complecti potest: utrinque gracilescit in remi modum, pinnasque ad latera circa branchias gerit, sub ventre duas, super tergo undecim, quarum prima, duodecim aculeis armata est: atque ubi desinit, secundam excelsiorem, parvam sine aculeo procreat, a qua novem aliæ deinceps paruæ pinnæ eodem ordine usque ad caudam disponuntur. Hanc vero lunatam gerit, in cujus radice utrinque, (ut in Scaro) unum appendicem videas. In ea autem caudæ regione, quæ ad ventrem pertinet, mox a podice, pinnam nullo aculeo præditam cernes, cui novem aliæ superioribus similes subserviunt. Quod autem ad internas Thynni partes attinet, cor illi est turbinatum, atque in conum efformatum, robustissimo pericardio communitum, solidum, nullisque cavernulis præditum, cui duo veluti meatus (fistulas Aristoteles vocavit) sibiinvicem insidentes juglandis crassitie accunbunt, pulmonis officio fungentes: atque his tertium adhæret, trachiæ arteriæ munus objens. Diaphragmate secernitur, sub quo ventriculus (ut in Delphino) oblongus, quem hepar in multiplices lobos discissum ambit, quorum maximus palmi longitudinem, latitudinem autem duorum digitorum excedit, secundum pilorum ad ima tendens. De piloro, ac concavis hepatis regionibus, fellis folliculus semipedem longus appendet, huicque superjacent etiam adnatæ infinitæ apophises, atque in quandam veluti cæsariem desinentes, quam venæ plurimæ in gyrum ambiunt, quæ recta cum intestinorum venis deducuntur ad hepar. Pauca autem intestina habet, eaque exilia, ac tribus tantum gyris in reflexæ tubæ modum contorta. Cætera ad Thynni formam exteriorem pertinentia sequens pictura te docebit. {108}
Thynnus alius.
88. Lissam vel Glissam, a glabra et squamis carente cute Cretensium vulgus appellat, aliud Thynni genus, bicubitalis longitudinis humanique corporis crassitiei, quod extra Cretam Copanum vocant: contorta fortassis a Scepano dictione: hunc enim esse Scepanum nihil vetat, quem Dorion Attagenem marinum appellavit: sed non est Oppiani Scepanus: est enim hic Thynnus plane pelagius, in alto mari degens, ac delicatissimi saporis: Scepanus vero litoralis ac cœnosus. Differt a majore ac vulgari Thynno, quod teretior est, branchiasque Pelamidis habeat, ac dentium loco rugosas atque asperas maxillas, pinnisque lateralibus, caudæ ac tergoris ad Sinagridem accedit: caudam tamen non usqueadeo lunatam gerit, sed magis bifurcam. Porro interiores ipsius partes, sic ad majorem Thynnum accedunt, ut etiam in hoc pylorum quadraginta et amplius apophisibus in gyrum circumvallatum facile comperias. Ejus formam tibi proponere supervacuum esse duxi, quod tu priore contentus esse possis.
Xiphius.
89. Xiphius Græcis, Latinis gladius, et quibusdam (inquit Plinius) Tomus Thurianus: Venetis Spada, Genuensibus Imperator, nostris Ardea marina, Heron de mer: Burdegalensibus, Grand espadas. Cetaceus est piscis, ad Thynnum plurimum accedens: quo, sale condito, nostrates (quibus infrequens est) pro Thynno interdum utuntur. Pelagius magis est, quam litoralis, Byzantinis frequens: hoc a Symia marina (quam etiam Genuenses piscem spadam nominant) distans, quod hæc cauda, ille vero rostro sit {110} ensiformi. Proinde a Thynno non ipso tantum rostro, verumetiam cute minus nigricante differt: sub qua præter aliorum piscium morem, plurimæ squamæ delitescunt. Cætera Thynnum refert, nempe ipsa corporis crassitie, pinnis lateralibus, atque adeo cauda, quæ illi etiam lunata est. Quinetiam provectiori Xiphio ensis sesquicubitalis longitudinis vice rostri a natura exhibitus est. Branchias habet (inquit Aristoteles) octonas, easque duplices: Fel item a jecore semotum. Oppianus,
Trigoni et gladio superi fortissima donaAptarunt membris, atque arma horrenda dederunt.
Glaucus.
90. Glaucus, pelagius piscis, a squamarum colore dictus, ex eorum est piscium numero, qui in partes dividuntur, pluresque patinas implent, Lutetiæ inuisus, Genuensibus frequens: apud quos Fegarus appellatur, Venetis Corbetus, quasi Corvulum dicerent: Massiliensibus et Romanis nullo alio quam Umbrinæ nomine cognoscitur: quanuis ab hac quibusdam notis dissideat, uti postea ostendemus. Pusillus dum est, transversis atque undantibus lituris suggillatur: in quo Chromidi adeo similis est, ut pro ea plerunque divendatur. Prouectior autem adeo Umbram marinam refert (præsertim cirrho quem sub labro inferiori erectum habet) ut a plærisque, veluti jam dictum est, alter pro altero assumatur. De hoc pisce multa apud authores videbis: quorum alii aiunt ipsum æstate mediis feruoribus delitescere. Ouidius,
Ac nunquam æstivo conspectus sydere Glaucus.
91. Alii incredibilem Glauci erga suos amorem prædicant.
92. Oppianus,
Ut pisces inter Glaucus, sic præstat amore {111} In natos, illis qui fretibus ova resoluuntHippuro, gladii Cephalon justissima turbaDecipiunt Glaucum.
93. Alii, ut Plinius medicus, recensent Glaucum cibos meliores et sine mordicatione generare, humoresque reddere in corpore pinguiores. Cæterum hujus piscis color ex livido in aureum effulget: rostroque est obtuso, cujus labri pars inferior quinque exiguis foraminibus, superior tribus tantum pervia est. Oculi magni et nigri, sub quorum canthis, gemina sunt utrinque foramina, dentes in maxillis confusi atque exigui, lingua rotunda: ad cujus radicem quæ ad fauces est, circa epyglotidem asperitas quædam ossea aliorum quorundam dentium formam præ se fert: atque ob hoc magis expetitur Glauci caput, quod in eo lapillos duos gerat medicamentis utiles. Tergoris pinnam non habet continuam ut Corvus, sed divisam ut Chromis et Umbrina. Laterum quoque pinnas acutas non habet, verum quæ ab ano ad caudam fertur: ea certe robusto aculeo vallata est, quo se adversus pisces defendat. Caudam gerit subrotundam, ani foramen magnum ac distentum, multas intus lactes, omentum admodum pingue, circumfusa, ac multis in gyrum revolutionibus complicata, et nodulis intercepta intestina complectens. Hepar habet spongiosum, in duos lobos distinctum: quorum sinister latior est: a dextro autem lobo vesicula fellis parva, pisi magnitudine, velut ex filo trium digitorum longo dependet, atque in fundo stomachi quandam apophisem in nullo alio pisce a me conspectam gerit, præter quinque alias in piloro ventriculum obsepientes. Porro, vesica non caret, ut nec etiam renibus atque ab his ad hanc productis ureteribus, filis tenuissimis haud absimilibus. Vescitur hic piscis carcinis, scolopendris, caridibus, et alga: quorum reliquiæ in ejus stomacho nonnunquam reperiuntur. {112}
Chromis.
94. Magna est (ut dicebamus) Chromidis cum Glauco pusillo, ut et Glauci provecti cum Umbra similitudo. Ea putatur esse quam Atheneus Chremydem, Oppianus Chremitem, AristotelesChrempum appellat, quem inter eos pisces annumerat, qui acutissimo auditu præditi sunt. Turdum Veneti ut et Massilienses Umbrinam falso appellant: et horum etiam nonnulli Un Chrom. Fusaneus est piscis, {113} nostris Parisinis ignotus, simus in Lavareti modum, mediæque inter lupum et corvum magnitudinis: herbis virentibus præcipue vescitur, ac litoralis est: unde Oppianus,
Permolles habitant ripas, herbasque virentesLabrax, audaces Hamiæ, placidæque Chremites.
Atque immunda Chromis merito vilissima Salpa,Atque avium dulces nidos imitata sub undis.
96. Est enim Chromis, etsi litoralis, succi tamen gratissimi, et qui non minus jucundam nutritionem, quam pisces saxatiles exhibeat. Proinde tenuibus squamis vestitur, ex auro nitentibus, ac cæruleum interdum colorem concinne vibrantibus: binas gerit pinnas in tergore, quarum anterior, quæ minor est, novem obfirmatur aculeis, alias quoque ad latera etiam acutas ac pusillas habet, atque unam etiam sub ano ad caudam unico aculeo roboratam. Hujus item exterior branchia, spinea est, atque in gyrum nigra, et, ut in lupo, denticulata. Caudam habet subrotundam, veluti Umbra et Glaucus. Atque hoc præsertim a reliquis piscibus distinguitur: quod undantibus ac transversis veluti lituris ex cæruleo in cinereum colorem abeuntibus sit aspersus: quas tamen pusillum Glaucum habere diximus: nam hæ quidem in provectiore Glauco evanescunt. Cæterum, caput habet obtusum, maxillamque in superiore labro veluti infarctam, ac quoddam ceu linguæ rudimentum, dentiumque loco, scabritiam sub labiis apparentem. Multis abundat lactibus circum intestina, ac folliculum tergori annexum gerit, medio geniculo interseptum: Vulvam bicornem, ovis utrinque plenam: Hepar subrubrum, ad quod fel vasculo tenui contentum, a duodeno incipiens, deferri videtur: Lienem stomacho inhærentem, oblongum, tenuem, rubrum, cor triquetrum, albo pericardio contentum, stomachum per tergoris longitudinem protensum, cujus pylorus octonis apophisibus seu appendicibus ambitur. {114}
Coracinus.
97. Glaucorum generis est, qui Græcis κοράκινος, Latinis quoque Coracinus a paulo magis nigro, quam Cyprini fluviatilis colore dicitur. Massiliensibus pes Carpa, Comensibus, et qui Lemanum incolunt (marinus enim et fluviatilis est) pesce Scarpa vocatur. Græcorum vulgus corrupte Caralzidia nominat, media est inter Umbram et Chromidem magnitudine: Salituris est idoneus, quod et Galenus testatur libris de alimentis, in quibus hoc etiam animaduertendum est, ubicunque Gracculum perperam ab interpretibus conversum comperies, illic Coracinum scribi atque intelligi debere, quemadmodum et ubi Plinius ex Ouidio Rhacinum pullum esse scribit, illic etiam Coracinum legi oportere. Plinius autem medicus hunc piscem Corvum aspratilem vocat: saxatilem puto dicere voluisse. Ad Melanurum ipsa forma accedere videtur, latisque integitur squamis, admodum nigris, unde nomen habet: capite est ac dorso in Cyprini modum gibberoso, atque in arcum conuexo, pinnamque gerit in tergore continuam, duas rursus in lateribus nigras, et unam sub ventre firmis aculeis vallatam, quibus Glaucus caret: calculosque binos in capite valde magnos, quos nonnulli in pretio habere solent. Hunc piscem celeri incremento in mari perfici recenset Galenus, cui post Sardicam secundum locum in salsamentis præbet: duræ tamen esse carnis asseverat. {116}
Umbra marina.
98. Σκιαίναν Græci, Latini Umbram marinam dicunt, quod quidpiam habeat inter corvum et lupum adumbratum, vel quod dum movetur, adumbrantem quendam oculis colorem iridis in morem rutilet. Umbrinam Romanorum vulgus nominat, atque hujus quidem minorem speciem quæ argentei est Umbrinottum. Parisinis non alio, quam macri nomine cognitus piscis, du maigre, a carnis (quæ in transversas taleolas (ut Sturionis et Salmonis) dissecta venundari solet) candore atque albedine, quam vulgus maciem appellat. Nullo enim est ea sanguine colorata, neque etiam ruffa apparet, quemadmodum Salmonis. Mediterranei maris incolæ, apud quos magis nigricat, Damam appellant un Daing, atque inter saxatiles a Galeno et Oppiano connumeratur,
Sunt udæ cautes, herbis a fronte virentes,Hic domus est Sargis, hæc statio læta Sciænis.
99. Quibusdam tamen Græcis σκινίδες appellantur, quibus liventium epitheton dedit Ouidius,
Chrysophris imitata decus, tum corporis umbræLiventis.
100. Cetaceus est piscis, sexaginta plerunque librarum ponderis, quatuor plus minus cubitos longus, squamosus, pro quo Glaucum Romani ichthyopolæ plerunque supponere solent. Sed hoc a Glauco differt, quod hic dentes habet in oris ambitu raros, firmos, acutos, prominentes, teretes, rotundos, caninis longiores, graciliores: quorum superiores, inferioribus majores sic maxillæ inhærent, ut ipsius pars esse videantur. Glaucus autem labra tantum habet aspera: præterea Umbra in ea pinna quæ ano proxima est, aculeo caret, caudamque veluti in angulos desinentem gerit, ut Scaro et Julidi, {118} non autem bifurcam ut lupi, nec circinnatam ut rhumbi. Cæterum hujus piscis squamæ veluti obliquæ apparent, in Oceano nigriores, et veluti opacæ: in Mediterraneo argentei, aurei, atque interdum ab his varii coloris, Iridem, dum piscis circumagitur, imitantes. Duabus in tergore pinnis præditus est, quarum anterior octonis præmunitur spiculis, posterior nullis: alas vero utrinque unam et duas sub ventre ut in lupo.
101. Calculos hic piscis in capite gerit prægrandes, quos aurifices nostri argento inclusos vulgo divendere solent, appellantque Pierre de colique. Aiunt enim gestatos ac collo appensos non solum colicum dolorem abigere, sed etiam vetare, ne illa amplius redeat: atque hoc etiam, si diis placet, comminisci solent, nullas eos calculos vires habere, si empti fuerint, sed dono datos esse oportere. Est et Umbra fluvialis, Græcis prorsus ignota, Lotharingis ac Lugdunensibus peculiaris, ab Ausonio celebrata, de qua in fluviatilibus suo loco disseremus. {119}
Σκιαίνα, Græcis: Umbra marina, Latinis: Umbrina vel Umbrinotto, Romanis: Nostris autem, Du maigre: aliis, Un Daing. {120}
Lupus.
102. Qui lupus marinus in viviparis ac monstris a nobis descriptus est, nihil habet cum hoc spinoso oviparo commune, præter ipsum nomen. Hunc enim sic Latini omnes vocaverunt: ac post eos Massilienses ac Genuenses, apud quos Louuazzo, vel quod sit admodum vorax, vel quod fere laneo ac maculoso tegmine conuestiatur, unde quibusdam Græcis ὀ πιστιγμένος, ac Latinis varius et maculosus appellatus est: alioqui hunc Græci Lauracem a voracitate nominant. Quod vocabulum detruncatum ac mutilum nostri retinuerunt, dum dicunt un Var, vel un Bar: nisi etiam a vario colore nomen putes deductum. Veneti Varolum, Burdegalenses Lubinam nominant. Hunc piscem inter aspratiles connumerat Plinius medicus: Galenus pelagium facit: stagna tamen maritima, nec fluviorum ostia refugere tradit. E pusillo magnus ac cetaceus, ut Sulmo, evadere solet, ut ex Oceano libras quindecim nonnunquam pendere visus sit. Cæterum squamis sessilibus sibi invicem arctissime conjunctis, pellucidis, corpori valde inhærentibus contegitur: estque colore satis jucundo, duas in tergore pinnas habet, quarum ea quæ capiti vicina est, octo aculeis est horrida, item ad latera utrinque unam circa branchias: et rursus aliam sub medio ventre etiam geminam ac mollem. Lineam utrinque gerit, non ut Cantharus aut Sargus arcuatam, sed a summis branchiis recta ad caudam per medium corpus delatam. Branchiarum autem tegumenta spinea sunt, horrida, et spiculis aspera, atque in crenas a summo denticulata, ut duplicatas esse dixeris. Os illi magnum est atque amplum, tenuibus denticulis confuso (seu Cantharus) ordine dispositis undecunque armatum. Linguam oblongam habet: Carnem in Sulmonis modum rubentem, quam nostri ichthyopolæ (dum multum increvit piscis) in taleolas diffissam, Sulmone carius divendunt. Eam enim tenuissimum atque optimum sanguinem {121} gignere Galenus autumat, si præsertim e mari in aquas dulces exilierit. Cæterum bis anno parere solet: unde Oppianus,
At bis Lucinam Labrax toto inuocat anno.
103. Discissum Lupi corpus, hepar ostendit pallidum, in duos lobos distinctum, sub quorum dextro vesicula fellis avellanæ magnitudine adsuitur. Lien quoque in sinistro purpureus atque oblongus apparet: plures illi quam duæ apophises in intestinis non videntur, a duodeno exilientes, neque enim ejus intestina numerosiores anfractus habent, quam S literæ maiusculæ figura.
Asellorum species permultæ ac primum de Marlutio vulgari.
104. Multos pisces deinceps enumeraturi sumus: vulgarem in plerisque Europæ tractibus denominationem habentes, quorum nullum peculiare vocabulum apud antiquos reperimus: nisi quis eos sub Asellorum phalange connumeret: sic enim omnes tam marinos, quam fluviales, aut stagnorum pisces, præter cæteros segnes atque ignavos appellaverunt antiqui: quanquam hos a cineritio colore dictos putet Varro, unde EpicharmusPæœcilogastoras appellasse visus est. Hujus autem notæ primus a nobis hoc loco recensebitur qui Græcis ὀνίσκος, Gallis nostris Marlutius (quasi maris Lucium ab ipsa similitudine dicere vellent) appellatus est: etsi Lucium marinum improprie Corcirensium et Cretensium vulgus Sphirænam hoc nomine appellent. A Genuensibus autem piscis hic Nasellus, prima detracta litera (Asellum dicere volentibus) nuncupatur. Mollis omnes hujus generis pisces sunt carnis, quemadmodum Murenæ, Buglossi ac Passeres, quibus Philotimus addit Gobiones, Percas, Turdos, Merulas, ac Lacertos. Hoc autem (nequis vocum affinitate hallucinetur) inter molles, et mollis carnis pisces interest: quod molles absolute appellentur ii, qui exangues sunt, nullamque testam, spinas aut squamas habeant, etsi carne sint in coquendo dura ac contumaci: Mollis autem carnis, e re ipsa nominantur: qui cum sanguinei ac spinosi sint, tamen habent carnem coctu facilem ac delicatam. Proinde Marlutius oblongo et tereti est corpore, colore cineritio, glabra cute: in cujus tergore duas habet pinnas, unicam ab ano ad caudam, caudæ vero pinnam rotundam ostendit. Cirrhum quoque sub mento: et branchias utrinque quatuor. Ore est prægrandi, et veluti rescisso: cujus dentes tenues in multos ordines dispositi, palatum undecunque exasperant: atque in faucibus ossicula ut in dentali exasperata astendit. Cor illi ex diaphragmate interseptum est pericardio inclusum. {123} Hepar in duos lobos distinctum. Stomachus oblongus, innumeris appendicibus ad pilorum circumseptus, a quo jejunum oritur, laxum ac pallidum, de quo item Ileon duobus semicirculis ad rectum descendens, gracile id quidem ac rubicundum. Folliculum item habet candidissimum, spinæ annexum, quo in natatione plurimum adjuvatur. Calculos in capite duos candidos habet: iis propemodum similes qui in Sparo reperiuntur. Cæterum Atherinis ac dejectamentis marinis, ut et Gobionibus vescitur.
Marlangus, altera Asellorum species.
105. Galliæ tam frequens est Marlangus, ut a carnis levitate, vulgari proverbio, locum fecerit, hominem duodenis Marlangis probe pastum, minore ab his pondere in cursu fatigari, quam si senos tantum zonæ appensos gestaverit. Dubium est mihi, an is sit piscis, qui a carnis mollitie et candore antiquis Græcis πρόϐατον, hoc est Ouis seu Pecus dici consueverat. Hoc asseverare possum, Venetis Piscem mollem, Bizantinis Muzum vel Mazum, vulgo Romano Ficum appellari. Quanquam etiam hoc vocabulum ad permultos alios asellos transferant, quemadmodum Græci vulgares suum Gaideropsarum, de quo in Callaria docebimus. Est etiam Phycus alius ab hoc, ut ipsa quidem orthographia, sic etiam natura ipsa longe diversus, de quo in Phycide agemus. Proinde Marlangus noster plurimum albus est ac mollis, argentei coloris, pinnas habens sub ventre duas, atque in lateribus ad branchias, utrinque unam: tres quoque in tergore, duas ab ano ad caudam. Cæterum ventre est prominulo, quemadmodum et omne Asellorum genus: estque Lutea quadam linea a capite ad caudam utrinque producta, insignis, squamisque ita tenuibus, ut visum fugiant. Rotundis oculis in media pupilla cristallinis, dentibus in superioris et inferioris maxillæ extremitate tenuibus, acutis, albis, ordinatis. Oblongo ac rotundo stomacho, quem Gobiis in frusta discissis, Caridibus atque aliis pisciculis plenum reperias, pilorumque quadam veluti appendicum seu apophisum cæsarie circumsessum cernes. Proinde hujus piscis fœminæ vulva quadrifariam diffinditur, quod cæteris piscibus non accidit, ejusque tergoris spina sexaginta vertebris constat, ac quos in capite calculos ex aliorum consuetudine gerit, eos oblongos ac minime rotundos esse conspicies. {125}
Marlangus, Vulgo: Venetis, Pesce molle: Bizantinis vulgo, Muzo: Romanis, Fico: Massiliensibus, Un Seruantin. Fortassis est Græcorum, πρόϐατον: et Latinorum, Ouis marina: Exiccatus piscis, a cornus hœdini similitudine: Britannis, Boucshorn dicitur. {126}
Æglifinus, tertia Asellorum species.
106. Asellorum generis est qui vulgo Æglifinus vel Ægrefinus dicitur, quem nonnulli Jecorinum esse autumaverunt. Salitus aliud nomen vulgare adeptus est, præter aliorum morem:vocatur enim Hadou, voce fortasse a Britannorum vulgo desumpta, apud quos Hadox seu Hadoche dici solet: nostro Oceano peculiaris, reliquis litoribus infrequens. Maximam habet cum nostra Morhua vulgari similitudinem: a qua cæteris quibusdam veluti maculis nigris, quibus conspersus est, atque etiam quod minor est, distingui solet. Cubitalem longitudinem non excedit: prægrandibus oculis præditus est: crista in cervice prominente, in quo Chameleonem et Chameleopardalum terrestrem æmulatur: qui quidem apex in salitis magis est perspicuus, ex quo antiquis crediderim πρόϐατον et Arietem appellatum fuisse. Nam præter apicem, etiam gibbum super naribus gerit in terrestrium pecudum formam. Verumetiam in hoc pisce id præcipue est admirandum, quod in singulis branchiis, quas utrinque quaternas habet, apophises sanguinei coloris: lumbrici contracti similitudine gerat, in quibus sanguis purus contineatur. Tres alioqui pinnas in tergore gerit, aliis propemodum Asellis similes. In faucibus ossa dentibus armata ostendit. Quibus quæ ore comprehendit, in stomachum facile immittit. Capite est prægrandi, ore amplo et rescisso: Cirrhumque breve sub inferiori maxilla gerit. Apophises vermiculorum speciem referentes fere innumerabiles supra pilorum in multum gregem coeuntes exeunt: reliqua intestina aliis Asellorum generibus prope similia sunt. Lineam in lateribus utrinque nigram gerit, atque adeo maculam ad latera etiam nigram, ut sancti Petri piscis, quam in sequenti figura expressam cernes. {127}
Morhua vulgaris, maxima Asellorum species.
107. Mirarer antiquos rerum omnium solertissimos inuestigatores, speciem hanc Asellorum, præter cæteros maximam, quam nostrum vulgus Moluam aut Morhuam vocat, prætermisisse, nisi existimarem Græcos atque Italos, ejus penuria multum laborasse, quum alioqui nostræ regioni non minus atque Harengus sit frequens. Ut plurimum sesquicubitalis est longitudinis: latitudinis vero pedis unius: ac dum recens est, gustus optimi, et nutritionis satis salubris. Tres supina parte pinnas gerit, prona duas, ab ano ad caudam protensas: dorso est cinereis ac fuluis maculis distincto: cirrhumque unicum sub mento usqueadeo grandem exerit, ut barbam esse dicas: radium vocat Aristoteles oculos habet admodum magnos: unde illud vulgare Lutetianum in stolidos, quique cum magnis sint oculis præditi, nihil tamen vident, Morhuæ oculi. Hujus piscis intestina, et folliculi (quemadmodum et reliquorum cetaceorum) ichthyocollæ conficiendæ inservire possunt: reliquæ partes internæ ad Callariam accedunt: de qua proxime disseremus.
Aselli species altera Græcorum vulgo Gaideropsaro dicta.
108. Asinum piscem vertere possumus, quem Creticum vulgus Gaideropsarum vocat. Indigenæ ad portam Veneris Pegorellam, Genuenses ac Massilienses Mustelam, puto Aristotelis et Galeni esse Callariam. Piscis est ad Marlangum nostrum accedens, Græco atque Italico litori frequentissimus, inter mollis carnis pisces comnumeratus: trium interdum palmorum longitudinis, ac cruris humani crassittei: colore ex livido in opacum abeunte, squamis Polam vulgarem referentibus. Duas in tergore pinnas gerit: quarum minima, capiti vicina est: præter quas aliam rursus ad caudam usque protensam habet, ac rursus ad latera utrinque unam, rotundam, sub quibus postremis crassiores ac carnosi quidam cirri, bifidi conspiciuntur: hujus quoque caudæ pinna rotunda est: cirrum sub mento habet, maxillas mobiles, dentes confusos, ut et asinorum reliquum genus. Sed hoc ab iis differt, quod in labro superiore, maculam ostendit in cordis figuram denticulis circumfultam, linguam albicantem, et in cuspidem efformatam. Proinde branchias distendit utrinque quatuor, sub quibus cor delitescit triquetrum, pericardio ut in cæteris piscibus obuolutum. De diaphragmate hepar pallidum ac fere lacteum appensum est in tres lobos divisum: cujus pars sinistra, cæteris major, vesiculam fellis oblongam admittit: tertius lobus superficiei stomachi incumbit. Lien illi est sanguineus, gracilis, oblongus, dorso incumbens, a ventriculo dependens, quem propter voracitatem prægrandem vidimus ejus fere figuræ, cujus est pastorum instrumentum, cui cornutæ musæ nomen est. In Pyloro admodum multæ sunt apophyses, ut quinque et triginta facile connumeres. Ejus intestina non amplius quam tribus revolutionibus circumflexa sunt, antequam ad rectum pertingant: præter quæ, vesicula quadam cæteris asinis communi præditus est, gemino veluti folliculo tergori conjuncta, {130} quæ illi commodioris natationis usum exhibere creditur. Cæterum, hic piscis Sardellis, Boopis, Trachuris, atque aliis pisciculis sese exaturat.
Massiliensibus et Genuensibus, Mustela: Græcorum vulgo, Gaideropsaro: Incolis portus Veneris, Pegorella: Antiquorum Callariam esse puto.
Galea Venetorum, Asellorum altera species.
109. Ut nobis frequens est Merlangus, sic Venetis Asellorum speciem ad hunc accedentem multum communem esse video, cui vulgus Adriaticum, Galeæ nomen imposuit. Hujus effigies ad mustelam superius descriptam, atque ad nostram Barbotam fluvialem (de qua in Claria disseremus) plurimum accedit: hoc tamen ipsa magnitudine a superiori Mustela dissidet, quod raro sesquipalmum excedat, atque adulta quidem nigricet, pusilla candicet. Proinde, glabra cute contecta est, capite magis plano, quam anguillæ, oculisque latioribus, cirrumque sub labro inferiore protensum gerit: Pinnas in lateribus rotundas, nigras, ac rursus sub branchiis (quas utrinque quatuor habet) duas alias, binos {131} veluti cirrulos referentes: pinnam quoque aliam carnosam, a medio dorso ad caudam usque productam: ac præter hanc etiam aliam ab umbilico ad caudam abeuntem, quam circinatam, mollem ac nigram habet. Cor illi sub branchiis, ut in aliis Asellis, triquetrum delitescit, sed paulo magis turbinatum: Hepar stomacho incumbit, duobus lobis præditum. Ventriculum etiam gerit oblongum, pylorum innumeris apophysibus circumdatum: a quo intestina tribus inflexibus convoluta, ad anum emittuntur. Peritoneum illi argentei coloris est: Vulva utrinque in cornua prominens, permultis ovis referta, inter quæ ossiculum membrana obuolutum, caput aquilæ referens comperimus. Folliculo quoque, commodiori natationi idoneo (ut et cæteri Aselli) præditus est: qui latiori spinæ parti incumbens, durus, glutinosus, et plurimo flatu distentus apparet. Cæterum, ejus caro paucis spinulis referta est, vesciturque Apuis, Caridibus, et omni pisciculorum genere.
Galea Venetorum. Clariam marinam esse puto. {132}
Alter Grillus vulgaris, Aselli species, ad Tragum antiquorum reducta.
110. Mollium Asellorum classis est, Italorum plerisque Grilli nomine cognitus piscis, palmum ex Mediterraneo non excedens: carnis admodum delicatæ, Romanis antistitibus in deliciis habitus, a quorum vulgo pro Congro accipitur, atque interdum ab ichthyopolis ejus loco supponitur. Cui sententiæ ego quidem facile accederem, nisi ab hoc longe diversa esset hujus (quam mox videbis) capitis ac pinnarum effigies. Illud enim quaternis cirris barbatum apparet: Hæ vero carnosæ, integram in gyrum caudam ambiunt, ac multa nigredine perfundutur. Verum quidem est, lubricam illi pellem esse, Anguillæ ac Congri modo: sed reliquæ notæ ad Anguillam accedunt. Quamobrem tam incerta est mihi hujus piscis nomenclatura, ut vix in promptu quid de hoc statuere possim, occurrat. Video enim communem Grilli et Congri apud authores appellationem esse: et tamen hic Grillus, Congrus non est. Scio præterea Venetos, superius descriptum piscem, atque hunc quoque, Galeam appellare: sed quia hic piscis Mustela sit, ipsius quidem pinnæ caudam ambientes ac nigricantes, ipsaque carnis in manducando jucunditas plurimum reclamant. Audio qui Tragum antiquorum esse judicent: de quo Oppianus,
Menides, et Tragi simul, et Atherina vagantur.
111. Quorum sententiis facile assentirem, nisi plane mihi esset ignota, ex antiquorum scriptis, piscis Tragi descriptio. Hoc unum mihi compertum est (quod et vobis affirmare possum) piscem hunc, mollem et delicatum, Asellorum esse speciem, ab aliis plurimum dissidentem, atque ob id peculiare nomen sibi promeritum. Porro linguam habet parvam, acutam, cor Trigonum ruberrimum: hepar, ad sinistrum latus exporrectum: stomachum oblongum, pilorum permultis apophysibus circun {133} datum: a quo tres intestinorum revolutiones ad anum pertingunt, lienem, rubrum atque oblongum. Cætera ad reliquos Asellos, atque adeo ipsa voracitate accedit.
Colfisch Anglorum.
112. Nescio qua ratione piscem hunc Britanni sic nominaverint, nili dicas eidem hunc illis esse usui, quo in Ponto id Sturionis genus, ex cujus folliculo ichthyocolla confici solet. Hujus autem Asellorum speciei ob id tibi proposuimus effigiem, quod a reliquis ipsa caudæ, quam lunatam ac bifurcam gerit, forma dissideat, quæ cæteris alioqui rotunda esse solet. Cæterum ex eo tractu Britannico ad nos defertur qui ad Holandiam spectat: piscis hic provectus, alicujus pretii esse solet: parvus autem, carne est plane insipida. Squamis contegitur latioribus, quam quivis alius sui generis: tergore est nigricante, ventre candidiore, atque ab ejus capite ad caudam, atram lineam productam habet, {134} ad latera aliquantulum inflexam: pinnasque reliquis sui generis piscibus duriores ac robustiores. Proinde popularis est, atque omnium salitorum inferioris notæ.
Permultæ aliæ Asellorum species antiquis incognitæ: nobis etiam peregrinæ, Britannis, atque adeo Hollandis ipso tantum nomine distinctæ.
113. Maximus est apud Britannos et Hollandos Asellorum quæstus, quorum tanta est in eorum mari copia, ut post suæ regionis saturitatem, etiam alias longe remotas non sine maximo vectigali expleat. Hos pisces salitos, præsertim majores Morhuas ac Merlucios generali vocabulo Stock fisch, quasi verberatos pisces appellant, quod tanta sint siccitate post imbibitum salem, ut nisi magnis, frequentibus, ac diuturnis malleorum ictibus diverberati, dissolui non possint, quo facilius coquantur. Nam etiam antequam Merlangi condiantur, longo tempore exiccari solent, unde sicciores evadunt. Quamobrem tunc quoque Buckhorn, id est, Capri cornu appellantur.
114. Verum particularia quædam nomina hisce Asellis attributa potius nobis historiæ descriptionem, quam populorum, apud quos frequentes sunt, libidinem ademerunt.
115. Est enim Heberdum, piscis ita nominatus ab oppido Islandiæ, a quo ad Scotos primum, deinde ad Britannos peruenit: magni quidem nominis apud Anglos, ut qui præter gratum saporem latis sese diffundit artubus: livente sursum tergoris colore sub ventre candido: cauda quodammodo angulosa: tribus sursum pinnis, inferne duabus, ab ano ad caudam exeuntibus insigni.
116. Delicatissimus omnium est qui Britannis vocatur Richt holland, quasi verum ac genuinum Hollandicum dicerent. Hujus est eadem fere cum superiore forma, nisi latior ac brevior esset.
117. Cæterum, ichthyopolæ Londinenses salgamariorum ac cetaceorum Britannicis, aut etiam Hollandicis nominibus uti, ad Asellorum distinctionem coacti, sic eos peculiaribus quibusdam vocibus nominare solent, Lingfisch, Schelandisch fisch, Bremmer fisch, Exuest contre fisch, Merland fisch, Rot fisch, Meruel, {136} Scharbro fisch, quod est idem cum Neu Kot grandis Island fisch, Haydoxe. Quæ omnia vocabula, uti supra dictum est, diversam potius vulgi, pagorum, aut insularum nomenclaturam, quam ipsorum piscium naturam indicant.
Falx piscis antiquis, quod sciam, incompertus.
118. Antequam planos ac latos pisces aggrediamur, commodus hic mihi locus visus est, ut de Venetorum Falce antiquis (ut puto) minus cognito, disseram: quando et mollis est (in quo et ad Asellorum genera accedit) et glaber, atque oblongus: ita tamen cartilagineus, ut perfrixus vel assus in quoddam veluti glutinum resoluatur. Unde ab omnibus fere mensis explosus, nullum præterquam formæ (qua rusticam Falcem aliquo pacto imitari videtur) nomen vulgo Italico retinuit. Nostro autem litori plane inuisus est: ac quanquam aliis a Veneto litoribus (præsertim Italicis) reperiatur, tamen aut propter ejus vilitatem, aut capitis turpitudinem (unde Marmotum plerique vocant) certum nomen sibi adipisci nuquam potuit. Quamobrem apud Tenedum audivi vulgum Græce falso Anthiam nominare: alios in Italia Colpiscem, alios sicut libuit. Cæterum in ulnæ longitudine, palmi latitudinem non excedit. Mollis, polypi modo, coloris argentei, unicam in tergore pinnam, eamque continuam, duas sub branchiis, et totidem sub sterno ostendit. Totus in gyrum quibusdam veluti crenis serratus est, atque in lateribus lineam habet asperam. Subrubra est ejus tergoris pinna, grandes oculi, deforme caput, ut simiam esse dicas. {137}
Pesce falce Venetis: quibusdam Pesce cola: aliis Marmotus, aliis falso Anthias.
De piscibus spinosis oviparis planis. Cap. xi.
119. Planos pisces Græci Ψιττακοειδῆ, Latini Passerinos vocant, quorum natatio a recta figura diversa est, ut Coclitum modo plani per æquor incedant, nullos subtus oculos habentes. Multa sunt hujus generis apud nostros Gallos nomina, multoque plures species, quam apud antiquos, de quibus in sequentibus disseremus. Quod autem ad generalem horum piscium descriptionem pertinet, Limosa regio (inquit Columella) planum educat piscem, ut Soleam, Rhombum, ac Passerem, qui postre {138} mi hoc inter se differunt, quod Rhombo resupinato, dexter corporis situs, Passeri lævus appareat. Omnes boni succi atque optimi nutrimenti sunt Passeres, mollique carne præditi: quamobrem Galenus Philotimum admiratur, quod neque Soleam inter molli carne præditos, neque Scarum inter saxatiles annumeraret. Psettarum genus omne quaternis pinnis præditum est, squamatorum in morem, quarum duas in prona parte, ac totidem in supina ostendit: sed et hoc præter cæteros pisces habet, quod pinnulis in gyrum circumvallatur: huic quaternæ utrinque insunt branchiæ: Lingua caret, oculosque in supina corporis parte habet: ac (quicquid ab antiquis aut recentioribus circumferatur) hos certe pisces maris ac fœminæ discrimen vel hoc argumento suscipere facile crediderim, quod in quibusdam ova, in aliis lactes reperiantur. Ac quod ad internam eorum anatomen spectat: illud imprimis nobis compertum fuit, nullis eos ad pylorum apophysibus præditos, cor illis esse rubrum, atque ab una parte gibbum, cui caruncula quædam atra, quadrangula (puluini modo) subsidet: ad cujus partem superiorem, vesicula, pulmonis officio fungens, annectitur: hepar præ se ferunt latum, in ea parte situm, quæ ventriculum amplectitur: a cujus extrema fibra fellis folliculus dependet. Lienem his piscibus atrum conspeximus sub stomacho situm: ventriculum quoque non ita turbinatum, imo etiam latum, ac cum intestinis anfractuose circumductum, quæ meseraicis circumfulta, ac permultis orbibus implicata, ad anum deferuntur: Dentes in maxillis exertos non habent, sed eorum loco maxillas, rugosa quadam scabritie asperas ostendunt: Gulam in his videas cujusdam veluti ingluuiei persimilem, ventriculo adiacentem: et quanuis ore sint admodum parvo, mirum est tamen horum piscium majores, etiam conchas integras, et conchylii genus omne deuorare, unde præcipue vescuntur, ac sanum nobis victum exhibent. Pusillos autem, minoribus Telinis, Chamis, Mitulis, Cancris, et Caridibus victitare. De quibus nunc particulatim explicandum, atque a Rhombo incipiendum est. {139}
Rhombus.
120. Rhombum Latini, ac post eos Itali a turbinata corporis figura vocaverunt, quem Galli Turboum pro Turbinato dicere maluisse videntur, Un Turbot. Psittam nullo cum Passeribus discrimine apud Aristotelem Gaza conuertit: quemadmodum et Oppianus hoc versu,
Et Clariæ, Psettæ, Scepani, Eriglis, Asellus.
121. Galenus tamen Rhombum a Psitta seorsim nominavit: Est enim Psitta, ut postea docebimus, Galorum Plya. Maximus ex nostro Oceano Rhombus adfertur, tantæ interdum molis ac carnis (quam nultam ac delicatam habet) ut quadraginta librarum pondus excedat, lautioribus ob hoc mensis in Francia præter cæteros expetitus. Pelle est rugosa, cineritia, notis albicantibus distincta, acutis veluti clavibus osseis undecunque armata, ut in altera Raiæ specie dictum est, verum id non semper: Sed et linea quædam candida incurua, cutem a lateribus utrinque intercipit, quæ et cæteris omnibus commmunis est. Quod reliquum est, Rhombi (ut et Doradæ) caput multis spinosis ossibus refertum est, tantæ inter se differentiæ ac varietatis, ut omnia fere fabrilia instrumenta in eo reperiri posse vulgus existimet. Atque ut Rhombum a Passere facile distinguas, utrunque piscem sic in latus disponito, ut oculi cælum, mentum dorsum versus spectent: reperies in Rhombo partem supinam dextram esse, Passeris autem sinistram. Quinetiam in Rhombis, quidam, præter alios, mihi conspecti sunt, oculos in cervice quasi in tergore collocatos habuisse: quod ideo a me dictum est, ne tu in aliis decipiaris. Cætera ex sequenti figura facile concipies. {140}
Rhombus alter Gallicus.
122. Gallis tantum peculiare nomen a Rhombo diversum habet, quæ Barbua aut Barbata nescio qua ratione dicitur. Nam etsi Venetiis, Romæ, et Massiliæ frequenter reperiri soleat, tamen et Rhombi nomen habere, et pro Rhombo apud eas nationes divendi solere persæpe conspexi. Unde hoc mihi plurimum admirandum esse visum est, quod tam insignem formæ varietatem, nulla etiam nominis diversitas consequeretur. Nunquam enim Barbua ad eam magnitudinem, quam Rhombus, accedit: estque leviore ac magis plano corpore, minusque carnoso, solido, ac delicato: capite etiam magis elato ac grandi. Cætera, etsi cum Rhombo conueniunt, tamen ita oculis omnium objecta sunt, ut ne mulierculam Parisinam fallere possint.
Passer.
123. Passerum permultas apud nostros species comperio, quarum enumerationem dum sigillatim ac breviter persequor, hoc imprimis animaduerto, maximam hujus piscis speciem (hoc est, quæ in majorem molem excrescit) Gallis Plyam, nescio qua ratione, quotidie vocari. Quæ a quadratulo sibi congeneri pisce (vulgo Carlet), nonnisi ipsa forma ac magnitudine differre videtur: Est enim Plya quadratulo tantum major: qui ad quadrangulum proxime accedit. Proinde uterque piscis flavis lituris in supina ac cinerea tergoris parte suggillatur, quæ alioqui subtus, ut in reliquis planis, albicat. {142}
Quadratulus vulgo, Carlet. {144}
Passer fluviatilis vulgo flesus.
124. Fluuiatilis est piscis ad Passerem (demptis luteis maculis) accedens, qui Britannis ex Tamesi flumine adductus Phlonder, nostris Gallis Flesus, appellatur Un flez, paulo longiore quam passeris corpore, ac dum adolevit, crassiore. Aspera quadam linea secundum spinam in prona, ac candida, atque adeo supina, ac livida ejus parte insignis. Sed et in branchiarum spineo operimento, quiddam ipso contactu asperum percipies, punctis nigrioribus, ceu ab acu quodam impressis aspersum, in quo a reliquis suæ notæ piscibus facile discrepat. Est et illi quædam aspera linea, ad radices pinnarum posita, ejus latera utrinque ambiens.
Fleteletus.
125. Martius est piscis, atque adeo fluviatilis, et Passerini generis, qui Fleteletus dicitur, ab Anglico tractu ad nos circa quadragesimam, ac paulo post, deferri solitus: Fleso ut plurimum major, sed carnis æque candidæ, quam, festucis craticulæ admotis, nostrates exassare solent, ac butyro condire, quemadmodum et reliquos Flesos ac Limandas: cui pisci Britannicum vulgus Helbut nomen indidit. Hoc vocabulum quanquam apud plerosque nostri vulgi ichthyopolas transierit, mirum est tamen cui major ejus pars diminutivo vocabulo usa, Fleteletum appellaverit, cum et Fleso et Limanda sit multo major ac delicatior, immo vel ob hoc magis apud nos rarissimus. {145}
Limanda.
126. Flesorum ac Passerum species, ipsa corporis magnitudine, ad Quadratulum accedens ob tenuitatem corporis, (quam cum dolabra diffissis asseribus in laminas communem habet) vulgus Limandas vocat, etiam Limandæ nomen adeptum est. Aquatile hoc piscis genus, Italis ut et Flesus ignotum, Anglis admodum vulgare, apud quos Brut vocari solet. Sursum quidem fuluum, deorsum vero candidum, Fleso rotundius, Quadratulo longius, quodque aeri lucidiori expositum, pellucidum apparet. Dentes cæteris sui generis piscibus longiores, squamas conspicuas, valde tenues fert atque asperas, quæque difficillime a cute adimuntur. Quod cum solea quidem magis commune, cum cæteris passerinis minus habet familiare. Exiccatur in litore ob maximum proventum, et ad mediterraneos Germanos transfertur. Gallis autem nostris ex ipso litore Britannico ac Neustrico, recens adferri solet.
Solea.
127. Sfoliam a quadam majoris arborum folii forma Venetorum vulgus nominat, Latini ab ea quam cum calceorum soleis similitudine habet, Soleam vocaverunt, nonnulli falso Passerem: unde Philotimum reprehendit Galenus, quod Passeris aut Psittæ vocabulum ad Buglossum (sic enim Græci Soleam a linguæ bubulæ figura nominant) nulla speciei habita ratione, temere transferret: Est enim (inquit ille) Solea mollior, præstantior, ac cibi jucundioris. Buglossam quoque appellavit Oppianus,
Trachurumque greges, Buglossæque, et Platanuri.
128. Quod vocabulum imitatus Plautus, Lingulacam nominavit, unde etiam Romanorum vulgus Len {146} guatam vocat. Soleæ (inquit Plinius) cum Rhombis non intrant Pontum. Illæ enii ad flumina e mari transeuntes, multum pinguescunt, ac crassiores evadunt: quales nos Londini e Tamesi vidimus, et in Mediterraneis urbibus per paria divendi, ut crassiores emptori appareant. Vulgus nostrum a carnis delicata (solida tamen et candida) jucunditate, Perdicem marinam cognominavit, ut et antiqui Scepanum Attagenem marinum dixerunt. Oblongiori est, quam quivis alius Passerinus piscis, corpore, ac minus omnium lato, pinnis undecunque usque ad caput (quod brevissimum habet) circumsepto: cute (si contrectetur) squamulis visum effugientibus, asperiuscula. Sursum subnigra, nullis maculis distincta, per medium in duos veluti musculos divisa, subtus candida. Cætera cum reliquis hujus generis piscibus habet fere consimilia. Optimæ Soleæ ex Novo portu, quem Neuportum vocant, ad nos adferuntur, quæ frixæ, ac per medium dissectæ, siccam, minimeque viscosam habent carnem, spinamque integram, nullo negotio (ut vera Persica nucleum) relinquunt. Quæ vero ex Stapulensi portu (vulgus vocat Estaples) ad nos veniunt, ut breviores sunt ac nigriores, sic carne viscosa constant, neque spinam relinquunt. Quamobrem has ad aliarum differentiam vulgus nostrum Polas appellavit, de qua mox disseremus. {147}
Solea altera.
129. Dubium non est, quin id Passeris genus, quod vulgus nostrum Polam appellat, a Solea sit longe diversum. Hoc enim ab ea differt, quod os ei oppositum ostendat, quemadmodum et Rhombus Passeri: Hanc enim, si juxta Soleam eodem situ componas, os Polæ in sinistrum, Soleæ vero in dextrum reperies latus vergere. Corpus hujus Soleæ speciei brevius esse solet, ac lumini expositum translucet. Os habet dentibus tenuibus obseptum, ejusque corporis pars supina squamis caret, quas prona ostendit. Polam hanc Massilienses Seruantinum, ut et Aselli speciem aliquam superius dictam, ab albedine Capellanum vocaverunt: Romanum vulgus Linguam nominat ad Soleæ, quam Lenguattam vocare solet, differentiam. Vilioris est pretii quam Solea.
Tenia, altera Soleæ species.
130. Teniam Aristoteles et Oppianus vocaverunt Alexandriæ, Canopi, et Seleuciæ in Antiochia frequentem piscem, ad Soleam plurimum accedentem (ac cibi æque delicati) nisi gracilior esset, pinnasque tantum haberet binas. Hunc Gaza Vittam conuertit: Romanum vulgus Sfoliam vel Sfolium eodem quo et Veneti nomine, Soleam appellare consuevit. Cui ob corporis tenuitatem atque exiguitatem imbellis epitheton tribuit Oppianus hoc versu,
Teniæ imbelles, et picto Mormylus ore.
131. Ac de Planis quidem hactenus. De Latis nunc est disserendum. {149}
De Latis piscibus, quos Anthies Græci nominaverunt. Caput xii.
132. Etsi Planorum piscium a Latis discrimen hujus libri initio satis ostendisse videmur, tamen hic quoque nonnihil repetere minus est alienum, quam de his sermonem universum hoc loco simus habituri, et quod non nisi ab eorum interpretatione incipere possimus. Dictum igitur est, Planos pisces ab antiquis sic appellatos fuisse, quod eorum natura a recta perversa esset, ut qui veluti in planum expansa manu in æquore natarent: cujus generis fere omnes, latiore vocabulo, antiqui Psittas et Passeres appellarunt. Ab his autem Lati (de quibus proxime dicturi sumus) ita differunt: quod quanquam ipso super solo expansis piscibus situ etiam plani appareant: tamen dum in æquore natant, ita quidem feruntur, qualis est in rectum contentæ atque erectæ manus figura, pollice sursum eminente, in quo reliquorum squamosorum formam ac naturam retinere videntur. Quamobrem etiam oculos alio a Planis situ, ab utroque capitis latere collocatos habuerunt. His autem Græci, ut et Planis Passerum, sic et Latis Anthiarum generale nomen indiderunt, Aristoteles sacros etiam Anthias appellavit: quod diceret, urinatorum id esse ad spongias indicium, quo in loco essent Anthiæ, nullam illic marinam beluam reperiri: quod tam verum est (inquit ille) quam id quod dicitur, ubi suem aut perdicem esse, illic etiam limacem non reperiri: ab his enim animantibus limaces edi solent. Alii Candidos pisces, alii Pompilos, alii Auratas vocaverunt: nonnulli quoque Græcorum εὐώποις et αὐλώποις, quod magnos aut concavos oculos habeant: eosque pisces strepitu gaudere, atque eo allectos nonnunquam decipi scribit Oppianus: quorum etiam quatuor species assignat his versibus,
Quattuor Anthiωn species versantur in undis:Sunt flavæ et niveæ: sunt atro sanguine fuscæ. {150} Euops, atque Aulops alios, hos nomine dicunt.
133. Omnes autem sunt pulchri coloris, et auro atque argento varie micantes: de quibus proximum est, ut sigillatim disseramus.
Dorada aut Aurata Gallica, quam Itali Divi Petri piscem nominant.
134. Conspicuus et insignis est admodum piscis, cui ob colorem, ex auro ad latera concinne admodum refulgentem, vulgus nostrum (etiam si antiquorum Auratam plane ignoret) Doradæ, hoc est Auratæ nomen indidit. Quem piscem ob insignem ac divinam quandam memoriam, alii Christo, alii Divo Petro dedicarunt: unde vulgus Græcorum Christopsarum, Italicum sancti Petri piscem, vulgus Romanum Cetolam appellavit: ob id maxime, quod in ejus dorso utrinque gemini orbes ad latera appareant, in formam impressi in his partibus digiti, dum fortasse Divus Petrus (iubente Christo) hunc extraheret, atque ab ejus ore numum pro tributo eliceret. Gillius ab antiquis Græcis Zeus dictum fuisse putat, a Jove qui Zeus Græcis dicebatur. Massilienses ob insignem ejus voracitatem Trueiam quasi Porcam vocaverunt: Genuenses ab orbiculari ejus forma Rotulum: Baionenses ab aureo atque micante colore, quem habet cum adulti Galli rustici majoribus plumis communem, appellaverunt un Jau, vel Un Cocq. Romæ parvo erat in pretio, antequam Galli Cardinales, mortuo Paulo Pontifice tertio, illuc proficiscerentur: estque in ea regione multo minor, quam Lutetiæ: squamis canret, tenuique est ac lato corpore, carnivorus, ore extento atque latissimo, oculis magnis ac profundis. {151}
Quibusdam Cetola dicitur, Gallis, Doree: Christopsarum vulgaribus Græcis: Rotulus Genuensibus, Piscis sancti Petri Italis: Truege, vel Trueue Massiliensibus: Un Jau, vel Un Cocq Baionensibus. {152}
Callychthis.
135. Totus est aureus atque argenteus piscis, qui ab insigni pulchritudine Græcis Καλλιχθὺς appellatus est, Tyrrheno familiaris, Adriatico non item: Romanis atque Neapolitanis Fietola appellatus, nullum tamen inter apprime delicatos pisces nomen retinens: de eo sic Oppianus cecinit,
Polypodas agitata petit cognomine pulcher.
136. Sunt qui Callyonimum, nonnulli Hellopem, alii Licon esse credant: de quibus tamen seorsim a nobis actum est. Nulli pelagio pisci nomen hoc Græcum rectius conuenire, quam Romanorum Fietolæ existimavimus: ut qui totus fere sit argenteus, ut Lampuga: ac præterea multis aureis lituris variegatus. Latus est ac planus, caudam lunatam habens: Linguam carnosam, delphini modo, ad humanam accedentem, suisque partibus omnino absolutam: quod præter cæteros branchiis præditos pisces solus habere mihi visus est. Quemadmodum et hoc sibi etiam peculiare, quod præter omnium piscium morem, pinnis sub ventre careat, estque prorsus inermis: Branchias utrinque quatuor gerit, si quidem eam, quam capiti conjunctam habet, annumeres. Superiorem maxillam fixam ac immobilem, ut Scarus et Exocetus habet: atque, ut ait Oppianus,
Dentibus obtusis est illi rictus inermis.
137. Cantharo quidem similis est, sed eo major evadit, non tamen æque crassus. Lineam habet a capite sub ventre ad umbilicum extensam, atque utrinque in cervice nigram maculam. Squamis undecunque caret, præterquam in eo linæ ductu, qui piscis hujus latera distinguit: ventrem quoque parvum habet, ut et Lechia et Lampuga. Quamobrem et ei arcte intestina inter se cohærent, quæ tam numerosis spiris in orbem circumductis ita inter se complicantur, ut globulum esse dicas: hepar unius tantum lo {153} ci nullo felle præditum, stomachum in V literam efformatum, cujus infima pars in mucronem turbinatur: atque ad ejus pylorum tam numerosas videas appendices, ut (quemadmodum nec in Thynno, Pelamide, ac Scombro) nullis artibus numerari possint. Intestina fulcit glandulosum pancreas. Lien illi stomacho subest. Cætera ex hac pictura percipies.
Lampuga ac reliquæ Anthiarum species.
138. Sunt etiam de genere Anthiarum pisces plani et lati, quos vulgus Romanum Lopidas et Leczias appellat. Quorum ut rariores quidam Lopidæ, sic etiam majores. Stellæ vero minores non usqueadeo frequentes, Lecziæ frequentissimæ sunt, quas cum his piscibus libenter contulerim, quibus Massilienses Lampugarum nomen indiderunt. Omnino enim Romanorum Leczia Thynnum ac Pelamidem referret, nisi corpore esset latiusculo, cauda magis lunata, et minore corporis mole. Proinde septem sunt illi in tergore aculei singulares, firmi ac breves: cutis glabra, minime ipso conspectu squamosa, nisi impacto ungue scarificetur. Nam tunc squamulæ quædam exiliunt iis fere persimiles, quibus Driinus serpens præditus est. Branchias habet duplices utrinque quaternas. Tergus atrum, ventrem candidum, anum in medio fere corporis: cui quæ vicina est pinna, duobus aculeis armata est. Os illi parvum, dentes exigui, duæ sub ventre pinnæ. Linea arquuata, nigra, totum piscem per medium dividens, lingua candicans. Superioris quoque et inferioris pinnæ extremitates, nigris et latis maculis suggillatæ. Cæterum corpore est compresso ac tenui, ut planus ac latus esse videatur. Septem utrinque spinas pro costis habet, quæ ubi desinunt, illuc vertebræ, ut in Rhombis et Passeribus protenduntur, atque ad utrinque pinnam tergoris ac ventris pertingunt. Cor sub branchiis positum est, triangulum membrana inclusum. Hepar arctissime stomachum amplectitur, in duos lobos distinctum, quorum dexter oblongo folliculo inclusum, plurimam bilem flavam continet. Stomachus sub intestinis sic collocatus est, ut nisi detegatur, visum protinus effugiet. Apophyses innumeræ pylorum ambiunt, tribusque in obliquum reflexionibus intestina contorquentur. Oua fert in vulva bicorni, squillasque in mari deuorare solet. Hunc piscem Romani in maximis deliciis habere solent, apud quos est etiam admodum vulgaris. {155}
De piscibus qui serpentina sunt specie. Caput xiii.
139. Longe diversa est horum, quos nunc descripturi sumus, piscium a superioribus figura, ut qui plane rotundi sint atque oblongi, unde serpentina specie præditos esse dicemus. Nullis præterea squamis horrent, quorum nonnulli ac præcipue Congri in tantam interdum crassitiem excrescunt, {156} ut inter cetacea fere connumerari possint. Pisces itaque qui Serpentina facie præditi sunt, ita enumerantur, Serpens marinus, Murena, Congrus, Sphyræna, Acus. Lampetram autem jam ante in Galeorum censu descripsimus. Anguillas vero cum fluviatilibus libro secundo enumerabimus.
Serpens marinus.
140. Peculiarem alit Serpentem mare, terrestri fere respondentem, qui vel Aristotelis testimonio sæpe tricubitalis evadit. Anguillam ac Congrum, colore, pinnis et branchiis referret, nisi rostro esset, quam Murena, longiore, ac numerosis tenuibus dentibus vallato: oculis non ita grandibus, cute glabra, ad dorsum prominente, nullis squamis aspera, qua facile degluti potest. Ventre ex albo in rufum colorato, spirasque toto corpore, ut et Serpentes terrestres, ducit, neque vivus impune nuda manu, ut nec Murena, contrectari potest. Plinius Draconem marinum appellavit, quem e mari in arenam emissum ex Aristotele refert, cavernam in arena mira celeritate excavare, quod idem de Serpente marino retulit Aristoteles, apud quem ὄφiς θαλάττιος vocatur. Éstque (inquit) corpore ad Congrum accedente, sed obscuriore et acriore. Quod ego nigriore et longiore interpretor. Idem tamen Plinius alibi Ophidion appellat. Mihi visus est hic piscis ejus pene formæ, quam hic depictam vides. {157}
Ὄφiς θαλάττιος, Græcis: Serpens marinus, Latinis: Draco marinus et Ophidion, Plinio: Serpent de mer, Gallice. {158}
Murena.
141. Nihil est Murena in Oceano rarius, cum tamen aliis litoribus plane sit vulgaris. Anguillam magnitudine ac figura refert: sed recurto et crasso est magis corpore, cum tamen adulta anguilla omnibus modis hunc piscem magnitudine exuperet. Colore est utplurimum fuluo, cute glabra et laxa, qua facilius quam Anguilla exuitur. Duas Murenarum species esse comperio: Marem paucioribus maculis distinctum, ac quibusdam veluti stellis conspersum. Fœminam pluribus aureis notis ac veluti guttis undecunque variam: unde Ouidius,
Auratis Murena notis, merulæque virentes.
142. Proinde omnes prominentem cutem in vertice per tergoris longitudinem, ut sui generis pisces habent, solaque præter sui generis Serpentinos pisces, Murena pinnis lateralibus caret, magnamque cum Serpente inire societatem traditur: unde Oppianus,
Serpenti nubit, prompteque ex æquore saltatIn littus.
143. Foramen utrinque ad latera circa cervicem habet, per quod ad latentes branchias sanguineasque utrinque sunt quatuor subtus inclusas, aquam subinde immittit, atque egerit: rostrum exporrectum habet ut anser, ast nullo linguæ rudimento conspicuo prædita: Oculos parvos, rotundos, glaucos, pupillam nigerrimam: Dentes longiusculos, acutos, in ordinem per maxillas dispositos. Œsophagum latum ab ejus rictu incipientem, in cujus orificio hamuli leviter uncinati ad gulam circa fauces spectantes, linguæ vicem supplent, ac statim a branchiis folliculus teres spinæ incumbit, flatu turgidus, natationis commodioris usum præbens. Hepar habet subfuluum, oblongum, stomacho incumbentem, lon {159} giusculum, cui fel cyaneum magnitudine avellanæ contentum inhæret. Lienem oblongum stomacho annexum, vertebras minus frequentes, sed oblongiores quam Anguillæ: in quibus hoc etiam animaduertendum est, processus inesse transversos, ac sursum spectantes, præter aliorum piscium naturam. Cæterum carnem habet candidissimam sub cute ductibus obliquis ac transversis, ut in mustelo dispositam variis musculis hinc et inde abeuntibus communitam, suavem ac delicatam, sed multis spinnulis brevibus ac recurtis conspersam, quæ manducantibus plurimum fastidii adferre solent. Deterrima est (inquit Galenus) Murenarum caro ex fluviorum ostiis, qui culinas, balineas, aut latrinas expurgant piscatorum: quanquam neque flumina ipsas subire, aut in stagnis versari putavit. Quod reliquum est, morsus Murenæ admodum piscatoribus perniciosus esse solet. Quamobrem ubi hanc cæperunt, et ex nassis intra lintres immiserunt, forcipibus apprehensum ejus rostrum maculo atterunt, spinnamque frequentibus ictibus diverberant, ne postea dissiliat. Marinus est piscis, neque quicquam habere videtur cum nostra Lampetra commune, quam in Galleonimo Galeni descripsimus, veluti te sequens pictura docebit. {160}
Conger.
144. Congros inter pisces dura carne præditos Galenus libro secundo alimentorum connumerat, succosque salsos et crassos in corpore generare asseverat. Nostris Gallis, apud quos maxima ex Oceano Congrorum copia est, maximorum quidem ac fere Cetaceorum per æstatem: minorum autem aliis anni temporibus adferri solet: Græcum atque adeo Latinum vocabulum fere retinuit, Un Congre: Massiliensibus Fiela vel Fielaz vocatur. Romanis, apud quos ex Tyrrheno non ita frequens piscis adfertur, Drongo vel Brongo appellatur. Hujus quidem piscis duo discrimina esse compertum habui. Alii enim nigri sunt, alii paulo magis candidi, hoc est, quidpiam in tergore atque extremis pinnis nigrum referentes. Omnes glabra atque lubrica pelle integuntur: Oculos (quos etiam argenteus circulus Iridis. loco ambire videtur) nigros habent: Dorsum in summo tergore elatum. Lineam utrinque rectam, corpus ad latera intersecantem. Dentes pro capitis magnitudine breves, per ordinem in maxillis dispositos: Labra admodum crassa, quorum superius rudimenta quædam cirrosa præ se ferre videtur: quæ dum comprimuntur, mucosum quiddam emittunt. Os prægrande: Linguam Anserinæ fere similem, albam. Hepar quoque pallidum, Lupino simillimum, cui sinister lobus dextro multo longior est. Stomachum admodum grandem, a quo ad rectum intestinum unica est tantum revolutio. Conger parvus ab Anguilla, hac præcipue nota distinguitur, quod rectam lineam, pallidam, utrinque per medium corpus a branchiis ad caudam delatam habeat, venterque illi magis albicet. Dentes præterea Anguillæ in hoc a Congro differunt, quod confusi in utraque maxilla dispositi sint, ejusque labrum superius horrescat. Congros ita decipiunt piscatores: Minores pisces funibus copulatos (quorum singuli singulos hamos habent) majoribus scopulis, qui sicci, posteaquam mare decessit, rema {162} nere solent, alligant: quos, cum maris fluctus rediit, a Congris deuoratos comperiunt, et eos in siccis scopulis altera die relinquit mare: ipsosque Congros ob escam deuoratam relictos reperiunt.
Acus major et minor.
145. Acum Genuenses Acuin nominant, idque ad discrimen Galei aculeati, quem Aculatum dicunt. Gallia huic pisci, et potissimum Lutetia et Rothomagum, Orphiæ nomen indidit, Des Orphies, Græcia Zarganes, Italia Acusigole, olim Bellone et Raphis vocabatur. Ea nobis alioqui raro adferri consuevit, quia sero apparet et capitur. Grandior in Oceano evadit, quam in Adriatico, ubi vix digiti crassitudinem excedit: Latinorum nonnulli a figura Aculeatum, non quod acuminata sit, nominaverunt. Hujus duæ observantur, ut mox dicam, species. Sesquipedales in Oceano capiuntur, duorum pollicum crassitudine, squamis tenuibus obseptas: tergoris partem præ tersitudine lucidam habentes, ut etiam veluti argenti repercussione in oculos vibrent. Viridem præ se ferunt aristam, hoc est, tergoris spondylos. Acus peculiares habet notas quæ Scombro et Thynno etiam conueniunt: Supra enim et infra ad caudam, septem pinnulas seu appendices a se invicem distinctas habet, quæ deinceps ad caudam deferuntur. Pinnam sub ventre in medio corpore et supra tergus gerit: duas autem utrinque ad latera, branchias utrinque quaternas: Rostrum porrectius in exilitatem fastigiatum, tenue, crenatum dentibus, fel jecori annexum. Fœtificat sero, et hyeme parit. Nostri recentibus tantum utuntur: contra Illyrii, et qui orientis plagas incolunt, apud quos sale condiri, ut mox dicetur, solent.
De Acu altera minori.
146. Est aliud genus magnitudine tantum a priore differens, tenuibus etiam vestitum squamis, linguam exilem, et dentes molares obtusos in ore habens, non ut prædicta: branchias quoque utrinque qua {164} tuor, septem etiam ut in majoribus superne et inferne, et in cauda propendentes pinnulas, caudam bifurcam habet: nunquam digito crassior excrescere solet, nec pede longior evadere. In insula, nomine Lissa, olim Phana affatim capitur, qua indigenæ, cum multa dolia sale condierint et impleverint, navigio inde transferunt, ut externis maximo quæstu divendant: Est enim conditura admodum suavis. Siquidem sale inueterata, cruda cum pane edi solita est. Unicam tantum amborum dedimus effigiem, utputa quod ambobus notæ eædem fere conueniant, nec nisi magnitudine discrepent. De hoc pisce Oppianus etiam meminit isto versu,
Ambæ Sphyrænæ (inquit) longæ tenuesque Belonæ.
147. Etsi stomacho minime gratam, malum procreare succum, et parum nutrire Xenocrates senserit: Diphilus tamen probum efficere sanguinem dixit, nostris maxime in deliciis apprime expetitum.
Sphyrænæ duæ.
148. Sphyrænæ interdum Marluciorum modo exiccari solent. Venetiis raro recentes videbis. In Gallia ex Oceano nunquam, quod sciam: in Corcyra nihil frequentius videndum occurrit. Græcorum vulgus, quod ab Italis voces mutuatum est, non Sphyrænas, sed Lucios marinos, quod Gallice du Merluz dici posset, nominat. Lesbi Mitilenis incolæ Sphyrnam pronuntiant: sed Græci, qui in Asia agunt, Zarganes dicunt: voce, inquam, falsa quæ Bellonæ pisci debetur. Sphyrænam Lucium marinum ideo in Græcia vulgo vocare solent, quod Lucio fluviatili persimilis sit: cum tamen res eadem non sit: nam Merlucius et Sphyræna differunt. Miror ego cur eam Athenienses Cestram dixerint. Massiliensibus vulgo cognita est, apud quos pes escome nominatur, quod Scalmo multum affinis sit, id est utrinque fastigiata. Est autem Sphyræna oblongo corpore prædita, cujus duæ observantur species, quæ inter se minime dissidere comperirentur, nisi vetustas indicio esset: Siquidem harum altera Trachurum sive Surum colore refert, atque eodem modo sub ventre albicat: Altera autem senescens Mormyri laterales picturas colore assequitur. Lineam habent utrinque ad latera, ut in Lupo dictum est, quæ a branchiis recta ad caudam fertur. Squamis lente multo minoribus obsepiuntur. Capita habent oblonga in mucronem desinentia. Oculos latos, cæsios, dentes in maxillis oblongos, alioqui raros, ut fluviatilis Lucius. Hoc eis peculiare esse deprehenditur, quod inferiores eorum maxillæ in Pelamidis modum superiorem magnitudine vincant. Branchias utrinque quatuor habent. Eorum pinnæ mihi pro corporis magnitudine breves esse videntur. Supremum dorsi cacumen illarum duabus pinnis præditum esse comperio, quarum anterior quinis aristis seu aculeis vallata est: caudam bifurcam habent: Linguam autem scabram, et denticulis exasperatam, ad cujus radicem meatus recta ad cor {166} perducitur. Cor porro oblongum, sub quadam vesicula alba inclusum, quæ multis piscibus pro auriculis cordis substituta est. Hepar sub diaphragmate stomachum ambiens, eum in gyrum palpat. Pylorus a stomacho consurgit, tam multiplici apophysum seu cæcorum cæsarie intertextus, ut pœnitus stomachum contegant, quos nemo numerare posset. Fel ab hepatis lobo dextro latere in folle oblongo dependet: reliqua intestina adnumerari possunt. Natura huic follem vento plenum, ne ad imum sideret, donavit, oblongum, anteriori parte bifidum, utrinque in acumen exeuntem: Spina dorsi raris vertebris coagmentatur. Sunt qui Sphyrænam Oxyrinchum vocari debere credant, utputa quod rostrum ejus videant acuminatum. Sed cum de Lucio fluviatili agemus, ista fusius persequemur. De Sphyræna Oppianus istis versiculis ita canit,
Si Sphyræna sinu retis claudatur in amplo,Latum perquirit laqueum, quo lubrica tergaSerpentum in morem labatur retibus amplis.
149. Theodorus Gaza, Aristotelis interpres, Sphyrænam Malleolum conuertit, aliter quam Plinius, qui hanc Sudim hoc modo nominat. Sunt præterea (inquit) a nullo autore nominati, Sudis Latine appellata, a Græcis Sphyræna, rostro similis nomine, magnitudine inter amplissimos rarus, sed tamen non degener. {167}
Σφύραινα, Græcis: Sudis, Plinio, vel, ut Gasa vertit, Malleolus: Italo et Græco vulgo, Luczo marino: Sphyrnam, Mitilenis: Targanes, Asiaticis: Pes escome, Massiliensibus.
De minoribus piscibus oviparis, spinosis, et squama contectis, in pelagios litorales, et saxatiles divisis, et primum de pelagiis. Caput xiiii.
150. Quemadmodum saxatiles pisces ad saxa et scopulos refugiunt, et litorales ad litus pascuntur: sic pelagii toto vivunt Oceano. Hujusmodi jam permultos inter Cetaceos tradidimus. Nunc autem reliquum est, ut minores dicantur, in quibus Halecula, Chalcis, Harengus, Mullus, Dentalis, Syna {168} gris, Pelamis, Mormyrus, Erithrynus, Salpa, Trachurus, Aurata, Hirundo, Miluus, Cernua, Orphus, Scombrus, Colias, Lacertus, Mystus marinus, Coccix triplex, Lyra, Cephalus, et Mugil numerabuntur.
Halecula seu Halec.
151. Pisces, quos Galli et Hispani Anchoy dixerunt, Veneti Sardonos nominarunt, ad Chalcidum differentiam, quos illi Sardellas vocant: sed Romani pro Sardonis Sardas intelligunt: Tractus litorum Liguriæ incolæ, Cueuri, Cueunari, vel Cueuneuri appellitant, sicque Genuenses: Romanum vulgus Aliczi nominare mavult, quasi Haleces diceret. Incrementi minuti pisces sunt Haleculæ, sed in salsuris cæteris omnibus meliores evadunt: ut earum Muria, in sapore, inferior Garo non sit. Sui generis piscis esse vel ex hoc probari potest, quod Columella inter pisces annumerat, qui sunt incrementi parvi: Digito enim raro longiores et crassiores evadere comperiuntur. Et quemadmodum Harengus Celerinum refert: sic quoque Halecula Sardinam. Is prorsus squamis caret, et branchias exteriores latas gerit: Spurcitiis, cœno et arena vescitur. Et quemadmodum Anates et Anseres rostris cœnum commovent, et eo sese exaturant: sic etiam Haleces, quæ cum Sardinis sæpenumero capi solent, arenis et spurcitiis exaturati comperiuntur. Si tu Haleculam interiicias inter oculi aciem et solem, omnino eam transparere videbis: dempta tamen linea argentea, quæ vertebras spinæ comitatur, quæ sanguinem continet. Exiguam in summo tergore habet pinnam: Cauda ei bifurca est, corpore magis tereti prædita, quam lato. Pinnis lateralibus, si bene memini, caret. Caput magnum ei est. Hoc habet mirabile, quod dum oscitat, amplum os aperit, ut serpentis potius os, quam piscis appareat. Hinc merito Græci olim Licostomos, sive os lupinum nuncupaverunt. Alii nonnulli Lupum simpliciter dixerunt. Linguam nullam habere, nec linguæ rudimentum creditur. Solent præcindi Halecularum capita, {169} antequam saliantur. Nam gnari piscatores sciunt tantam inesse amaritudinem in felle ejus, ut id unam cum capite auferant. Quo fit ut fere semper sine capitibus in doliolis conditæ nobis deferantur. Salitæ, crudæ semper eduntur. Hyeme utplurimum a fine Decembris usque ad quadragesimam (quo tempore etiam Sardæ) capiuntur. Enixius hoc studui, ut ex longioribus et crassioribus nanciscerer: sed nunquam palmi longitudinem pertingere, et pollicis crassitudinem assequi comperi. Argenteo colore micant, tergore vero ad ceruleum accedente. Multi hos falso fel in capite gerere credunt: Habent enim id intestinis annexum, quod hoc modo auferunt. Altera manus caput trahit, ut cum ea manum viscera, quibus fel hæret, eximantur: tamen recentes Haleculas frixas in sartagine cum oleo vel butyro, vel in craticula assatas, una cum visceribus optimi saporis esse deprehendi. Viscera habet nigerrima, sed Peritoneum albissimum, contra quem salpa: Stomachum pallidum, oblongumque. Apophyses non habet in duodeno plures quam viginti. Fel per longitudinem intestinorum protensum ita confusum, ut minime sit conspicuum.
Chalcides seu Sardinæ.
152. Galli, qui ad mare Oceanum siti sunt, nullum piscem agnoscunt, qui Sardinæ nomine vocetur, quod nullus apud eos piscis sit, qui Gallice Sardina dicatur, nisi aliunde salsus adferatur. Mutant enim nomen Sardinis Galli, et Celerinos vocant. Sed nonnihil interest discriminis in magnitudine, quod quidem mox indicabimus. Celerini maris sunt Oceani alumni, Sardinæ Mediterranei. Quemadmodum autem Boops et Mena, Erithrynus et Phagrus, Sparus et Aurata, Cantarus et Melanurus, Bulbus seu Blennus et Scorpena, Flesus et Quadratulus, Barbula et Limanda, Rhombus et Fleteletus, maximam habent inter se similitudinem: sic Celerinus cum Harengo ita æquiparantur, ut nisi exacte inspiciantur, non dignosci possint. Quod si quispiam Celerinos idem cum Sardinis esse mihi non credat, imprimis eum intelligere oportet, Celerinum tam popularem esse in Gallia piscem, quam Sardinam in Mediterraneo mari. Celerinus sive Sardina paulo Harengo minor est, squamis intectus latiusculis, leviter superficiei corporis uti in Mullo hærentibus, et facile decidentibus et transparentibus. Pellis quæ subest, omni argento lucidior esse solet: Harengus vero magis compresso corpore constat. Ambo ora aperiunt grandia, Dentium rudimentis carentia, linguam habentes conspicuam. Celerinorum branchiæ variæ annulos describunt. Circinati enim sunt in circuli formam interna parte multum serrata, quibus cibos secernunt in mari, eo modo quo anates et anseres suis rostris serratis in cœno. Ex quo plane liquet, Celerinum spurcitiis maris vesci et arena, non autem piscibus vel præda. Imbecilla enim labia et maxillas nullis dentibus horrentes habet. Dum autem irritum mare est, et procellis compulsum, tunc in modum nubis per mare nunc huc, nunc illuc circumferri solent. Quam rem cum non ignoraret Oppianus, hæc scripsit, {171}
Chalcides et Trissæ passim Abramidesque feruntur,Atque cateruatim percurrunt æquoris undas,Et curuis habitant scopulis, et littora visunt,Alternantque imas Ponti, curruntque per æquor,Hospitium mutant semper, pontoque vagantur.
153. Stomachum talibus, quibus dixi, spurcitiis semper plenum habent. Circa pylorum innumeræ sunt apophyses, ut facile sexaginta connumeres. A pyloro reliqua intestina usque ad rectum descendunt. Hepar vero habet in duos lobos partitum, fel hepati annexum. Cum desierint amplius videri Celerini, Harengi nobis adferuntur. De quibus tempestivum est ut disseratur.
154. Harengi mihi de genere Chalcidum esse videntur, quos in Mediterraneo mari etiamnum capi planum faciam. Etenim Carnisprivii tempore, cum Romæ agerem, hos in foro vulgo ferri conspicatus sum: non tamen illic Harengi nominabantur, sed Sardoni: promiscue enim nulla habita differentiæ ratione una cum Sardinis vendi solent, ut sic commixti, Sardoni vulgo vocentur. Sardinam vel Sardellam maris Mediterranei, eundem esse piscem quem Celerinum Oceani, nemo dubitare potest, cujus natura ea est, ut paulo magis in mari Oceano, quam in Mediterraneo excrescat. Ne vero mihi ipsi quispiam imposuisse credat, cum dico quotidie Romæ Harengum videri, et Celerinum eundem cum Sardina vel Sardella esse, hoc mihi adiiciendum operepretium fuit, quod omnes diligenter observavi, et aristas, quas sub ventre in linea recta habent, numeravi, sed Celerino asperiorem, quam Harengo deprehendi. Lineam itaque in his asperam transversis aristis obfirmatam cernito, qualem Lechia et Lipparis habent, sed multo valentiorem, Harengo debiliorem, cujus latera nullis teguntur squamis. Celerinis vero contra, asperiores sunt hamuli, qui inter duas squamas coarctantur. Harengus præterea corpore est multo Celerino sive Sardono latiore præditus, ad Liparem piscem magis accedens. Uterque {172} lineam sub ventre triginta quinque uncinulis asperulam habet. Gallia nihil isto pisce vulgarius novit, nec commodius aliquid, quo homines sua jejunia exaturent. Iconem Harengi adposui: nam tanta est illius cum Sardella sive Celerino affinitas, ut ex pictura vix possint discerni.
Mullus sive Trigla.
155. Trigla iis potissimum, qui mari abluuntur, notissima esse solet, longius tamen in Mediterraneis ferri, si cum pipere in pasta incocta condiatur. Parisienses vulgo Rougetos barbatos, vel Surmuletos appellitant, ad aliorum piscium discrimen, quos Mulli Geneatis nomine, id est imberbis illis venire solet. Veneti a barbis Barbonos, Burdegalenses et Baionæ Barbarinos dicunt. Trigla ideo a Græcis dictus est hic piscis, quod ter anno pariat, quod Oppianus versiculo isto testatur,
Accipiunt Triglæ trino cognomina partu.
156. Latini Mullos ex eo dixerunt, quod quum coloris sint rubri, Mullorum colorem, quod Calceamenti genus apud Romanos erat, referunt. Ejus rubedinem testatur hoc versu Ouidius,
Squalus tenui suffusus sanguine Mullus.
157. Perpaucos admodum pisces novi, qui Triglæ naturam sortiantur. Nam is nec linguæ, nec dentibus os communitum habet: squamis Mullus latiusculis contectus est, sed quæ levi contactu auferantur: tamen ubi ablatæ sunt, rutilus color multo pulchrior in cute apparebit. Tota pileis moles rubet quidem, sed veluti versicoloribus lituris notata rubris et luteis, et in quibusdam purpureis comperitur. Mulli utplurimum non excedunt palmum, neque binis libris graviores fiunt, quod jam ab omnibus antiquis testatum est. Ideo persæpe mullum bilibrem dixerunt, tametsi Mulli trilibris Horatius et Seneca quadrilibris meminerint: hoc tamen portentum arbitror, quemadmodum et quæ a Licinio Mutiano e mari rubro apud Plinium produntur.
158. Mullus Scarum propemodum referret, ni Scarus paulo latior esset: ventrem fere planum habet: ideo non falli creduntur qui trilaterales triglas censuerunt. Caudam habet bifurcam, idcirco laterum pinnas veluti {174} in acutum tendentes. Pinnas duas in tergore gerit, quarum anterior cervici multum vicina est. Altera vero non longe a cauda distat: duas præterea sub ventre gerit, alteram inter anum et caudam. Oculos erui magnitudine: Barbis duabus sub mento seu cirris albis, mollibus, flexilibusque, veluti Mystus barbatur. Stomachum forma rotundum: œsophagum habet gracile, oblongum et tenue. Integras deglutit Chamulas, Telinas, Mitulos, Pectines et Conchulas passerum modo, quas in stomacho conficit. Hepar in latere sinistro situm habet. Felle non est admodum grandi præditus. Cæcis sive appendicibus pluribus communitus est. Veneti Triglas, apud quos affatim capiuntur, incoquunt, et in succo acido et piperato immergunt: Sciunt enim eas dura carne constare, ut tali modo diu incorruptas servent: Siquidem hac ratione conditas per urbem vendentes circumferunt. Aetius eadem quæ Galenus de Mullo habet: Ex pelagiis piscibus (inquiunt) est Mullus, æstimationem apud homines reperit, tanquam excellenter in cibo jucundus sit. Habet autem duriorem omnibus pelagiis generis carnem, non pinguem, sed friabilem: et propterea magis quam alii pisces nutrit, ubi probe concoquitur. Quidam jecur ejus et caput voluptatis gratia magnifaciunt. Hic quoque pelagicis piscibus annumeratur, inquit Galenus. Celebratur autem apud homines, tanquam voluptate cibos reliquos superet. Omnium ferme aliorum carnem habet durissimam, et valde friabilem: quod idem, ac si dicas nihil in eo esse lentoris neque pinguedinis. Nutrit certe, cum probe confectus fuerit, omnibus aliis piscibus copiosius. Diximus autem antea, quod cibus durior, ac crassiorum partium, et (ut sic dicam) terrestris, alimentum corpori præstat copiosius, quam humidior ac mollior, præsertim quando præter id, substantiam habet corpori alendo accommodatam ac familiarem, quæ substantia voluptate indicatur. Nam alimenta quæ tota substantia ab alendis animalibus sunt aliena, ea autem non prorsus, aut insuaviter manduntur. Ex familiaribus vero quemadmodum humidius minus nutrit: ita coquitur facilius ad distribuitur. Ergo Mulli caro jucunda quidem est, ut quæ alimentum est hominum na {175} turæ accommodum. Et quanquam aliis piscibus sit durior, mandi tamen quotidie potest, propterea quod friabilis est, et pinguedinis expers cum quadam acrimonia. Nam pinguia et lenta cibaria, statim ut sumpta fuerunt, celeriter implent, et appetentiam evertunt. Præterea, quod maius est, compluribus deinceps diebus ipsorum esum non sustinemus. Verum Mulli hepar a gulosis propter voluptatem summopere expetitur. Quidam vero ipsum per se mandere volunt, sed Garelævm, quod vocant, in vase cum pauxillo vini præparantes, et in eo viscus ipsum tantisper comminuunt, quod totum simul ex ipso et humidis præparatis succus unus fiat simplex ad sensum et similaris, in quo Mulli carnes intinctas mandunt. At mihi profecto nequaquam tantæ suavitatis esse videtur: neque tantam corpori utilitatem adferre, ut tantopere sit concupiscendum, uti nec ipsum caput. Quanquam gulosi hoc quoque laudant, ac secundas post jecur ferre predicant. Cæterum intelligere nequeo, cur permulti grandissimos Mullos emptitent: cum nec adeo suavi sint carne, ut minores: nec ad coquendum faciles, ut quæ dura admodum est. Ob eam igitur causam, cum quendam aliquando interrogassem, qui ingenti pecunia prægrandes Mullos emerat, quod illos tantopere expeteret, respondit se primum propter hepar illos tanti emisse, tum autem et propter caput. Verum hactenus de Mullis hæc dixisse, huic sermoni, in quo utilitatem inquirere instituimus, satis fuerit. Porro optimi Mulli fiunt, ut alii etiam omnes pisces, tum propter mare purum, cum propter alimenta. Nam qui cancellos vorant, et graviter olent, et insuaves sunt, et ad coquendum difficiles, et mali succi: hos porro dignosces, si prius quidem, quam vescare, ventrem resecueris. Inter vescendum vero ipse statim gustus ac olfactus judicium adferet. Hactenus Galenus. Item alibi sic de Mullo scribit, Mulli vero quod dura eorum caro sit, et ab excrementis pura, non sunt ad saliendum accommodi. Item libro de attenuante victu ita habet, Qui autem vitam in majore otio, ac quiete degunt, iis non modo ab ejusmodi suum esu est temperandum, verumetiam a sylvestribus: Abunde enim fuerit eis avibus montanis vesci, et piscibus {176} saxatilibus, utputa Julide, Fuca, Merula, Turdo, Scaro, et in summa, omnibus quæ habent carnem mollem, simul ac friabilem. Mullorum friabilis quidem est, non tamen mollis. Item paulo post habet, Quum igitur saxatiles desunt, Asellos, Mullos, et alios ejusdem generis pelagicos possumus exhibere, et eos potissimum qui cum sinapi manduntur: cujus generis est Scorpius. Plura alia apud Plinium de hoc pisce leges, quæ brevitatis gratia prætermisi.
Pelamis.
159. Pelamidem, Scombrum, Thynnum, et Orcinum, parvos, si recte observes, nusquam eos quidem ex suo genere desciscere, atque in aliud transire comperies. Quamobrem multum mihi absurdum videretur affirmare, Pelamides ex parvis Thynnis originem ducere. Tota piscis moles argenteo colore micat: squamis integitur tenuissimis: caudam lunatam habet: lineam ad latera nigram, quæ corpus per medium utrinque intersecat, a superiori branchiæ angulo recta ad caudam protensam. Pinnas utrinque ad branchias unam, duas sub ventre: quarum quæ tergoris fastigium occupat, ea continua est, ut in Sargo ac Sparo: et præter has, quintam aliam ab ano ad caudam protensam. Branchiarum (quæ utrinque quaternæ numerantur) spineum tegumentum multum illi est carnosum: cujus generis est utraque maxilla, præsertim inferior: dentes in ordinem dispositi, atque in serræ modum incisi. Lingua aliquantulum lata, sed oblonga et aspera, branchiis inhærens, quarum quæ capiti magis vicinæ sunt, ipsi carni confusæ apparent. Oculos in Melanuri modum grandes ac varios habet: cor triangulare ac spongiosum, in cujus pericardio carunculam involutam cernes, quæ levi calamo inflata distenditur. Hepar pallidum, in duos oblongos lobos diffissum, ventriculum undecunque fulciens. Pelamis omnibus promiscue pisciculis vescitur, Anguillis, Gobionibus, Caridibus, Salpis: quamobrem apophyses illi ex Pyloro prodeunt fere innumeræ, quæ ejus ventriculum fibris omnis generis contextum ambiunt. Lienem habet gracilem, per ventrem extensum, quatuor digitos longum, intestinis inhærentem. Fel luteum, folliculo gracili e dextro hepatis lobo dependens, bis reflexum, ut in Marina Tinca dicetur, spleni vicinum: quod si extenderis, octo digitos longum comperies. Vulva Pelamidibus fœminis (ut in aliis piscibus) est bicornis. Pelamides (ait Galenus) sale con {178} ditæ, laudatissimis salsamentis non cedunt: unde passim usitato nomine salsamentum Sardicum appellatur. Post Sardas autem ac Pelamides, Myli, qui ex Ponto afferuntur, plurimum laudari solent in condimentis. Ego vero, ut Galeni eodem loco mentem interpreter, Pelamides cum Thynnis aliquando contuli, eundemque ambobus habitum figuramque deprehendi: pinnas, caudam, ac tergoris appendices utrique persimiles, eademque forma tornatos. Verumetiam Pelamidem cum grandi Scombro siquando conferas, utrisque eosdem pinnarum ordines, et corpus eodem pacto efformatum esse conspicies. Sic quoque Colia cum Scombro, et Scomber cum Lacerto conueniunt. Pelamidum capturam docens Oppianus, sit ait,
Lino circumdant tenui, et maris æquora verrunt,Et contis quatiunt undas, strepitumque refunduntPelamides sonitu pavidæ, subitoque tumultuConcussæ, celeres ad pendula retia currunt.{179}
Dentalis seu Dentex.
160. A dentibus caninis atque exertis (quales habet Cinædus) suam Dentalis desumpsit appellationem, Synodontes Ouidio mutuata a Græcis nomenclatione dictus, nostro litori admodum rarus, aut eo nomine ignotus, de quo sic Oppianus,
Denticem Boces, Hippuros fallit Julus. {180}
161. Piscis est latus, fere circinnatus, et veluti planus, in tantam plerunque magnitudinem excrescens ut sex libras pendeat. Communium tamen pondus, trium aut quatuor librarum esse solet. Dentex Columellæ pelagius piscis esse censetur, qui et arenoso gurgite optime pascitur. Pinnam gerit in tergore continuam, viginti spinulis seu aristis refertam, quæ ad caudam desinit: ac rursus aliam ab umbilico versus caudam protensam, præter eas quæ utrinque ad branchias feruntur, ac rursum duas alias quæ illi sub ventre sunt. Cæterum bifurca est ejus caudæ pinna. Denticis caput in acumen fastigiatum est: oculi ut Melanurus prægrandes, squamæ latæ, branchiæ utrinque quatuor. Venæ in lateribus seu linæ octo, rectæ, varii coloris, id est, ex levi rufo nigricantes, atque in fuscum elanguescentes. Ea autem linea quæ piscibus utrinque in lateribus data est, Dentici non multum arcuata comperitur: linguam mollem habet: Dentes in superiore maxilla quinque, in inferiore octo, exertos omnes, reliquum maxillarum denticulis deinceps serratum est. Illyrii atque Epirotæ Dentales (quos plurimos circa Quadragesimam capiunt) in caudam ac caput dividunt, et cum squamis, ex aceto et sale addito croco incoquunt, inde gelu conficiunt: quod quum jam incoctum est, doliolis condunt et fretum trajicientes, ad Anconam et alias urbes deferunt: atque hoc pacto tres et quatuor integros menses illæsos servant, quos deinde publice divendant. Dentici magna est cum Aurata similitudo sed mox discrimen comperies, si quidem exteriores branchias spinosas esse perceperis: præterea tegumentum perpetuo Dentali rubet, neque cilia habet aurea. Genuinam et antiquam ubique retine appellationem. Grandis et adultus frequentior quam parvus, ita ut mihi pusillos Dentales raro vidisse contigerit. {181}
Synagris.
162. Synagridem vulgus Græcum optimis notis a Synodonte distinguit: Dentex enim magis recurto est corpore. Synagris Cyprini in modum, veluti circino ita circumductus, ut pro longitudine ac {182} latitudine magis crassus appareat. Caput utrinque compressum habet, pro sua crassitudine planum ac latum, oculos quemadmodum in serpentibus elatos: tergus aciei oculorum subjectum, quod huc atque illuc siquando commoveat, varios colores edit. Caput habet veluti aureum, et lineas versicolores complures per squamas, quarum nonnullæ cærulæ sunt, aliæ aureæ, deinde subnigræ, mox virides, vel his coloribus commixtæ. Verum ea quidem linea quæ latera intersecat, eo modo non variat: nigra enim est: Proinde squamis contegitur corui, rotundioribus et latioribus, sed tenuioribus. Caudam gerit admodum bifurcam, et pinnas laterum valde in acutum desinentes, arundinis alæ in modum oblongas. Pinnam aliam in tergore continuam gerit, vicenis aristis communitam, quarum quæ capiti finitimæ sunt, firmiores atque acutiores conspiciuntur. Umbilici pinna denis aristis constat: quarum duæ priores, aliis fortiores comperiuntur. Narium foramina circa oculorum fontes illi sunt pervia. Dentes canini, ut Synodontis, in superiori et inferiori maxilla, quorum quatuor præcipui aliis longiores eminent. Quum autem maxillas conjungit, dentes pyxidatim in alterutram coeunt: linguam exerit albam, oblongam, et modice compressam. Cor habet sub branchiis angulosum, diaphragmate interseptum: Hepar pallidum, in duos lobos divisum, quorum dexter sinistro major est, sub quo fel includitur, duos digitos longum, gracili vesicula inclusum. Lutea sunt ejus intestina, præter rectum quod inter cætera candicat. Stomachus quoque illi est oblongus, per ventrem protensus, ex cujus summa parte propter Œsophagum tres tantum appendices sive apophyses numerantur. Lienem, ut Juniperi bacca, orbicularem habet, a stomacho dependentem, firmis venis alligatum: Vulvam utrinque bicornem, per longitudinem spinæ exporrectam, ovis innumeris refertam. Synagrides circa Corcyram (quo in loco nomen antiquum apud vulgum retinent) calamis decipi conspexi: raro enim nassis decipiuntur, sæpius tamen everriculis. Synagridibus vesicæ ventosæ (quæ piscibus datæ sunt ne immergantur) geniculo interceptæ comperiuntur: quod cæteris piscibus marinis, aut {183} saltem paucis, minime accidit. Quum itaque Synagris Latinum nomen non habeat, non est quod eum Denticis nomine ob confusionem appellemus.
Mormylus.
163. Veteres a marmoreis maculis et ejusdem albedine Mormyro aut Mormylo nomen indiderunt, quam appellationem vulgus adhuc retinere comperio: nam et Byzantini Mormyrum nominant, de quo sic Oppianus,
Tæniæ imbelles, et picto Mormylus ore.
164. Mormyrem vocat Ouidius, Theodorus Gaza vertit Mormurum, cujus eadem fere esset cum Melanuro corporis compositio, nisi longior esset, et denis lineis transversis suggillaretur. Melanurus præterea oculos multo majores habet: caput, ut Erythrinus: corporis autem constructio aliquantum ad formam Mænæ accedit. Totus Mormylus lacteo, aut, si mavis, argenteo colore nitet, sed ejus caput potissimum refulget: Melanuri autem color magis opacus est. Labia habet carnosa, squamis pellucidis ac tenuibus conuestitur. Salpa et Mormylus pictorum epitheton obtinuerunt: hoc tamen inter se distant, quod Salpa rectis pingatur lineis luteis: Mormylus vero, duodecim subnigris transversis super albissimum corpus in cinereum opacum declinantibus: labium superius in modum tubi, veluti in calva insertum habet: dentes exiguos, exertos, in maxilla superiori deinceps dispositos: in inferiori non item. Continuam tergoris pinnam duodecim aculeis communitam ostendit posteriori parte inermem. Ejus cauda bifurca est: laterum pinnæ in acutum desinentes. Linea quæ latera intersecat, ab angulo branchiæ incipit, et (ut in Boope) arcuata ad caudam perducitur. Hujus oculi parvi sunt, paulo altius ad cervicem siti: caput quoque longiusculum. Si quispiam rictum ejus contemple {184} tur, ossicula duo utrinque protendi conspiciet, et linguam albam ac brevem. Cor illi situm est inter anteriores pinnas, trigonum: Peritoneum nigerrimum, ut Salpa: Hepar utcunque magnum, stomachum ambiens. Pylorus (quod miror) sine apophysibus comperitur. Tres habet intestinorum revolutiones. Lienem in latere sinistro exiguum, nigrum. Conchas, Telinas, Channas, Carides, et omnis generis pisciculos edit: quod idem Trigla facit: sed Trigla (ut jam diximus) integras deglutit: caret enim dentibus.
Erythrinus, sive Rubellio.
165. Erythrinus Græcis a colore rufo et a rubro, Rubellio Latinis appellatur: alii Rubeonem vocant: qui, quod Phagro similis esse (dempta magnitudine) videatur, ob id vulgo Gallico Pageau nominari cœpit, vel quod impuberes nobilium pueri principibus servientes Paggi dicantur. Massilienses enim Pagium intelligunt, ad discrimen Pagri, quem etiam Pagre nominant: Veneti Arborem: Græcum vulgus, mutatis literis, Lethrinum: Romani Fragolinum appellant. Proinde Erythrini rubedo languet, neque (quod ad ejus formam attinet) ut Mulus, teres est, sed latus ut Aurata. Rubet equidem ut Mulus: sed rubedo ambobus non conuenit. De qua Ouidius ita cecinit,
Orphus, cæruleaque rubens Erythrinus in unda.
166. Pager Erythrino major est: cætera satis inter se conueniunt. Erythrino frequentes quidem insunt squamæ, et firmiter inter se conjunctæ: caput utrinque planum, ad Auramidem fluviatilem accedens: caudam habet bifurcam, latam: pinnas oblongas, in cuspidem abeuntes: quarum quæ in tergore magis exporrecta est, ea continua esse conspicitur, in quam spinulæ seu aculei duodecim numerantur. Oculos habet latos, quorum iris pupillam ambiens, argenteus apparet: pupilla autem illis nigerrima est, nares patulæ, dentes exerti ac prominentes, superne octo atque infra totidem, quorum molares multum obtusi sunt. Rictum oris non valde grandem ostendit, in quo linguam albam facile conspicies, branchias utrinque quatuor: cor, eruo paulo maius: Hepar lacteum, in mediocres lobos partitum, quorum pars sinistra longior exit, cui stomachus oblongus subsidet. Cicadas, Locustas, Carides, Pisciculos et Cancros vænatur. Splenem non habet aliis piscibus proportione respondentem: paulo enim major esse solet. Ouis plenus circa Aprilem esse comperitur. Aristoteles pelagium esse {186} dixit: in quo genere marem non reperiri affirmat, quod omnes qui capiuntur, ova in utero ferre conperiantur. Erythrinus sapore jucundo est, et alimentum præbet copiosum. In cibo sistere aluum, Venerem tamen concitare creditur. Plinius ait Rubellionem in vino putrefactum, iis, qui biberint, tædium vini adferre.
Salpa.
167. Nimium falluntur qui Salpas Germanorum Stocfisch esse autumant. Sui autem erroris ansam ex Plinio arripuerunt, qui eam nusquam percoqui posse, nisi ferula verberatam, prædicavit. Inter cæteros pisces non est alius qui suam constantius retinuerit antiquam appellationem: siquidem vulgo Græco, Italico et Gallico nihil de priore nomenclatura immutavit: Massilienses tamen Sopi pronuntiant. Oppianus,
Salpæ habitant variis distincti tergora guttis.
168. Romani hanc vulgo non Salpam, sed Sarbam vocant. Piscium nullus est colore pulchrior, quamquam admodum sit vilis. Unde Ouidius,
Atque immunda chromis merito vilissima Salpa.
169. Salpas turmatim vidimus ab imo gurgite ad litus marinum ferri, ac deinde algis herbisque marinis pastas, in mare celerrime demergi. Piscis hujus moles raro excedit duas libras: est enim mediocris crassitudinis, oblongus, et latus. Squamas aliorum piscium more gerit, latas et varii coloris: pinnam utrinque ad branchias unam, duas sub ventre: aliam in tergore continuam, translucidam, duodecim aculeis præmunitam: Lineam utrinque in lateribus habet nigram, ac rursus novem alias rectas coloris lutei, quæ piscem miro artificio, melino colore depingunt. Caudam habet bifurcam, et circa anum pinnam unam, duobus tantum aculeis fortibus communitam: caput ut Auratæ tornatum: dentes in labiis firmos: in superiore maxilla sedecim, in inferiore octodecim: Os pro corporis mole parvum, nec labia infarcta, ut in aliis piscibus: Oculos melinos, pupillam nigram: Peritoneum omni nigredine nigrius. Cor pericardio inclusum, triangulare, suo septo ab inferiore ventre, separatum: Stoma {188} chum oblongum, per ventrem extensum, latum quidem, ut Scari, et fere semper herbis plenum: Pylorus, stomacho conjunctus, quatuor tantum apophyses habet, qui stomachum circumdant. Hepar illi est valde magnum ut Scaro, sed magis ad colorem cinereum inclinans, in tres lobos partitum. Vesiculam fellis oblongam habet, in dextro hepatis lobo positam. Branchias utrinque quaternas, sed eas quidem geminas: quamobrem branchias in Salpa sexdecim numerari posse dixeris. Lingua Salpæ est mediocris, vulva usque ad diaphragma extensa, ovis referta, bicornis. Capitur in Illyria omnibus anni temporibus. Spinas (quas pro costis utrinque decem habet) falcatas gerit, ad spinam latas, sed ad ventrem mucronatas. Spina autem Salpæ, quatuor et viginti vertebris constat, per quam nervi insignes ad latera protenduntur: qui ex duabus primis vertebris originem ducentes, etiam ad pinnas deferuntur. Cæterum Salpa Scari modo in opsonium apparatur: Carnem habet mollem, fungis quodammodo respondentem, paucas spinulas. Si quis ejus squamas auferat, eidem linæ rectæ, luteæ, in cute apparere videbuntur, quæ in squamis jam apparuerant. Ideo ipsa colorum varietas non in squamis, sed in cute existere facile comprobatur, ut jam in Mulo et Rubellione diximus. {189}
Trachurus.
170. Romanum vulgus non Trachurum, sed Suuarum vocat, quem Veneti un Suro: Massilienses autem majorem hujus generis piscem Suueram, minorem vero un Egau, vel un Coquin appellant: Genuen {190} ses un Sou vel Surelle nominant. De hoc pisce nusquam dubitatum fuit: quandoquidem usqueadeo insignibus notis præditus est, ut facile ubique cognoscatur. Reflexos enim versus caudam quadragenos utrinque habet uncinos, unde nomen illi inditum. Trachuris Genuenses vasa viminea implent, quibus (maxime verno jejunio) Mediolanenses ac Laodicenses, aliique Longobardi, mari remotiores vescuntur: Argentinosque, a colore quem sale conditi præ se ferunt, appellant. Trachuros de genere lacertorum esse confessum est: Scombrosque colore, figura, et sapore referre. Branchias ut Harengus et Celerinus duplices utrinque quaternas, atque in ore crenatas habent. Os ut Scombri admodum grande, in quo dentium loco quædam apparet scabrities: magnos (ut Melanurus) oculos: dorsum ex cyaneo in cæruleum relucens: reliquum corpus quod sine squamis est, argentum tersissimum de coloris principatu provocare, imo etiam superare potest. Undantes in tergore habent lituras. Mugilem aliquando magnitudine æquant. Caudam bifurcam et oblongam gerunt, pinnas laterum valde fastigiatas, utrinque unam ad branchias et sub ventre. Ea autem pinna, quæ est vicina ano, duobus aculeis præmunita est. Porro lineam utrinque tabellis asperulam per latera a branchiis ad caudam productam ostendit, quæ etiam illi nomen dedit: unde illum quadrangularem caudam habere dixeris. Linea hæc ubi caudam pertingere incipit, in arcum reflectitur, quo in loco tabellæ multo asperiores apparent. Duas in tergore pinnas habet, spinis non multum rigentibus præmunitas: Cor subrubrum, oblongum, et quasi trigonum: Hepatis lobos duos, quorum sinister dextro longior, ex quo fel dependet: vulvam ovis undecunque refertam: vesiculam vento turgidam, spinæ incumbentem. Τράχουρον eundem et Σαῦρον, a nonnullis vocari proditum est. Quæ appellationes mihi lacertum quærenti exhibuerunt negotium: nam quum vulgare nomen id significare videatur, facile credidi, ex Græco Sauro, qui Latinis Lacertus dicitur, vulgus in Italia Surum effecisse. Quum autem Oppianum diverso carmine Trachurum a Sauro distinxisse animaduerterem, credidi diversum a Trachuro esse debere: {191} de quo in Lacerto post Scombrum fusius. Trachurum Galenus et Aetius ægre confici putaverunt: neque enim hoc pisce, nisi salito, Græci, Itali, atque adeo Galli vescuntur. Sed Gallis nullum peculiare nomen habuit: hi enim quum Trachurum Scombris esse persimilem animaduerterent, Spurium Scombrum nominarunt, Maquereau bastard.
Aurata.
171. Aurata mari mediterraneo cognita, Gallis tamen ignota (nihil enim habet cum Dorada Massiliensium commune, de qua in Anthiis dictum est) Oppiano a fuluis superciliis Chrysophrys appellatur. In Dentalis longitudinem ac latitudinem excrescit. Pinnam gerit in tergore continuam, quatuor et viginti aristis munitam, quarum duodecim anteriores in mucronem desinunt. Reliquum pinnæ obtusum est. Porro duos fert aculeos in alia pinna quæ ano vicina est, Sargi aculeis imbecilliores. Duas præterea pinnas sub ventre habet, et utrinque circa branchias unam: lineam super oculis utrinque fere obliquam, aureo nitore micantem, unde Græcis nomen habet. Est et in Aurata peculiaris quædam nota, quam tu percipies, ubi est linea illa arcuata, quæ latera utrinque dividit et ad branchias desinit: in ibi enim magna quædam utrinque litura nigra suggillatur. Dentes habet albos, optimo ordine in gyrum maxillæ dispositos, oblongos et subrotundos, ut Sargus: non autem, latos ut Scarus. In interna autem maxillæ parte, multos præterea molares ut Sargus habet, sed in Sargo latiores sunt, quibus plerique in annulis pro gemmis utuntur: siquidem peroptime eos lapides referunt, quos Gallico vocabulo Crapaudinas dicimus. Caudam habet latam, bifurcam, et pene lunatam: branchias utrinque quatuor: labra admodum crassa: squamas latiusculas, ut Dentalis. Pelagius piscis est, partim saxosis, partim arenosis locis degens: Litora quoque sequitur. Fuscina sæpenumero capitur interdiu, atque etiam noctu dormiens, ut lupus. Carnem habet candidam, solidam, et quæ bonum procreat succum, abundeque nutrit, facile digeritur atque excernitur. {193}
Hirundo.
172. Nullis horret aculeis Hirundo, quaternis admodum grandibus alis in lateribus prædita: Grandi {194} est ut Cephalus capite, oculis magnis, ore non ita amplo, nullisque dentibus referto: cervice plana: Unicam fert in tergore pinnam, caudæ vicinam lineam, quam alii pisces in lateribus sursum habent, illa deorsum sub pinna gerit, quod nulli præterea pisci accidere memini. Hæc enim linea piscemin partes æquales minime intersecat: nam quæ ad ventrem spectat, ea minor est: quæ vero ad tergus major. Cephalum fere magnitudine æquat, iisdemque contegitur squamis. Caudam bifurcam et latam habet, in qua peculiarem observare notam poteris, quod inferior pars, superiori latior sit. Præterea, si pinnas laterum ad caudam conuertas, eas totum corpus longitudine præcellere videbis Squamas habet latas, nigras pinnas, caput et reliquum corpus ad Harengum accedit. Oppianus,
Lolligo, miluusque rapax, et mitis hirundo.
173. Volat (inquit Plinius) hirundo sane perquam similis volucri hirundini. Nobis alioqui rarior, neque adeo cognita, nisi propter naturæ miraculum (quod tam grandes alas habeat) homines eam siccam asservarent, et in domibus suspenderent. {195}
Χελιδὼν, Græcis: Hirundo, Latinis: Arondelle de mer, Gallis: Landola, Massiliensibus.
Miluus.
174. Milui pisces Massiliæ cognoscuntur, sed falso vulgari nomine Landolæ appellantur: quum id nomen potius hirundini debeatur. Venetiis raro in foro piscario adferri vidimus: Romæ vero tam populares sunt, ut fere pro nihilo habeantur: vulgus Nibium vocat. Est autem vulgari eorum lingua Nibius, idem quod Miluus. Multi contenqunt eum vocari debere hirundinem, sed quum ferat minaces {196} aculeos, et pinnas spinis munitas, non video quod recte ita esse possit. Sunt qui piscem, quem Veneti Lucernam vocant, Miluum esse credant: de quo, suo postea loco. Nullum scio piscem (dempta hirundine) cujus alæ majores sint, quam Milui: volatu enim opus habuit, unde Oppianus,
Quumque timent magnum venientem e marmore piscem,Hos nanti similes dices, similesque volanti.
175. Ita enim in sublime efferuntur Milui, dum ab alio pisce in mari percussi sunt, ut alati esse videantur. Horum tria genera observari solent. Proinde tereti corpore Miluus est, sessilibus squamis undique contectus, ut in serpentibus dicemus. Pinnas utrinque ad latera habet, sed tam longas, ut palmum excedant, latas vero totidem, quæ corpus ipsum longitudine superant. Posset Miluus totus a suis pinnis circumduci, ex quarum latitudine non miror, si aliquando perculsus metu in aerem se efferat. Si quis Milui ventrem, caudam et cutem observet, in utroque latere duos squamarum ordines (asperarum fere, ut in Trachuro) videbit, quas pro maximo robore habet: quibus fit, ut ea parte fere quadrangularis appareat. Rostrum illi est simum et recuruum. Oculi magni atque elati. Caput osseum, in quo sunt aculei quatuor, ad caudam spectantes. Cucullam habet osseam, cujus duo superiores aculei, nequaquam moventur: inferiores vero attolli ac deprimi possunt. Lituris in tergore notatur ex cyaneo virentibus: dentibus caret. Lienem habet oblongum, subrubrum. Miluago (inquit Plinius) quoties cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari, Trebius Niger est author. {197}
Orphus.
176. Nullus est marinus piscis, qui Cernuæ nomine possit appellari: neque video quod ille piscis (quem vulgus Romanum et Neapolitanum Cernam vocant) cum eo conueniat, quem Græci Orphum nominant: quo magis miror, cur passim qui Orphus legitur apud bonos authores Græcos, Cernuam Latine conuertant, quum nullus sit inter Latinos authores antiquos qui unquam pro pisce marino Cernuam Latine pronuntiaverit aut intellexerit. Tametsi Romanum vulgus Merulas, et quos Genua Canadellas vocat, Cernas appellet, et Cernæ vox trivialis in ore piscatorum percipiatur, unde alii Chanam, alii Percam marinam, Cernuam vocant: tamen Cernæ vox eis inconstans esse solet. Quamobrem quum nullus ex Latinis authoribus antiquis fidem faciat, quod Orphus Cernua vocari debeat: mihi visum est Orphi potius, quam Cernuæ appellationem retinendam esse. Est autem Cernua, piscis fluviatilis, quem suo loco pingemus ac describemus. Legitur quidem Cernuus in versione Oppiani Latina,
Cernuus in scopulo ponti, quem verberat unda.
177. Sed hoc loco non de Cernua pisce intellexisse videtur, ut ex carminibus Græcis constat. De Orpho Oppianus tanquam pelagio pisce meminit. Vulgus Græcorum multa ei nomina imponit. Sed quia in litore Gallico videri non solet, nomen Gallicum non inuenit. Orphus (inquit Aristoteles) brevi ex parvo insignem magnitudinem accipit. Orphum (ait Oppianus) Trigla capit. De hoc sic Ouidius,
Cantharus ingratus succo, tum concolor illi.Orphus, cæruleaque rubens Erythrinus in unda.
178. Nam piscis, quem nunc Rophum Græcum vulgus vocat, rubet, quanquam etiam aliorum colorum {199} videri possit. Cretenses Cheludam, alii Acheludam, plerique Petropsaro nominant. Magis compressus est quam teres, hoc est, plus in latum, quam in longum effusus, ut Phycis. Os habet parvum ut Cantharus, squamas, quibus contegitur, asperas, corpori firmiter inhærentes, ita ut vix possit desquamari. Pinnæ tergoris, laterum, ventris et caudæ, variis coloribus insignes spectantur. Pinnam aliam in tergore continuam, decem aculeis munitam habet: Caudam minime bifurcam, item laterum pinnas et ventris obtusas. Labra, ut Scarus, carnosa: dentes quoque Scaro persimiles, minores tamen, branchias utrinque quatuor. A media sui corporis parte secundum dorsum livet ac nigricat, albicat sub ventre. Caput est illi pene rubeum, ut Channæ: herbis vescitur, ut Salpa et Sparus. Maculam in radice caudæ, ut Melanurus, nigram gerit. Piscis hic lautiores Græcorum epulas honorare solet, apud quos sive frigatur, sive elixetur, aut assetur, semper est magno in pretio. Orphi vox apud Galenum passim legitur, sed Latini Cernuam conuertunt: quum tamen (ut jam dixi) Cernua pro pisce marino nusquam legatur. Verum hoc ex Theodoro manavit, ex quo demiror interpretes Galeni, Aetii, Pauli et aliorum, Cernuam exprimere maluisse, quam Orphum. {200}
Scombrus.
179. Scombros per omnia maria affatim capi solere, vel hoc argumentum esse potest, quod ubique {201} cognoscantur. Itali nomen Latinum retinent. Galli Macareos, hoc est lenones vocant, quod verno tempore eos pisces, qui nostro vulgo Virgines vocantur, statim subsequi soleant. Scombrum Genuenses un Oreol, Massilienses, un Horreau, Angli Macrel appellant, qui in Oceano tanta crassitudine proficit, ut pari cum Pelamidibus magnitudine plerunque evadat. Nostri Scombrum supra craterem levibus submissis prunis exassant, atque ilico sapidum reddunt: sed eum prius fœniculo viridi circumvoluunt, ut vim ignis obtundant. Scombris Angli intestina exerunt, et capita auferunt, reliquum multa deinde aqua elixant, sic piscem reddunt exuccum et insulsum. Magnus est in Propontide et tota Græcia salitorum proventus. Mirabar cur vulgus Græcum minores Scombros Colias vocaret, quum tamen Icesius author antiquus, Scombros, minores quam Colias esse dixerit. Garum ex Scombris et Coliis apud Byzantinos fieri solet: quanquam nihil vetat ex quovis alio pisce garum fieri posse, ut postea dicetur. Ac quod multus sit etiam apud exteras regiones Scombrorum proventus, inde est colligendum, quod Scombrariam insulam apud Strabonem a Scombris dictam comperias: verum horum quidem captura multum est diversa in Oceano, ab ea quæ in Ponto, Propontide, Hellesponto, Mediterraneo et Adriatico mari esse solet. Oppianus Scombrorum Ponti capturam ita describit,
Insulsos capiunt Scombros, Thynnosque furentes,Quum vident alios Scombri curuamine velisClausos, etc.
Colias.
181. Colias Græcis, ab ave ejusdem nominis (quam nostri vocant Un Gay) dicta est: quod ejus latera {202} Coliæ avis modo, multis coloribus variegata conspiciantur. Porro Lemnii, minores Scombros vulgo Colias nominant, quemadmodum et Tassi, Samothraces et Imbri. Verum quid inter Scombrum et Coliam intersit, nihil aliud observari posse puto, quam quod Colias magis parvus sit, quo præcipue salito uti solent: Scomber vero paulo major. Aiebant autem quidam Lemnii indigenæ (dum ab eis sciscitarer, quid Colias esset) Coliam idem cum Scombro non esse: sed quum nullam viderem notam, qua utrunque distinguere possem, totam in magnitudine posui differentiam. Massilia Cogniol nominat. Dixerim itaque libenter Coliam piscem Scombrorum pusillorum generis esse, modo vulgi calculis adstipuler: Icesio tamen in hoc refragor, qui Scombrum Colia minorem affirmat. Tu Scombri pusilli iconem cernito.
Lacertus.
182. Dictum est paulo ante, quum de Trachuro ageremus, Græcorum atque Italorum vulgus, Surum, detorto a Sauro, id est Lacerto nomine, Trachurum appellare. Quinetiam Genuenses quoddam Scombri genus vulgo Lacertum vocant, cujus tergus multo magis, quam aliis Scombris viret, et venter est variegatus, quem re vera Coliam esse Scombrini corporis parvitate liquet. Cæterum quod ad Lacertum attinet, ego equidem genus pisciculorum cum Galeno et Philotimo esse censuerim, non autem speciem. Constituit enim ille tertio alimentorum Lacertos inter pisces mediæ carnis inter duram et mollem, aitque facile eos in ventriculo confici posse. Fatebor quidem picturam cujusdam pisciculi ostendisse mihi Romæ agenti Dominum Amsterdamum, cujus caput veluti lacertæ terrestris esset, insignibus dentibus præditum: ex quo contendebat Lacertum piscem vocari debere. Verum ejus quidem generis non est, de quo antiquissimi authores intellexerint. Unde etiam illud Oppiani,
Atque lacertorum gentes, quæ putrida pascuntInter cœnosas voluentes corpora sordesSaurides, Scepani, etc.
Mystus marinus.
183. Mystum marinum piscatores quidam Veneti, quum semel inter cæteros cæpissent, oborta est, me præsente, inter eos de ipsius nomenclatura contentio: horum enim quidam propter grandia labra {204} et barbulas his adhærentes, Porceletam (genus quoddam Sturionis) esse contendebant: alii, propter lineas transversas, quas in lateribus gerit, Mormyrum vocabant. Tandem autem lis eorum dirempta est, quum ego Mystum illis esse disserui: etenim quemadmodum marinus Lucius, sic Mystus etiam marinus fluviatilem refert. Proinde Mystus argenteo colore nitet: corpus habet oblongum in Mormyri modum, denis utrinque lineis transversis nigricantibus delibutum: venter illi dorso candidior est, ac magis tersus: cauda bifurca, sed pinnæ laterales, Frago breviores et latiores. Verum quæ in tergore est, decem crassioribus ac brevioribus spinis constat, quam Cantharus: quæ vero ab ano ad caudam fertur, ea duobus tantum aculeis obfirmatur. Cæterum oblongo est capite, ut Sphyræna, aut fluviatilis Mystus: Oculis non valde magnis, quorum irides aurei sunt: labris prominulis, mollibus, crassis, Sturioni similibus, sola antrorsum, pro dentibus, scabritie exasperatis. Cirrhi autem tenui membrana maxillæ inferiori conjunguntur. Molares quidem habet dentes in oris posteriore parte sursum ac deorsum abditos, ordine multiplici dispositos, albos, parvos, breves: branchias utrinque quaternas. Sapida est illi supra modum caro, mollis, alba, friabilis, spinulis haud valde referta. Squamæ cuti fortiter inhærent, quæ multo majores quam in fluviatili sunt. Proinde stomachus Mysto est oblongus, in quo arenam, Conchulas, Tellinas, Pectines ac Mitulos comperies: nullas præterea apophyses in ejus pyloro videbis.
Coccyx sive Cuculus.
184. Nihil est Cuculo pisce in piscariis Gallicis frequentius, cujus corporis compages et habitus ad Callionymum accedit, et Miluo quodammodo est similis. Grandibus est pinnis præditus. Quamobrem Oppianus Cuculum celerem cognominavit. Cuculum rufum esse, Numenius est author, unde {205} nostris a rubedine Rougetus dicitur. PsSpeusippus tradit Mulo esse similem: unde nonnulli Trigolam a similitudine appellant, ut jam in Trigla diximus. Corio contegitur membraneo, squamis carente, nisi hæ sint admodum subtiles, atque in dorso minus quam in ventre. Duos habet ordines asperitatum in tergore, veluti squamas in seinvicem incumbentes, inter quas duæ pinnæ tergoris continentur: quarum, quæ capiti vicina est, nonis obfirmatur aculeis: altera ad caudam obtusa sine aculeo exporrigitur. Verumetiam unam iterum utrinque ad latera habet: ac pro pinnis anterioribus, cirrhos hinc atque inde ternos, spineos, qui in aliis piscibus non visuntur: branchias utrinque quatuor: Caput osseum, rugis exasperatum, in quo aculeum utrinque unum (ut in dracone marino dicetur) circa branchias exertum reperias. Dentibus caret, quorum loco aspera tantum habet labia: Carnem habet duram, friabilem, albam: quapropter a Romanis Caponis nomine appellatur. Tellinas, Chamas, Conchulas, Cancros, Ursos, Astacos, Locustas, et id genus crustatula edere solet, quibus ejus stomachus dum secatur, distentus esse comperitur. Diphilus Cuculum cum Miluo contulit. Ait enim Miluum durioris esse carnis quam Cuculum: reliqua huic per totum fere similis est. {206}
Coccyx alter.
185. Coccyx alter, quem a grunnitu nostri, atque adeo Angli Gournautum vel Grandinum vocant, Cuculorum generis est, Rothomagenses Tumbam appellare solent: hic quidem superiore Cuculo multo major evadit, ac nigriori cute contegitur: quanquam etiam fuscæ cujusdam rubedinis sit particeps. Latas habet pinnas ad latera, ceruleas, quas utrinque per medium fere corpus expandit, miluinis breviores: Duas præterea in tergore. Corpore est crassiore ac recurto, ventreque grandiore, Genuenses Orgam vel Organum vocant: alii Canistrum, Un Cofano. Hoc in summa præcipue interest inter utrunque Cuculum (præter magnitudinem) quod Cuculus primi generis pinnas ubique ferat rubras: alterius vero notæ, de quo sermo est, ceruleas. Utrunque nostri in deliciis habent, primum tamen præferunt.
Lyra.
186. Lyra Cuculorum (ni fallor) generis, a prominentibus furculis osseis dicta, inter eos pisces numeratur, qui vocales esse creduntur. Quis autem pisces vocis expertes esse ignorat? Sed vocis loco quosdam veluti stridores ac sonos nonnulli exprimunt, qui facile nostris auribus percipi possunt, ut Lyra, Chromis, et alii permulti, quos ob id prisci existimaverunt esse vocales: Græcis ἰχθίες φωνοῦντες dicuntur, quorum similes in Aorno Arcadiæ fluvio esse traduntur, ab incolis ποικιλίαι vocati. Ego vero (inquit Pausanias) hos pisces, quum caperentur, aliquando me vidisse memini: vocem autem, quanuis vel ad vesperum apud fluvium expectassem (quo maxime tempore vociferari creduntur) {208} nunquam equidem audivi. Cæterum Massilienses Lyram Malarmat vocant: Genuenses, Pesce armato: Romani a bifurcato rostro, Pesce forca. Squamas non habet, sed earum loco osseorum vallo bene munitur: ex quo Characem esse coniiciebam: unde Massiliensium cognomen. Pisci autem exsiccato ossea illa dura integra permanent, unde a quibusdam Holosteos nominari posse contenditur. Porro Lyræ pauca carne constant: quamobrem nisi paulo majores edi non solent. Hoc sane a Cuculo differunt, quod Cuculus ternos habeat utrinque in lateribus Cirrhos crassos: Lyræ tantum duos. Labrum inferius multis cirrhis barbatum, neque continuam habent tergoris pinnam, sed duas. Quod ad reliquum attinet, hepar pallidum gerunt, in tres lobos distinctum, quorum utrinque est unus, tertius stomacho incumbit: Intestina qualia in Exoceto comperiuntur, nisi quod rectum intestinum habent angustissimum. {209}
Λύρα, Græcis ac Latinis: Romanorum vulgo, Pesce forca: Massiliensibus et Genuensibus, Malarmat, vel Mararmat, quasi maris armatum dicerent. {210}
Cuculus alius.
187. Est et alius piscis Romæ tritissimus, quem piscatores Grixo vel Rixo vocant: hic squamis obducitur crassissimis, et tangenti asperulis, velut in Galeorum pellibus videmus. Rougetum Gallicum, atque etiam Grundinum, capite, pinnis, cauda, et toto corporis habitu refert, unde piscatores plerique caponem nominant. Hirta squamarum congerie horret: duos habet aculeos in pinna, ad caudam spectantes, ut Draco. Rostrum utrinque ossiculis duobus prominentibus communitum est, multo quam in Grundine seu Gournauto longioribus. Rubet ut Cuculus et Lyra: Lyræque fere similis esset, nisi aculeis illis, minacibus et rostro bifurcato careret.
Cephalus, seu Mugil.
188. Etsi permulta authores Cephalorum genera tradiderint, tamen una tantum species vulgo nobis est cognita, quam Galli (etymo fortassis a Mugile deducto, quem Massilienses Un Muge appellant) vocant Un Mulet. Græcum vulgus Cephalum majorem (ex quo Botarghæ fiunt) Coclano vocat Veneti Una Ceuola. Aristoteles primum Cephalum, deinde Chelon, postea Sargum, postremo Mixum nominavit. Padi accolæ Cephalos grandes Miesine vocant, voce ad Mixium aliquantulum accedente Stæchadarum vulgus Vergado: Massilienses Calug. Quanquam autem Cephalus multas habeat species, tamen marinorum duæ tantum esse creduntur, Cephalum scilicet et Jejunum. Qui ad oras Padi agunt, eos variis nominibus pro magnitudine appellant: Canestrellos enim minimos, quos in canistris ferre solent, Græcum vulgus Gillaros nominat. Alios quoque Bastardos, medios inter {211} majores et minores. Alios Letreganos cæteris paulo latiores. Boseguas alios, mediam magnitudinem inter Letreganum et Miesine sortitos. Sed quum omnes peculiari differentia ab una specie non multum alieni sint, ausim proferre Ausonium eundem Capitonem vocavisse: cujus hæc sunt carmina,
Squameus herbosas Capito inter lucet arenas,Viscere præ teneris fartim congestus aristis,Nec duraturus post bina trichoria mensis.
In pelagi populis, norit qui pascua, solumIngenio mitem Cephalum, justumque vocabit.
190. Non gaudet saxosis, sed maritimis paludibus, et fluviorum ostiis, ubi copia influit dulcis aquæ: acutissime audit, tamen interdum dormiens fuscina capitur. Ventriculum habet avium modo carnosum: ex cujus altera parte plures exeunt appendices. Optima eorum Mugilum caro (inquit Galenus) qui in puro mari vivunt, præsertim si ventorum flatibus agitetur. Inter cæteros pisces Cephalus maxime utranque aquam perfert, marinam scilicet et dulcem: et hanc habet naturam, ut adverso flumine natans quam longissime a mari discedat. {212}
De Piscibus litoralibus. Cap. xv.
191. Litorales dici possunt pisces, qui in scopulis ad litus vivunt: cutemque glabriorem habent, quam ut squamosi esse credi possint. Hujus generis sunt Aphritides et Aphiæ. Nam Aphidii qui non nam dicuntur, ejus generis siunt, e quibus pusilli nascuntur. À Gobiis vel Gobionibus Cobites, et qui et Atherina procreantur. Aphritides et Aphri dicuntur, qui in fossulis ad litora relinquuntur. Sic e Tri {213} gla quoddam Apuæ genus Trigliten Dorion cognominavit. Sibotes seu Ribotis, Engraulis, Corachidia, Voiadia, Tiphlimidia, et Membradæ, quas aliqui Phalericas Apuas vocant, sive Aphias, ex horum piscium saxatilium sunt genere, piscibus (ut ait quidam) jam grandibus aptissima præda. Unde etiam pisces in suum genus sæuire, neque suis quidem parcere creduntur. Quod tamen cetaceis minime accidere cognitum est. Cæterum litoralibus addemus Draconem, Callionymum, Blennum, Exocetum, Mænam, Sinnagridem, Bocem, Gobium, Paganellum, Atherinam et Lavaronum.
Aphritides, seu Aphiæ.
192. Inter Aphritides et Aphias nihil præter solius nominis discrimen est. Nonnatos vel Nonnados vulgus Genuense nominat, quasi non adhuc provectos dicere vellet. Quorum duæ sunt insigniores differentiæ: peculiari autem nomine alii ab albedine Biancheti, alii a rubedine Rosseti, et Romæ Pesci nuovi appellantur. Omnium quos aqua producit piscium minimi. Sunt qui sui generis esse asseverent, non autem alterius progeniem: et quod majores evadere non possint, hoc argumentum adferunt, quod omni tempore anni piscari soleant, feranturque ejusdem perpetuo magnitudinis in foro, quod tamen falsum esse comperi. Multi enim horum piscium ter, quater, et quinquies eodem anno pariunt, ut Trissa, Trigla, Cyprinus: ac, si quis attentius aduertat, inter eos annumerabit etiam Gobios, Mænas, Cephalos, Sargos, Sparos, et id genus pisces, quos ideo seorsim describere propriis capitibus operæ pretium fuit. De Aphritidibus et Aphiis sic Oppianus ad finem libri primi,
Aphritides imbelle genus non sanguine natæ,Spuma nascuntur, de spuma nomina sumunt: {214} Hos densos cœtus Aphias dixere priores,Engraules etiam perhibent hos nomine dictas:Piscibus expositæ cunctis gratissima præda.
Membrada Aphia.
193. Massiliensium vulgus Membradas Meletas vocat: Rothomagenses, et qui in litore Oceani (ubi Sequana in mare ingreditur) obversantur, appellant Un Crado, Genuensium vulgus Arachia. Membradam autem nihil aliud esse quam Chrissæ fœturam, ab authoribus traditum est, unaque cum spinis edi solere. Hos pisces ad litora Mediterranei maris incolæ sale condiunt et adservant: in Oceani autem litore, piscationi inserviunt, vile vescentibus edulium Membrades et Trichides, Archestrati, Engrauli, Encrasilochi, et (ut ait Ælianus) Zycostomi, pisciumque id genus cæteri, quibus una cum spinis vescimur, flatuosum atque humidum præstant alimentum.
Cobitis, Epsetus, et Triglites, Aphiæ.
194. Qui Venetis in piscaria divenduntur pisciculi, quos vulgus Marsionos vocat, hi sane sunt Græcorum Cobites et Epseti: sic enim Dorion hujusmodi litorales pisciculos nominavit, quos omnes ex Atherinis pisciculis procreari censet, qui in fossulis relinquuntur, Nilo recedente. Ego vero a Gobiis nasci putaverim, et vulgo nostro vocari Menuise. Terentius minutos pisciculos nominavit.
195. Trigliten quoque Dorion vocavit pisciculum omni anni tempore fere apparentem. Siquidem quum Trigla ter anno pariat, TriglitesAphiæ genus semper apparere potest. Hi sunt pisciculi Aphri {215} tides, quos Genuenses Rossetos nominant. Nam qui pisciculus Icesio Cibotis dicitur, is est quem etiam Ligures bianchetum ab albo colore vocant. Sunt enim (inquit Icesius) in Aphiarum genere quidam albi et admodum tenues ac spumei, quos Cibotides nonnulli appellant.
Aphiarum reliquæ species.
196. Pisciculorum minimorum (inquit Oribasius) genera quædam sale asservantur, quæ una cum acrioribus oleribus eduntur. Horum alia vocantur κορακίδια, alia βωρίδια, alia κόλλια, alia τυφληνίδια, omnia stomacho infesta, aluum citant, nec facile concoquuntur. Proinde Aphiæ omnes, grandiori capite constant, oculos habent elatos et nigros, unde ex Apollodoro proditum est, meretriculas quasdam Aphias fuisse cognominatas, quasi Apuas: quod minutulæ forent albæque, atque oculis grandioribus: Alioqui Apuas (authore Chrysippo) Athenis ob affluentiam nimiam dictitabant esse mendicorum opsonium.
Draco marinus.
197. Litoralis est marinus Draco, a jam descripto serpente longe diversus, omni mari familiaris. Gallis Viva aut Vivio dictus, quod præter aliorum piscium naturam, captus diu extra aquam vivat, Angli Viver nominant. Massilienses Plinianam vocem sequuti, Une Areigne, quasi Araneum dicere maluerint: Genuenses Traginam nomine a Dracena corrupto vocaverunt. Pelagius etiam est piscis æque ac litoralis. Demissis in profundum lineis setis, multus capitur inter insulas Ægæi maris. Sed hoc piscatores diligenter observant, ne captum draconem manu contrectent: ejusque caput lapide conterunt: {216} deinde hamum ab ore auferunt. Draco enim si nudus contingatur, aculeo venenato totam manum perimit, nisi promptissime occurratur: febrem ac delirium protinus excitans, ac totum brachium inflammans. Cujus adhuc viventis punctura formidabilior est, quam demortui. Nam etiam a demortuis inflictum vulnus multum nocet. Aiunt autem ad id, remedium esse, si ab eodem aculeo iterum atque iterum vulnus pungas. Oblongus est piscis, forma pugionis modo compressa: unde a quibusdam Gallice Poignastre vocatur. Non habet squamas, aut saltem exiliores quam sint terrestrium: dentibus est brevibus, crebris et tenuissimis: os ut Draco serpens dentibus communitum habet. Oculis grandibus præditus est, branchiis utrinque quatuor simplicissimis, et pinnis ut Callionymus vel Exocetus. Duas fert in tergore pinnas, quarum anterior capiti vicina nigra est, quaternis horrens aculeis. Ea autem pinna quæ subsequitur, longior apparet, et per dorsum porrigitur ad caudam, quam valde latam habet, nec adeo bifurcam. Inferior pinna usque ad anum excurrit. In spineo exteriori tegmine utrinque ad branchias aculeum habet ad caudam spectantem, translucidum osseum longum. Obliquas in tergore ostendit maculas, multorum quidem colorum, sed fuluæ reliquas vincunt. Cor illi rubrum est, seminis cicerculæ figura: hepatis lobi duo, quorum major in sinistrum tendit, cui subest folliculus fellis. Lien a fundo stomachi dependet subnigrum. Stomachus sursum reflectitur, ex cujus pyloro sex apophyses prodeunt, quibus intestina in orbem obvolvuntur, atque alia tanquam in alia ita reflectuntur, ut longitudinis nihil sit in recto. Vulvam autem habet bicornem, parvam. De hoc Dracone sic Oppianus,
Cantibus et bibula mulli pascuntur arena,Auratæ fuluæ splendoris nomine dictæ,Et Symii et glauci et densato dente Dracones. {217}
Callionymus, sive Uranoscopus.
198. Vulgaris est Callionymus piscis, Aristoteli inter litorales adscriptus, multis nominibus pro variis nationibus appellatus: Græcis enim a nominis pulchritudine Callionymus, et ab oculorum situ qui cælum suspiciunt, Uranoscopus dictus est. Romani Missorem vocant. Genuenses Un Prete vel Preve, Veneti Bec in cavo: Massilienses Rascassa bianca, quasi album Scorpionem dicerent. Aliud vulgus voce obscœna Tapecon nominat. Aliis etiam Responsadoux dicitur, OppianusHemerocitam vocavit, {218}
Stultitia excellit cunctis ferus Hemerocita:Est pecus ignavum, capitis cui vertice summoSunt inversa supra radiantia lumina rictus:Est inter medios oculos, lucesque profundoConterit in somno solidas prostratus arena.
199. Adeo vivax est piscis, ut si hunc internis omnibus privaveris, nihilominus moveatur. Pinnas molles atque obtusas habet, translucidas duas in tergore, quarum ea, quæ capiti vicina est, vespertilionis alæ similis esse videtur. Est enim nigra velut in Scorpione marino et Dracone. Pinnam caudæ latam habet, cervicem quasi compressam, in cujus superficie parvi oculi positi sunt, atque interstitium, id quod est inter oculos, concavum apparet, nec alium reperias quem magis Silonem judices. Siquidem is non, ut alii pisces, os ante gerit, sed valde supra caput habet, unde Veneti supradictum nomen ei indiderunt. Inferiorem maxillam ita sursum retractam habet, ut inter oculos juncta esse appareat. Oris hiatus, quum id expandit, tam grandis est, ut velut in ipsa cervice infarctum tubulum habere videatur. Ambæ spinæ exteriores branchiæ, utrinque ad caudam spectantes, aculeo in extremis præmunitæ inueniuntur. Squamis caret: Cinereus totus in tergore conspicitur, supinus vero candicat. Branchias utrinque quaternas habet. Cor pericardio inclusum, ervi magnitudine. Voracissimus est, quapropter stomacho est amplissimo, villis omnis generis prædito ac bene confirmato. Hepate vero pallido, stomacho incumbenti, cujus pars major sinistrum occupat latus. Vesicula fellis in formam lachrymæ rotunda sub dextro hepatis lobo conspicitur, nucis avellanæ magnitudine: humoremque continet oleosum, ad ocularia medicamenta accommodatum. Porro lienem habet lentis magnitudine, planum et orbicularem, rubrum, stomachi parti sinistræ incumbentem: Apophyses multas in pyloro, intestina nodis intersepta, quæ propriis nominibus distingui possunt, {219} ter tantum circumflexa, antequam ad rectum perueniant. Firmum habet Œsophagum, ut etiam pisciculos aristis tergoris bene munitos deuoret: cujusmodi sunt parvi Scorpiones ac Dracones: proinde jejunus piscis contrahitur, satur dilatatur. Vulvam bicornem habet ovis plerunque refertam: secundum spinam usque ad septum protensam: Carnem, qualis est Draconis marini. Etsi autem Romani Missorem vocent hunc piscem, Missoris tamen vox ad eum pisciculum etiam pertinet, quem nos Chabotum, Itali Botulum vocant: is enim Callionymo quodammodo respondet. Cæterum Gallica hujus appellatio alteri etiam conuenit, quem nonnulli Halesurion vocaverunt, de quo in Genitali marino suo loco disseremus.
Callionymus et Uranoscopus, Græcis: Messor, Romanis: Preve vel Prete Genuensibus: Bec in cavo, Venetis: Responsoux, Rascassa bianca et Tappecon, Massiliensibus. {220}
Blennus, vel Cæpola.
200. Blennum ab ignavia dictum puto. Corcyrenses et Zacynthii Cæpolam a cepæ similitudine vocant. Est autem ea magnitudine, quæ parvam Scorpenam non excedat. Grandi capite, spiculis vallato, turgido ventre, rarius quam alii pisces sagenis capi consuevit. Scorpenam colore refert, atque ita flavus est ut cæpa. Duas pinnas ad dorsum habet: latam præterea utrinque unam ad latera, et sub ventre geminam. Magnos exerit oculos et nigros. Ore est maximo ac deformi ut Scorpius. Superius labrum ipsi capiti, veluti tubus quidam, infixum est. Dentes ei usqueadeo tenues sunt, ut ejus maxilla potius exasperata, quam denticulata esse videatur. Squamis integitur levi contactu decidentibus. Voracissimus est ut Callionymus. Linguam habet albam ac conspicuam: Squillis, Apuis et pisciculis vescitur, quos latens in algis captat. Cor habet laxum, hepar album. Tota hujus pisciculi moles quadrantalem non excedit longitudinem. Crassitudo ejus (ut cæpa) mediocris esse consuevit. Hunc nisi multo sale condieris, nullius erit saporis: quamobrem Græcorum pauperiorum cibus esse solet. Corio contegitur ut Callionymus, Coccyx et Miluus. Quosdam audivi qui hunc Boacam perperam vocarent. Blennorum cinis (inquit Plinius) cum Ruta, vesicæ vitia et calculos sanat, quum de diæta cardiacis observanda loquitur: bulbi cujusdam piscis litoralis meminit, qui fortassis ad Cæpolam accedit. Oppianus,
Smarides Blenni cum Scaris Boces utrique. {221}
Exocetus, sive Adonis.
201. Exocetum ab ἔξω καὶ κοίτη quidam (nescio quam commode ac proprie) dictum esse putant, quod in siccum exeat. Vulgus Constantinopolitanum Clinon vocat. Genuenses Una Bavecqua: Massilienses Un Gabot vel Gavot. Romani cum aliis minutis piscibus confundunt, modo Ceruam, modo Missorem appellantes. Frequentissimus est Oceano, neque quispiam est qui indigenis Oceani congrorum piscationi magis faveat quam Exocetus. Nam quum urticis plurimum delectetur, atque urticæ circa litora inter cautes hæreant, ille mari profundius mergi recusat. Quamobrem recedente mari sub petris et foraminibus aqua refertis contineri mavult. Agricolæ autem loca saxosa adeuntes, antequam æstus reciprocetur, lapides dimovent, ut inter scopulos, in quibus delitescunt, Adonides captent, et hamos quos chordis alligant, inescent, quibus ita ad cautem ligatis aduentantes cum æstu Congros ac Galeos illuc capere possint. Exoceti sub lapidibus vel in cavis cautium quiescentes, in rupibus Bononiæ pene innumeri reperiuntur: quos si quispiam manu imprudens attrectaverit, sentiet horum dentibus magnam feriendi vim inesse. Indigenæ Comasci vulpem vocant, Una Folpe pronuntiantes. Exocetus species habet plures, quarum una cristata est, Massiliæ frequens, primo aspectu aliquatenus Gobium referens: cute enim glabra obducitur. Firmos dentes ut Scarus habet. Colore est subrufo ut Scorpæna, multis aliis coloribus confuso. Totus piscis (ut Anguilla) lubricus est, et sine aliqua squama ac spina, præterquam Spondylorum. Hinc vulgus Græciæ Glinos nominavit. Non excedit crassitudinem quam pollex et Index amplecti possint. Continuam habet tergoris pinnam, ac nescio quid supra oculos, quod veluti a pellis laxitate procedit. Cæterum laterum pinnæ reliquorum piscium formam non servant: nam hæ veluti inversæ conspiciuntur. Pinnas, quæ illi sub ventre sunt, {223} duobus tantum cirrhis radiatas habet: Dentes ordine dispositos, Sparo frequentiores et numerosiores, maxillis firmiter insertos. Interanea ad Scarum accedunt. Cristati porro Exoceti caput ad Chamæleonem accedit, in cujus cacumine pinnam videas Galli cristam prorsus referentem. Caudæ pinnam et laterum rotundam habet, duas præterea sub sterno: alteram in tergore, continuam, admodum latam, quemadmodum et ea quæ illi sub cauda est. Dentibus anterioribus acutissimis præditus est, quales sunt canini nostri. Cute integitur laxa, multis coloribus, ut draco, variegata, ut primo aspectu Draconem esse judices. Vivax supramodum esse comperitur: triduum enim vel quatriduum absque aqua vivit. Chamas quoque conficit et conchylia, atque interdum urticas pascitur. Branchias tectas habet, et parvo foramine pervias: sed et detectæ utrinque quatuor numerantur.
202. Tertium Exoceti genus, etsi Byzantinis piscatoribus non alio quam Glini nomine pernoscatur, ac nonnullis Chelidonius appelletur: tamen a Glino ac cristato Exoceto hoc differt, quod raro sex digitorum longitudinem, et duorum pollicum crassitudinem excedat. Squamis caret: lituras per tergus melinas, cyaneas ac fulvas habet, et continuam tergoris pinnam, mollem: caudæ autem latam, uti et laterum, omnes varii coloris. Branchias contectas ut Muræna, quam notam quum ego semel piscatoribus ostendissem, id eos coegit proferre aliud quiddam a Glino esse. Spinea branchia exterior, ut in Dracone marino, duobus aculeis obfirmatur: sed ab eo dissidet, quod quilibet aculeus duobus serratis denticulis sursum repandis et aduncis fulcitur. Caput multis coloribus polymitum habet, os grande, inferiorem maxillam latam et planam, dentes Glino priori aliquantum minores. Is dum scinditur, branchias non ostendit integras, sed rudimenta coloris paulo magis rubri, quam in Muræna. Oppianus,
Est inter scopulos ponti, quos abluit undaPiscis ab Actæis quondam cantatus Adonis. {224} Multi Exocetum dicunt, quod prosilit undisIn littus sicca ponens tellure cubile.
Mæna.
203. Herbosis litoribus gaudent Mænæ, quæ et Μαινίδες Græcis dictæ sunt, gregales quidem, et raro (quod sciam) in Oceano capi consuetæ: Massilienses Mendolas, Veneti Menolas vocant. Lituris utrinque notantur, Smaridibus, Boopis et Giris persimiles, nisi paulo latiores ac breviores cernerentur, et squamis Smaride tenuioribus contegerentur, breviorique essent capite. Lineam in lateribus rectam habent, quæ in Smaride arcuata est, rarissimeque palmum excedens. Porro Mænarum in colore differentias observavi duas: aliæ enim luteo, aliæ lituris cyaneis aut asureis conspersæ sunt. Pinnæ tergoris, laterum, et caudæ transparent, et maculatæ sunt: quæ vero dorso incumbit, ea duodecim aculeis riget, posterior obtusa est. Os si Mæna clausum contineat, minimum quidem apparet: sed dum hiat, rictum magnum ostendit: cujus superius labrum tubi in modum, ut in harengo infractum est. Oculos habet rotundos, quorum iris subruber est. Maxillæ asperitatem quandam dentium vice præ se ferunt. Mæna si desquametur, albissima atque argentea spectabitur, sed tergus livore quodam sub oculis in purpureum gemmante depingitur. Ejus hepar fungosum ex lacteo pallescit: sub cujus lobo dextro fel luteum oblongo vasculo includitur. Splen illi est in sinistro latere nigrum, stomachus oblongus. Omnium piscium fœcundissima, post brumam parit, quo tempore melior esse solet. Forma rotundior fœminæ, porrectior et latior mari. Ouidius,
Fœcundumque genus Mænæ. {226}
Smaris seu Cerus quem Girulum vocant.
204. Litoralis quoque est Smaris, Græcis et Ouidio dicta, squamis paulo quam Mæna latioribus. Lineam a capite ad caudam habet arcuatam. Corpore est pene tereti et minori quam Mæna, sex digitos lon {227} go. Color ex cyaneo hilari in argenteum micat, tergore obscuriore, ventre candidiore. Unicam in dorso pinnam et caudam bifurcam gerit. Pinnas habet in lateribus acutas, sub ventre geminam. Græcos apud Anconam vidi, qui Giros salitos coementes Maridas vulgo vocarent. Est tamen in Smaride peculiaris nota, qua a sui similibus dignosci poterit. Nam cum os aperit, labia exerit, tanquam ex tubo pyxidatim infarcto. Græcos vulgo eosdem pisces vocare Smarides audivi, quos Veneti vulgo Girolos nominant. Tametsi Smaris, Boca, et Mæna diversi pisces sint, simillimasque notas habeant, quibus ab invicem distingui possunt. Boca enim lituris caret, quibus Smaris prædita est. Smaris quoque asperiores fert squamas: lineasque rectas, serie quadam in lateribus dispositas, quales in Mæna cernimus: sed Mæna nullo servato ordine confusas. Vulgus Romanorum Smaridem, Spigarum nominat, ad differentiam Spigolæ, id est, Labracis. Sunt qui non Spigarum, sed Rotonetum dicere malint, affinitate decepti: nam vox illa ei pisci debetur, quem ego Boopem vocavi. Massiliensium vulgus ab antiqua voce Latina aliquantulum deflectens, pro Giris Giarets pronuntiat. Tantam habet Boca cum Smaride affinitatem, ut discriminis palam nihil pene intercedat, quam in capite. Boca enim rostrum habet quasi recisum: Girus vero sive Smaris longiusculum. Cæterum Bocæ corpore sunt rotundiore, unde Rotoneti Romanis vocantur. Girulorum aliud genus est album, et ad Mænas magis accedens: unde vulgus Massiliensium, Jaretos blancos vocare solet. Giruli Cerri seu Mænæ planiores sunt, quam Boopes, quanquam ambo tereti sint corpore. Dioscorides Smaridi proprium caput adscripsit, ejusque multa medicamenta connumerat, quem sequuti Galenus, Paulus et Aetius, eadem fere habent. Smaris colorem non aliter, quam Mæna mutat. {228}
Boces vel Boopes.
205. Boces vel Boopes Massiliensium vulgus Bogas, ut et Romanum vocat: apud quos multum frequentes sunt, Venetiis non item. Duæ hujus piscis cognoscuntur differentiæ: si quidem earum altera minor est, et perpetuo parva, altera paulo major. Boces a Mænis ita distinguere poteris, quod Mænæ {229} videas latiori esse corporis compage, nigriore colore, et utrinque lituram unam habere. Boca perpetuo parva est, et pro sua magnitudine crassiori constat capite, corpore magis tereti. Boces et Mænæ seu Gerres eandem corporis constitutionem, hoc est, pinnas, squamas et capita habent. Boopes nulla litura variantur, sed ambo tereti corpore præditi sunt. Giruli autem seu Smarides magis nigricant, et lituris variegantur. Boces teretiores sunt, Giruli magis plani. Bocum color hilari ac quodammodo aureo fulgore nitet, ut tergora colore ad aurum inclinante micare credas. Oppianus,
Denticem Boces, Hippuros fallit Julus.
206. Box, ut Athenæo placet, dictus est παρὰ τὴν βοήν. Piscis est parvus, oculos pro corporis ratione grandes habens, adeo ut Aristophanes Bizantinus non βόακα aut βῶκα, sed βόωπα, ab oculorum magnitudine potius appellandum esse dixerit, quasi bovinos haberet oculos. Gregalis est et litoralis piscis, herbosis gaudens. Duos habet in capite calculos, non prorsus rotundos, ut in passeribus, sed oblongos, ut in merlangis. Boces multis modis conditæ carniprivii tempore divenduntur, potissimum Anconæ, more Illyrico, ex gelu consetuatæ, aliæ sale inueteratæ una cum girulis, id est, Smaridibus. Colorem aureum etiam sale conditæ, retinent. {230}
Altera Boca Bopgyrus Ovidio dicta.
207. Qui pisciculus litoralis Bogue et Reneau Massiliensibus dicitur, is Genuensibus Ruello vocari solet. Coloris est ejusdem cum Erythrino pisce, dentibus, pinnis ac capite consimilibus, sed reliquo corpore differunt. Nam Box vulgarem bocam refert, eodemque circino tornata esset, nisi magis ad Ery {231} thrinum accederet. Verum linea quæ corpus Erythrini intersecat, per medium utrinque arcuata est. In hoc autem recta prætenditur, neque Erythrini gibbam habet. Dentes præterea anteriores breves et acutos ostendit, sed tam superiores quam inferiores molares sunt, ut Sargo, quod etiam Pagro et Erythrino accidit. Hanc quoque peculiarem notam insignem habet, quod ejus branchiarum exterior spina ad radices nigra est. Nihil vetat quominus eum esse piscem asseramus, quem Ouidius Bopgyrum vocavit, in scopulis viventem. Massilienses a Boopa et Gyro, id est, Smaride, idem ei nomen indiderunt, ac Bopgyrum, quasi dicas Bocem Smaridem, appellarunt. {232}
Gobius aut Gobio marinus niger.
208. Gobiones marini Venetis Goi, Genuensibus Guigiones, Romanis Missori vocantur: quanquam Missoris vox ad plærosque alios pisces transferatur. Incolæ urbis de le specie, et qui Portum Veneris ac Genuam inhabitant Zozeros nominant. Eminentes ac turgentes supra caput oculos gerunt, cornea tunica, alba, et, ut serpentibus, dura obductos: adversus aquarum impetum, aut ut sursum facilius (quemadmodum Uranoscopus) cernant: vix excedunt duorum pollicum crassitiem, aut palmi longitudinem. Raro enim pedales et brachiales evadunt. Cæterum gobio marinus (de quo hic tantum est sermo) etsi lubricus est, tamen squamis integitur hirtis, pinnamque habet unam in tergore, continuam, mollem, et sine aculeis: Branchias utrinque quatuor, latas atque obtusas: ac præter has sub ventre etiam duas, sed ea quæ caudam constituit, rotunda est. Dentes præterea exerit parvos, tenues et subrubros. Porro gobionum corpus teres est, paucis spinis refertum: color varius: etenim qui gobiones circa algas versantur, ad viridem inclinant, alii ad cinereum colorem accedunt, nonnulli albicant, alii ex fuluo in nigrum degenerant: omnes grandiore sunt capite, et lata cervice. Ac, quod ad internas ejus piscis partes attinet, peritoneum gobionibus foris album est, intus nigerrimum: Hepar dextro lateri magis incumbit, pallidum, de quo fel dependet, veluti janthinum: intestina multis circumvolutionibus inflectuntur. Stomachus illi est oblongus, pylorus multis apophysibus præditus: vulva undecunque ovis referta. Gobio (inquit Galenus) litoralis est piscis, ex eorum numero qui parvi perpetuo permanent. Præstantissimus autem ad voluptatem, coctionem, distributionem, et succi bonitatem est is qui in arenosis litoribus aut saxosis promontoriis vivit. Non autem æque est jucundus, neque boni succi, neque ad coquendum facilis, qui in fluviorum ostiis aut stagnis maritimis {234} versatur. Pliura apud Dioscoridem.
Gobius albus.
209. Gobius albus qui etiam marinus est, a priore multum differt. Veneti Paganellum nominant: Icesio magis quam niger commendatus. Cute integitur scabriore, neque unquam ita adolescit, crassioreque est capite. Ac, quod ad insigne utriusque discrimen attinet, aduertendum est Gobios unicam in tergore pinnam gerere: Paganellos geminam. Præterea ut Paganelli saxatiles sunt: sic magis ad rufum colorem vergunt, tenerioremque habent carnem, ut Diocles prodidit. Gobii (Diphilus ait) Per {235} cis simile præstant alimentum: qui vero ex iis parvi sunt et candidi, teneram habent carnem, minimeque virus olent. Gobionem saxatilem κῶθον vocant: De quo plura in fluviatili dicemus.
Gobio albus, Paganellus Venetis dictus.
Atherina.
210. Atherinam Græcum vulgus, Romanum Latharinuam vocat: quanquam eorum nonnulli cum {236} alio pisce confundant, quem Lavarolum nominant, de quo postea dicetur. Veneti Angoellam, Massilienses Sencle, Genuenses Quennaro appellant. Pisciculus est raro digiti crassitudinem excedens, neque extenso digito longior: Argentei coloris, translucente corpore, et quod soli objectum, ut vitrum transpareat: lineamque ostendit interne obscuram, rectam, a capite ad caudam, a sanguine qui in spina diffunditur, provenientem. Oculis est grandibus, lingua candida, pinnam utrinque in lateribus, et geminam alteram sub ventre habet, quæ piscem in partes æquales secat: ac præterea tenuem aliam, et parvam fert in medio tergore pinnulam. Cæterum cor gerit ut semen Oxalidis triquetrum et oblongum, pericardio perbelle inclusum: branchias utrinque quatuor: costas item utrinque decem omni capillamento tenuiores: vertebras adeo exiles, ut vix ab acie oculi perspicacissima discernantur. Atherinæ Uranoscoporum, Scorpionum, Blennorum, et piscium aliorum præda. Apud multos sunt maximi proventus, estque piscis sui generis delicatissimus: cujus apud quosdam quæstuosissima piscatio fieri solet. {237}
Lavaronus.
211. Alium pisciculum Atherinæ simillimum Romanum vulgus agnoscit, quem Lavaronum vel Lavonum, Massilienses Cabassonum, Genuenses Capassonum, a capitis magnitudine vocant, magnamque habet cum fluviatili Lavareto affinitatem, de quo postea suo loco dicturi sumus. Ejusdem pretii Romæ Lavoroni esse solent cum Atherina: illucque cum Sardinis et Alecis mixtim ferri consueverunt. Grandiore sunt capite quam Atherinæ, magis recurto ac compressiore ad ventrem corpore, et pau {238} lo latiore transparent ut Atherinæ, maximamque habent cum iis affinitatem. Squamis multis integuntur, quæ detectæ argenteum colorem præ se ferre videntur. Duas in tergore gerunt pinnulas, utrinque ad latera unam. Dentibus carent ut harengus: cor exiguum, oblongum, triquetrum habent: Hepar pallidum, cui stomachus subest, pisciculis et caridibus parvis nonnunquam refertus: intestina ad anum tribus circumvolutionibus reflectuntur: Fel ob ejus exiguitatem conspicuum non habet: spinas quoque fert nullas: Carnem albissimam et levissimam: calculos duos in capite gerit, Sesamo minores: Squamas paulo quam Atherina latiores et numerosiores. Proinde cumberula Romæ frequens edi soleat, et vulgo Lavarona dicatur: ac circa hanc frequens pisciculus, de quo hic sermo est, reperiri soleat: merito Lavaronum ab herbæ sibi peculiaris nomine dixerunt: alioqui nullum occurrit mihi nomen antiquum quo ego hunc piscem exprimere possim.
De piscibus saxatilibus, Cap. xvi.
212. Pelagiorum piscium quicunque non apud litora tantum, sed inter saxa et scopulos agunt, hi Græcis πετραῖοι, Latinis saxatiles appellantur. Maximus est horum numerus: Omnes spectatæ pulchritudinis, inter quos principem locum obtinet Scarus, secundum quem Sparus, Sargus, Cittarus, Scorpio, Scorpena, Pagrus sive Sageus et Phagoribus, Lepras quæ et Psigros, Julis, Phycis, Turdibus, Merula, Picus, et Cynædus a nobis describentur. Hi igitur pisces quum inter scopulos et saxa vivant, ab aliis qui toto pelago et litoribus obversantur hoc differunt, quod tantum inter nuda saxa vitam traducant: quales sunt qui Oppiano Myli vocantur. Galenus libro de attenuante victu inter saxatiles pisces enumerat, Julidas, Fucas, Merulas, Turdos, Scaros. Idem de alimentis, Scarum (inquit) Merulam, Turdum, Julidem, Fucam, Percam a locis, in quibus versari comperiuntur, pisces saxatiles appel {239} lantur. Non enim in lacubus aut arenosis, aut terris litoralibus, sed in petrosis promontoriis delitescere ac parere consueverunt. Inter quos Scarus suavitate excellere creditur, secundum hunc Merulæ et Turdi: Tertio loco Julides, Fucæ ac Percæ. Porro (inquit) alimentum quod ex iis sumitur, non modo ad coquendum est facile, sed hominum etiam corporibus saluberrimum. Aetius petrosos pisces ac saxatiles appellat, degentes ubi petræ sunt, et litora saxosa. Sed ad particularem horum descriptionem veniendum est.
Scarus.
213. Scarus, litoralis piscis, saxatilium longe delicatissimus Galeno, cautibus asperis atque herbosis scopulis gaudet: nullus in Propontide, Ponto et Hellesponto, in Creta plurimus: quem paululum exassant, deinde sale inspergunt, ut diutius incorruptus servari possit. Habet utrinque appendices transversas atque eminentes ad caudæ latera, quas in nullo præterea pisce unquam conspexi. Corpus Scari ex livido rubet ut mulus. Squamis contegitur latis et translucidis. Caudam et pinnas habet obtusas ut corvus: branchias duplices, utrinque quaternas. Vulgus Creticum in hodiernum diem antiquam appellationem retinuit. Phycidem marinam quodammodo refert: Siquidem planum non habet corpus, nec prorsus oblongum. Caput utrinque compressum ut mulus: dentibus est obtusis, quorum incisorii nostris sunt persimiles, quibus herbas quæ saxis inhærent, detruncat: rictum non valde magnum edit. Scari turmatim se conferunt ad pabulum, redeuntque distento stomacho. Phaseolos et pisa, ut Sardinæ betas, plurimum expetunt: unde Cretensium vulgus Phaseolis Scaro uotano nomen indiderunt, quorum folia nassis immissa, ad Scarorum piscationem mari submergunt: alioqui calamis et hamis vix deciperentur. Corporis Scari moles vix unquam major est, quam quæ polli {240} ce et indice comprehendi possit, neque raro est spitame longior. Mirum est Aristotelem Scarum protulisse carnivorum, quosdam etiam scripsisse Scaros nonnunquam marinis leporibus vesci, quamobrem iis non sine magna præcautione utendum esse (præsertim si recentes fuerint) eorumque interanea choleram excitare. Proinde Scarus unicam habet in tergore pinnam, tenuibus aculeis asperam: sub ventre autem quatuor, ad ventriculi custodiam, qui delicatis ac sapidioribus herbis refertus, a piscatoribus expeti solet. Cujus rei caussa ventriculum et hepar (quod alioqui prægrande illi natura fere absque ullo felle præbuit) una cum fæcibus, addito sale atque aceto, conterunt, pulmentum inde cibis idoneum conficientes. Insipidus enim est Scarus, nisi cum suis fæcibus edatur: Unde Epicharmum dixisse aiunt, ne deorum quidem cibis Scari fæces eiiciendas esse. Hoc autem edulio compotores Græci quaterni, interdum seni in lectulis sedentes post frequentes panis taleas intinctas, octonas plerunque vini maluatici amphoras epotant. Scarus (inquit Columella) totius Asiæ et Græciæ litoribus Sicilia tenus frequentissimus nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Ibericum mare: unde hoc etiam mirum fuit, Scaros e mari Carpathio aduectos Optatum, classis Claudii Tiberii Cæsaris præfectum, inter Hostiensem et Campaniæ oram, passim stravisse. Varro Scarum in piscinis dulcibus servari prodidit: Apud antiquos (inquit Plinius) nobilissimus habitus Acipenser: sed Scaro datur hodie principatus, ut qui sui generis cæteros suavitate præstet. Dicitur ruminare Scarus, atque ob hoc Ruminalis appellatus est.
Sparus.
214. Tametsi Romæ Spari quotidie ex mari in forum piscarium adferantur, tamen piscatorum nemo piscem hunc Spari nomine agnoscit. Promiscue autem cum Auratis et Sargis divendi solet. Car {241} linotum vel Carlinum vocant: Genuenses magis ad primum etimum accedentes (ut et incolæ Portus Veneris) Sparlum dicunt. Spari autem a Sargis solo colore distinguuntur. Sparus enim ex auro refulget, ac lituram in cauda habet, ut Sargus: sed os habet multum dissimile. Proinde Sargus veluti circinnato dorso apparet, Sparus vero protenso, et capite ad Mormyrum accedente. Ambobus peritoneum nigricat, ut Salpæ: Sparo tamen magis albicat. Branchias ambo easdem habent, ut etiam dentes incisorios: sed caninos, ad latera, ut Dentalis. Sparus præterea girum est supra pupillam luteum habet: squamis contegitur latiusculis, quanquam eædem ambobus et eodem numero spinas et pinnam in tergore ferant. Sparus tres habet aculeos sub spina quæ est vicina ano. Cordis figura Sparo et Sargo eadem: triquetrum enim est, sed Sargo minus et paulo pallidius: lienem quoque Sparus habet rubrum, gracilem, oblongum, rectum, in dextro latere situm: Sargus vero subnigrum et fere circinnatum. Ambo marinos culices, pediculos, et œstrum venantur: stomachum uterque piscis oblongum habet. Intestina etiam utrique similia essent, nisi Sparus candidiora et pinguiora ostenderet. Ouidius,
Et super aurata Sparulus cervice refulgens.{242}
Sparus Græcis et Latinis, Carlinotus Romanis, Sparlus Genuensibus et incolis Portus Veneris.
Sargus.
215. Sargi nomen antiquum Massilienses ac Genuenses adhuc hodie retinent Un Sarg. Romani Sargone, Veneti Un Sargo vocant. Oceano Gallico ignotus piscis: mari rubro et Nilo peculiaris: e quibus lo {243} cis usque in montem Sinai ad ejus regionis incolas magno commodo ac pretio deferri solet. Notas cum Sparo peculiares habet: ambo enim tenuibus squamis contecti sunt, planoque sunt corpore. Linea ambobus a branchiis arcuata utrinque per medium corpus deducitur. Pinnam continuam in tergore gerunt, caudam bifurcam, in extremo, ut Melanurus, nigram. Verum pinna, quam Scarus ad anum habet, unico, ut corvus, armatur aculeo. Branchiarum exterius tegumentum spineum, nigrum est. Oculos habet cæsios: dentibus exertis præditus est, ordine dispositis in superiore et inferiore maxilla, numero octonis, humanos ipsa effigie referentibus. Oris rictum mediocrem, pinnas in acutum desinentes. Sargi dum recenter ex aqua prodeunt, transversis lineis, ut Mormilus, sunt insignes: unde apud Athenæum Sargus et Melanurus πολύγραμμοι τε καὶ μελανόγραμμοι dicuntur. Hæ autem linæ minus sunt demortuis conspicuæ: Unde Ouidius,
Insignis Sargusque notis, insignis et alis,Et signis veluti palis horrentia tergaOcculit.
216. Oppianus,
Polypus et Sargus saxiferus accola duriHic domus est Sargis, hæc statio læta Scienis.Uxores Sargi multas et Merulus ardensDucunt.
217. Est et alius piscis fluviatilis ex genere mugilum, cui etiam Sargo nomen est, sed hic de marino tantum sermo est: fluviatilem suo loco describemus. Cæterum Marinus Sargus Mulum seu Triglam semper comitatur. Nam cœnum eo fodiente pascitur, et imbecilliores pisces, ne illuc adnatent, uterque arcere solet. {244}
Citharus seu Cantharus.
218. Citharus piscis Lutetiæ ex Oceano tritissimus, a cujus vulgo Bremma marina, dum Abramidem nominare conatur, appellari solet. Massilienses Cantenam, Genuenses Cannam, alii Daphanum, Dephanum vel Tephanum vocant. Citharum autem sive Cantharum minime ex hoc dictum puto, quod Canthari vasis exprimat effigiem, aut quod Cantharo, id est, scarabeo (sic enim Theodorus vocat) similis sit, vel quod cantare sciat: sed potius (ut ait Apollodorus) quod Apollini sacer sit, ut et mulus Proserpinæ, Bocoas Mercurio, Catulus Libero patri, Apua Veneri, Neptuno quoque Pompilus. Citharus in Melanuri formam circinnatus est: squamis integitur ex Indico splendentibus: unde Romano vulgo Zaphile dictus. Os habet parvum, inferiorem maxillam latam, in qua breves sunt dentes, confuso ordine dispositi: labrum superius, veluti in calva infarctum: caudam bifurcam, cujus superior pars longior est, quam inferior: Supercilia nigricantia, atque oculos cæsios, quorum pupilla nigra est, in ambitu pallida: lineam arcuatam, utrinque in lateribus cyaneam. Gregalis est: raro enim solus capitur. Vescitur herbis, carne, pane et caseo, ex navibus in mare proiectis. Capitur nassis, hamo et sagenis. Branchias habet utrinque quaternas: quarum suprema spinea sive ossea flexilis est. Pinna tergoris duodecim aculeis rigentibus est communita: cui quæ vicina est, tribus tantum uncinis obfirmatur. Video porro Sargum, Melanurum, Auratam, Sparum, Synodontem, Dentalem eodem fere circino tornatos esse, ut vix ab oculatissimo atque assuetissimo distingui possint. Ego vero in foro piscario Londinensi memini me vidisse Cantharos quosdam lineis albicantibus variegatos, alios cyaneis, alios ex luteo nigricantibus, rectis quidem, sed non ita conspicuis, ut in Salpæ tergore videas. Zenocrates hunc piscem inter grati saporis et boni succi edulia, qui et abunde nutriant, faci {246} leque in corpus digerantur et aluum modice cieant, connumerat. Quod ad Citharos attinet (inquit Galenus) Phylotimum vehementer miror: his enim cum Rhombus sit multum absimilis, carnem tamen habet ipsis molliorem: est etiam asellis longe inferior. Quidam frixis citharis in sartagine vescuntur: alii vero ipsos exassant, aut in patinis condiunt: quæ apparandi ratio, cruditates provocat. Ad coquendum autem sunt præstantissimi, qui albo jure condiuntur ad hunc modum.
219. Juris albi quo condiebantur Saxatiles pisces, descriptio ex Galeno, Plinio, et Dioscoride.
220. Copiosam aquam ubi pisces incoquere voles, primum iniicito, deinde olei quod satis est adfundito, cum pauco anethi et porri: ac cum pisces semicocti fuerint, salis tantum inspergito, quoad totum jus salsum nondum appareat. Hæc præparatio vel ægrotis ipsis est accommoda: quibus vero inculpata est sanitas, hos primum in sartagine frigito, secundo loco super craticula assato: his deinde oleum, garumque cum pauco vino condimentum esto. Frixis vero plus vini garique addere conuenit, minus olei.
221. Hæc Galenus.
222. Jus album, ait Plinius, e scorpionibus, Julide et saxatilibus virus non resipientibus coqui debet, cum anetho, apio, coriandro, porro, additis oleo et sale et olere marino.
223. Retentum (inquit Dioscorides) piscium jus, modo per se, modo ex vino potum, aluum subducit, privatim ad hunc usum: Conficiatur e Phycidibus, Scorpionibus, Julide, Percis, et recentibus aliis saxatilibus, nec virus respuentibus, simpliciter cum aqua, oleo et anetho. {247}
Scorpio marinus et scorpæna.
224. Scorpio nostro Oceano infrequens, Mediterraneo multum familiaris, ubique suum nomen retinet: Græcum tamen vulgus Scorpidi pronuntiat, ad Scorpænæ differentiam, quam Scorpinam nominare solet. Pelagius et saxatilis est piscis, sed Scorpæna palustris et cœnosa. Scorpionem Massilienses Scorpænam vocat, Genuenses Scorpium, ad discrimen Scorpænæ, quam Strasinam dicunt, Massilienses vero una Rasquessa. Ea quidem cineritia est: Scorpius autem rufus, et multo major, atque appendices super oculis, ut Glinos seu Exocetus habet. Tam Scorpius quam Scorpæna pinnam in tergore continuam duodecim aculeis munitam gerunt, reliquum pinnæ obtusum. Caput habent admodum grande, aculeis acutis præmunitum: pinnas utrinque ad branchias admodum latas: Os, denticulis confusis, ut in Lampuga, munitum. Omnino Scorpio vincit Scorpænam: caput enim huic est paulo maiusculum, reliquum corporis in acutum tendit. Squamis tegitur adeo tenuibus, ut his carere videatur: oculos habet in grandi capite exertos ut bufo: branchias superiores plurimum spinosas, spiculis aliis versus caudam, aliis in girum armatas. Uterque piscis admodum vivax est: nam exenteratus, et corde carens, movere tamen (Orphi modo) non desinit. Grandes supramodum in mari circa Eubœam capiuntur. Oris rictum tam vastum aperiunt, ut caput alterius piscis, quod suum æquet, facile admittere possint. Maxillas autem in eo rictu sic dilatant, ut in tubis videmus: dum enim os claudunt, statim postea recondunt. Est illis quoddam linguæ rudimentum potius, quam ut absolutam esse dicas. Pinnam proxime ad anum exporrectam habent, tribus aculeis asperam. Caudam fere circinnatam, reliquas pinnas rotundas: nam pisces, quibus cauda est bifurca, his quoque pinnæ in acutum tendunt. Scorpius et Scorpæna, ossicula quatuor uncinis vallata in ingressu faucium ha {249} bent, quibus cibum, quem venati sunt, in stomachum iniiciant. Cor illis valde parvum est, cui vesicula alba ac flatu turgida incumbit, quæ, ut quidam pulmo, vacua contrahitur. Diaphragmate præditi sunt: Hepar ostendunt album, in quinque veluti lobos distinctum: quorum sinister reliquis major, fel oblongo folliculo inclusum continet: ventrem satis grandem: lienem rubicundum, in opposito fellis latere situm: Pilorum novem appendicibus aut apophysibus suffultum: intestina pauca, quæ binis tantum giris inflectuntur. Tota horum piscium spina vertibulis vigintiquatuor constat: calculum in capite gerunt. Caridibus, Aphiis, Sparulis, Gobionibus, et omnis generis piscibus parvis vescuntur. Athenæus Scorpium et Scorpænam et colore et succo differre tradit. C. Plinius Medicus epilepticos in cibo Merulis, Turdis aut Scorpionibus juvari scribit: Disentericos quoque Scorpænam cumino et aceto conditam juvare. Nos autem Scorpænæ iconem hic non descripsimus, quamobrem tu Scorpione contentus eris. {250}
Pagrus seu Phagrus.
225. Pagros quum ex Oceano nonnunquam viderimus, miror quod Galli propria horum appellatione careant. Fecit hoc sane affinitas quam hic piscis habet cum Bremma fluviatili, qui Latinorum et Græcorum est Cantharus: unde non Galli solum, sed et Angli quoque Cantharum et Pagrum (quanquam falso: plurimum enim inter se dissident, ut mox dicetur) Bremmam fluviatilem appellaverunt. Vulgus Græcum antiquam vocem imitatum, Fangro dixit: Itali Un frago: est enim is Fragi colore, sed paulo magis diluto: unde Ouidius Pagrum rutilum facit, ut et fuluum Synodontem. Solitarius ac carnivorus piscis est, modo pelagius, modo litoralis, in saxorum cavernis degens. Est et alius fluviatilis marino inferior: cujus generis refert Ælianus in Ægypto aduentum Nili præcurrere, ac paludum inundationem prænuntiare. Pagrus extuberat usque ad magnitudinem Sargi: caput tamen habet crassius, pupillam nigram ac iridem in ejus ambitu, coloris aurei. Superiorem maxillam cum labio in tubi modum cervici veluti infarctam, neque cranio inhærentem, quam (dum oscitat) exerit, postea vero contrahit. Foramina duo utrinque ad oculorum fontes habet: dentes acutos, quorum quatuor anteriores, tenues quidem et parum falcati, caninos referrent, nisi breves et veluti serrati essent, quos utrinque alii tenuiores subsequuntur: ac postremo molares duplici ordine dispositi, rotundi, obtusi, sed inferiores superioribus breviores: estque illi quoddam in ore veluti exiguum linguæ rudimentum: Squamas gerit rotundas, tenues, et, ut mulus, latas. Caudam bifurcam, atque ob id pinnas in acutum desinentes. Cæterum Pagrus non magnitudine tantum ac crassitie Cantharo persimilis est, sed ipsis etiam dentibus ab Erithrino dissidet, quod Venetiis alias patritio Danieli Barbaro me ostendisse memini. Præterea ore Pagri ac faucibus adapertis, totam ejus partem internam {252} ruberrimam et fere sanguineam contemplari poteris. Argenteam inter oculos utrinque habet ossiculorum maculam, oculosque admodum grandes. Peculiaris quoque illi est litura utrinque nigra, lata in lateribus circa cervicem, ubi linea est quæ piscium corpora intersecat, qua maxime a cæteris atque Erithrino piscibus distinguitur: ea nonnihil nigricantis habet coloris, tactuque aspera persentitur. Continuam præterea in tergore pinnam, rubram, duodecim aculeis communitam ostendit. Galenus Pagrum inter duræ carnis pisces annumeravit. Verum quum Pagrus multo Erithrino major extuberet, volui Pagellum cum ejusdem magnitudinis Erithrino componere. Magna enim est inter hos pisces similitudo, sed Pagellus crassiori corpore constat, Erithrinus tenuiori. Tergoris pinna Pagello crassior, Erithrino minor. Caput Pagello brevius, Erithrino longius: Pagello pupilla oculi crystallina, iris rubet, Erithrino iris albet, et pupilla nigrescit. Pagelli pinnæ et cauda crassæ, Erithrino tenuiores. Pagrus recurtus piscis, ut Sargus: Erithrinus magis est protensus ut Aurata.
Lepras.
226. Saxatiles quidam pisces ab Oceano in mediterraneis deferri solent, Leprades, Merulæ, Turdi, Phycides, et id genus cæteri: quibus varia (ob antiquæ vocis defectum) nomina imponere solent: alii enim des Rosses: alii (ut Armorici) Gallinas marinas vocant. Nihil istius piscis colorum varietate pulchrius. Vix autem palmo longior in mari Adriatico excrescere solet, cum pedem et amplius in Oceano excedere comperiatur. Proinde Lepradi nomen e reipsa probe inditum est, quod easdem sugillationes habeat, quæ in psora vel lepra laborantibus visuntur: quamobrem Numenius etiam Ψόρον appellavit. Caudam et pinnas, quas utrinque ad branchias et sub ventre habet, eodem modo rotundas esse videmus. Continuam tergoris pinnam gerit, sedecim aculeis munitam, atque aliam sub ventre {253} ano vicinam. Multiplici colorum respersu distinctus est: omnesque pinnas transparentes habet, leves, molles, luteo, rubro, ceruleo, viridi, et aliis coloribus maculatas: totum denique corpus tam exacte polymitum, ut maculas nunc cancellatas, nunc rectas, nunc in obliquum sparsas, in ipso pisce comperias: quanquam omnes fere squamas, ad oram rubore suffusas habeat. Cæterum os habet parvum, dentes albos, acutos, Cynædo breviores et obtusiores: maxillam superiorem tubi in modum cranio infarctam, ut pene duo labia carnosa esse credas. Squamas exerit latas, linguam albam, pene solutam. Spinea pinnula exterior branchiarum carnosa est. Linea quæ piscibus utrinque latera dividit, nequaquam in hoc pisce recta procedit, sed a superiori branchiæ angulo arcuata secundum tergus deducta est: mox ubi tergoris pinna desinit, illuc quidem linea reflectitur, et quidem arcuatur: deinde recta per mediam caudam defertur. Caput ipsum non ita multis coloribus cancellatum est, sed lineas hinc inde diductas, ex cæruleo, viridi ac rubro mixtas ostendit. Oculos habet parvos, rotundos, quorum pupilla nigra est: iris vero aeri similis, quem si quando in girum contorqueat, cyaneum, deinde aureum, postremo argenteum circulum in crystallini coloris fulgorem referre conspicies. Quod autem ad internas ejus partes attinet, peritoneum illi conspicies esse album: Cor exacte triquetrum: Hepar ex pallido lacteum, ad sinistram magis protensum, tribus constitutum lobis, sed uno tantum longo et duobus brevibus, multis venulis rubicundis circumductum: Lienem planum, ob longum, minoris digiti magnitudine rubrum: fellis autem vesicula duos digitos longa est. Est omnium fere ejus intestinorum eadem capacitas, ut proprie in eo stomachus videri non possit. Semel tantum a stomacho ad anum revolvuntur, multisque obducuntur omentis, ac multa pinguedine perfunduntur. Lactes habet copiosas, vulvam utrinque bicornem. Ejus est naturæ Lelepris, ut etiam omnes saxatiles deuoret, nihilque in stomachum demittat, quod non ante optime dentibus attriverit. {254}
Julis.
227. Pulchriorem piscem Julide mare non habet: quamobrem hunc Veneti et Massilienses Donsellam et Domisellam vocant. Genuenses una Zigurella, hoc est, puellam, nominant. Vulgus Græcum non Juli {255} dem, sed Illecam, vel Iglecquam pronuntiat, Rhodium Afdelles. Nonnulli etiam Zillo malunt pronuntiare. Vulgaris est admodum pisciculus: cujus Oppianus ita meminit,
Ore venenato sic lædunt stigmate parvoJulides has homines, qui findunt æquora vasta.
228. Et quanquam cum Phycidibus et Jecorinis (quas Lambenas vocant) magnam habeant similitudinem: vulgus tamen hos pisces ab invicem peroptime distinguere novit. Non una est Julidum species: evariant enim colore, sed semper revertuntur ad suas notas, quibus ab invicem discernuntur. Julis vix excedit palmum longitudine. Habet enim corpus gracile et oblongum ut Sphiræna: cujus crassitudo raro excedit, quantum pollex cum indice capere possit. Tanta est colorum in hujus tergore varietas, ut in eo Iridem depictum utrinque videas. Squamis enim contegitur tenuissimis multorum colorum, super quibus ductæ linæ rectæ, cæruleæ, virides, melinæ, rubræ ac fuscæ apparent. Pinnam in tergore continuam, ac reliquas totius corporis, ut et rotundam caudam, habet omnes versicolores. Verum linea quæ utrinque corpus intercipit, haud recta fertur, sed ad caudam aliquantulum incuruatur. Oculos habet parvos, pupillam nigram, horumque rubentem iridem. Dentes ostendit albos, acutos, aduncos, ut vespertilio, multo plures in inferiore maxilla, quam in superiore: labia quoque crassa. Raro quidem retibus, calamis et hamo frequentius capitur: singularis inter saxa degit. Quamobrem Galeno et Dioscoridi merito inter generosos saxatiles, et qui mollem ac friabilem habent carnem, annumeratur. {256}
Phycis.
229. Phycis Massiliensibus Roquau, multorum etiam colorum est piscis, fluviatili Tincæ persimilis. Hunc Veneti promiscue Lambenam, Genuenses Lagionum, Romani ut plurimum Merlinum vocant. Nam id genus omne piscium coloratorum, nomine Psitaci, Pavonis, Turdi vel Merulæ illis (mi {257} nus tamen recte) vocari consuevit. Græca vox est Lambena, sed ad exprimendum eum piscem vulgaris. Memini me vidisse quasdam Phycides omnino fuscas, alias rubentes, alias virides, nonnullas mistis coloribus varias. Omnes pinnam tergoris (ut Sparus) continuam gerunt, duodecim aculeis munitam: ac rursus ad branchiarum latera utrinque unam habent, et sub ventre duas. Quarum singulæ squamis teguntur latis, firmis, sæpe uliginosis. Dentes illis in ore pares non sunt: nam in superiori maxilla utrinque ad latus dentem unum tantum, aut ad summum duos connumerabis: In inferiore autem maxilla multo plures, omnes quidem oblongos, albos et acutos: sed retro in maxillis multos molares habent. Cæterum Phycidum color externus quanquam evariet: interanea tamen perpetuo eadem in omnibus mihi apparuerunt. Voraces pisces sunt Phuscæ, quamobrem grandi atque amplo sunt stomacho præditæ. Omnibus est lacteum hepar, ad sinistram magis extensum. Fel tamen lateri dextro incumbit, oblongo folliculo inclusum, colore subluteum. Gregales non sunt, ut neque Julides. Labia habent crassa et carnosa: versantur in scopulis. Molli carne præditæ sunt et dulci: quæque nisi multo sale et aceto condiantur, gustui minus placebunt, neque friabiles erunt. Cujus rei Dioscorides et Galenus in capite de jure piscium meminerunt. Ouidius,
Atque avium dulces nidos imitata sub undis.{258}
230. Solus enim hic piscis in alga nidificare, atque in nido parere, traditur.
Turdus.
231. Varia avium nomina piscibus indiderunt Græci pro colorum, quibus ipsas referrent, varieta {259} te, utque hoc pacto singulos rectius distinguere possent. Parum enim, aut fere nihil Turdus piscis a Turdo ave distat: de quo sic Oppianus,
Julides et Percæ, Canni, Turdique virentes.
232. Et Ouidius,
Tum viridis squamis parvo saxatilis ore.
233. Sed est in vulgari Turdo magna hallucinatio: a qua tibi magnopere cavendum est. Neque enim Glaucus piscis (quem Massilienses falso Umbrinam, Veneti Turdum nominant) verus Turdus marinus dici debet. Undantes enim in tergore ac transversas lineas gerit, et corvum duabus, quas in tergore et circum sub mento gerit, pinnis refert. Sed qui inter Genuensium Lagionos peculiariter Turdus dicitur: certe is quidem merito Turdibus est, ex eo potissimum vocatus, quod cum ejus color ex rufo in melinum vergat, ad viridem tamen inclinet. Squamas habet tenues et frequentes, geminantibus in medio punctis nigris, rubris, et aliis per totum corpus distinctas: Pinnam in tergore continuam, mollem, et ut cardui folium laciniatam, nervis octo bene fultam: Caudam longiusculam et subrotundam. Os aspectu parvum: quod tamen dum aperit, grandem ostendit capacitatem. Lingua ei alba est. Maxillas habet dentium loco asperas atque horrentes. Primo aspectu Phycidem, hoc est tincam fluviatilem refert. Pinna quæ huic ab ano ad caudam protenditur, tribus aculeis obfirmata est. Quæ autem sub ventre sunt, forti utrinque aculeo rigent. Locustas, Garides, Sparos, Crangines, Sargos adhuc parvos venatur. Stomachum habet figura oblongum, per ventrem extensum, pylorum permultis apophysibus obsessum: intestina nodis distincta, et ter ut tuba quædam revoluta. Carne constat molli et laxa, alias tamen sapida. Hepatis lobos habet utrinque æqualiter dispositos. Plinio medico lib. 5. cap. 13, Cyclas appellari mihi visus est, quem ait pleureticis maxime conuenire. Est enim piscis molli carne et naturam fumidus et digestibilis, inquit, quem et Ptisanam marinam vocant. {260}
Merula.
234. Vulgaris Merulæ (quæ Græcis κόσσυφος dicitur) nomenclatura multo constantior, quam Turdi esse videtur. Nam piscatores maris Ligustici, Adriatici, et nostri quoque, hoc est Mediterranei, ad {261} unum, Merulam agnoscunt, quam cum Phycidibus etiam confundunt. Romani tamen inter cæteros unum sibi constituerunt piscem, quem proprio nomine Merlo nominarunt, sæpe etiam Canarellas, Canadellas et Phycides Merulæ nomine vocant. Oppianus,
Uxores Sargi multas et Merulus ardensDucunt.
235. Merulam Itali æque atque Phycidem Tincam marinam vocant: unicum non servat colorem. Latiores habet, quam Turdus, squamas, pinnam in tergore multis stipatam aristis. Quæ autem illi sunt ad latera et sub ventre, hæ aculeo muniuntur, ut Turdus: Caudam non habet bifurcam. Cæterum hoc unum mihi in Merulæ anatome dignum occurrit: quod cum hepar habeat album in duos grandes lobos partitum: fel tamen exerit tenui vasculo inclusum, et revolutionibus duplicatum, cujus longitudo est sesquipedalis, quod nusquam nisi in hoc pisce observavi. Quanquam Aristoteles Hamiam recenseat vesiculam fellis habere, suo intestino pari processu annexam: sæpe etiam replicatam, reductamque aliquatenibus. Proinde Merula vertebras dorsi habet valde crassas. Plinius medicus piscem aspratilem vocat. Idem, Dandi sunt (inquit) pisces Merulæ, Turdi aut Scorpiones epilepticis. Idem de diæta distemperantiæ hepatis, Merulam, Cossyphum et Ceredam offerendos esse iis, qui hepate sunt calidiore, recenset: sed ego eum pro Cossypho Turdum puto intellexisse, alioqui Merula et Cossyphus idem sunt. Ouidius,
Auratis Muræna notis, merulæque virentes.{262}
Picus piscis.
Cynedus.
237. Cynedus a caninis dentibus, Aristoteli ἀλφηστὴς et ἀλφηστικὸς, fului aut rutuli coloris piscis nominatur, qui etiam Massiliensibus Un Sanut. Saxatilis est, cujus color, ut reliquis saxatilibus, evariat. Peculiaribus quoque notis ab aliis distinguitur. Ut plurimum enim totus lutei sive cerei coloris est, quibusdam tamen sui corporis partibus admixtum rutilum colorem habens. Præterea squamas in gyrum crenatas gerit, quæ multa scabritie horrent. Nullus saxatilis tam firmos dentes habet, a quibus nomen ei inditum fuisse puto. Hos in maxillis ostendit bono ordine dispositos, oblongos et acutos, ut piscis dentes esse minime dixeris, sed alterius cujuspiam carnivori terrestris.
Canadella.
238. Ligustico mari cognitissima Canadella, elegantem ac varium habet colorem, bona tamen ex parte purpureum: neque unquam ad eam magnitudinem extuberat, ad quam alii pisces saxatiles. Sachetum Veneti vocant, qui dum vivus capitur, spinosum quiddam e branchiis vibrat, quo manus contrectantium ferit. Labiis est magnis ut Cynedus, sed dentibus ab hoc et a Phycide longe dissimilibus: qorum quum anteriores acutos, et fere caninos habeat, posteriores tamen obtusos ostendit. Pinnam dorsi continuam, et (ut in Scorpione marino) crenatam: reliquas branchiarum pinnas utrinque luteas: qui color etsi ut in aliis saxatilibus ut plurimum evariet, eadem tamen corporis moles, eadem forma huic permanet. Squamas habet lituris viridibus, cinereis, rubris, et interdum castanei coloris variegatas, atque extremam branchiam (quæ illi ossea est) crenatam ut lupus. Rostro est acutiore quam Lambena: optimumque, ut reliqui pisces saxatiles, alimentum præbet. {265}
Hepatus sive Jecorinus.
239. Hepatis color ac magnitudo Hepato pisci nomen dedit Græcis ac Latinis. Vocatur etiam a colore rutilo et subobscuro λεϐιὰς. Vulgus Venetorum Sachetum, ut etiam Canadellam indifferenti nomine appellat: solo enim colore (qui paulo magis in Hepato fuscus est) inter se differunt. Ejus dentes {266} obtusiores sunt quam Phycidis, et pectinatim coeunt, ut in Cynedo: squamis integitur asperis, colore cum Phagro aut Erythrino simili. Calamis ut plurimum decipi solet: raro enim everriculis capitur. Huic pisci Galenus carnem inter duritiem ac mollitiem mediocrem esse docet. Saxatilis est, ut Diocles prodidit, et in cavernis latitat in alto mari. Calculos in capite gerit ut Saxatiles omnes.
240. Sunt quædam dejectamenta marina algis adnata ac vegetantia, quæ aliquando Sagenis in piscationibus irretiuntur: tantam similitudinem cum cocto animalium Hepate habentia, ut omnino Hepatis lobum referant. Quæ si naribus admoveris, tetrum admodum fœtidumque odorem percipies, imo ipsis spongiis recentibus fœtidiora comperiuntur.
Castagnola, peculiaris Massiliensium pisciculus.
241. Castagnola a colore corticis castaneæ vulgo Genuensium, Massiliensium, et incolarum Portus Veneris dicta. Grandem pro sua magnitudine habet in tergore pinnam, caudam longam et bifurcam, pinnam utrinque ad branchias unam, et duas sub ventre. Squamis contegitur latis. Corporis figuram in Cyprini modum circinnatam habet. Branchias utrinque ternas, quarta dempta quæ claviculæ ipsi corpori jungitur. Hepate est unius tantum lobi, stomacho incumbentis, ut in Delphino diximus. Stomachum rotundum habet et duodenum, sine apophysibus inhærentem jejuno: colon admodum gracile, ter tantum cum aliis intestinis obuolutum. Vere et æstate copiosissimus capi solet: nihili tamen a piscatoribus fit: est enim popularis. {267}
Castagnola, vel Castaneus piscis.
Channus.
242. Channum Græcis dictum volunt, quod is piscis moriens, perpetuo hiet, ac rictum edat: unde etiam Latinis hiatula dicta, Massilienses, apud quos plurimus est, Serranos vel Serratanos vocant, Ge {268} nuenses Bolassos, incolæ Portus Veneris Barquetas. Tanta est hujus piscis cum Orpho, Hepato et Perca marina (cum qua publice divendi solet) similitudo, ut piscem pene eundem esse credas: sed Percæ marinæ Channis sunt majores, lineisque latis, transversis ex rufo nigricantibus tergora distincta habent. Channi autem promiscue transversas et rectas lineas ferunt. Oppianus,
— Phagrus Channi seducitur esca.
243. Ouidius,
Concipiens Channæ gemino fraudata parente.
244. Græcorum vulgus Channo vocat. Piscem istum irretitum non capiunt, sed calamo fallunt ex hamo, et maxime si carcinis pro esca utantur: eos enim appetunt avidissime. Channa calculos in capite gerit, ut Perca, Scorpio, Cephalus et Umbrina. Omnes porro Channos ova ferre ac fœminas dici posse Aristoteles tertio de generatione animalium ait. Partim enim receptacula habent feminis genitalis, partim vulvas. Carnem habent mollem et tenellam, Perca tamen duriorem.
Perca marina.
245. Perca marina a fluviatili non solum corpore, sed etiam pinnis maxime differt. Marina enim continuam ac solam in tergore pinnam habet, cum tamen fluviatilis duas in dorso ferat. Simillima est Channæ, sed crassiori corporis compage constat. Nullam (quod sciam) ex Oceano usquam vidi: Massiliæ tamen frequentissima est. Ac, quod ad coloris utriusque Percæ dissidentiam attinet, hoc præcipue animaduertendum est, marinam Percam ex colore veluti sanguineo nigricare: transversas habere in lateribus zonas, latas, a dorso productas, et pinnam in tergore continuam. Cæterum nunquam major, quam fluviatilis, excrescere consuevit. Dentes lupi modo parvos habet: squamis tegitur asperrimis: branchias habet utrinque quaternas, easque duplices novissima excepta. Vivax est {269} Callyonimi modo: linguam non habet manifestam, sed quatuor ossicula in faucibus aspera, quibus vivorum pisciculorum cibum (gulosa enim est ac carnivora) in stomachum demittit. Oppianus,
— piscator promptus in æquorDemittit Percas, et Niliacos coracinos.
Melanurus.
246. Melanurus a nigris in cauda maculis Græcis appellatus, Venetis Ochia, Genuensibus Oia, Mas {270} siliensibus Oblada, et circa Niceam Auguyata vel Oyata, ab oculorum magnitudine, in Oceano Gallico perraribus, in Adriatico ac Mediterraneo frequentissimus est. Sunt Massiliæ qui Oilladigam vocare malint. Vulgus Romanum ab insignibus oculis Ochiatam nominavit, ad discrimen Torpedinis oculatæ, quam Ochiatellam appellant. Piscis hic latitudine, longitudine et corporis circino cum Dentali, Sargo, Aurata et Sparo conuenit. Oppianus,
Haud facili parvus Melanurus fallitur arte.
247. Longe diversus est a Melandrino, de quo etiam paulo post: gerit enim Melanurus latas squamas, atque unicam in tergore pinnam, estque gregalis et saxatilis. Dentes habet robustos, colorem ut Sargus: branchias utrinque quatuor, aculeos in pinnis, quales Cantharo esse videmus. Crassitudine ac magnitudine est mediocri, neque amplius quam unam et sesquilibram vel duas ad summum pendet. Saxatilis est Melanurus (inquit Aristoteles) et prope litora in locis arenosis, alga pascitur, Coracino persimilis. Ouidius,
De piscibus amnicis et lacustribus. Cap. xvii.
249. Amnicorum vel lacustrium appellatio ad eos tantum pisces pertinet, qui in lacubus aut amnibus vivere coguntur, nec inde facile egredi possunt. Multorum enim piscium proprium est, ut in eodem tractu invicem minime permisceantur, neque ex uno loco in alium facile commigrent, aut suos limites excedant. Cujus rei exemplum est lacus Conius in Macedonia, in cujus margine tam copiosi Lipares capiuntur, ut ex eis navigia impleant: verum si ultra processeris, ne unum quidem reperies. Quemadmodum autem varia flumina ac lacus, diversos ac peculiares pisces alunt ac procreant: sic diversis eos nominibus vocari oportuit. Ac quod marinorum piscium nomina tam varia, quam fluviatilium aut lacustrium reperiantur: hoc ideo factum est, quod tam frequentes ubique non sunt marini atque lacustres. Proinde amnicorum ac lacustrium classis sunt, Cyprinus, Carpio, uterque Salmo, Solmonulus sive Sario, Salar sive Trutta, Thymalus, Lavaretus, Umbra et Umbla: item Umblonus, Epelanus, Cernua, Perca, Lucius, Orchis, Mystus sive Barbus, Agonus, Barbota, Saraquus, Liparis, Pulcella, Plestia, Alausa, Claria, Aper, Leuciscus, Squalus, Sargonus, Cephalus, Abramis, Alburnus, Soeta, Varinus, Phoxinus, Tinca, Bubulca, Andromis, Spinarella, Scylla, Parus.
250. Tales quoque Sequana sibi familiares habet, ac producit, quos vulgus Gallicum vocat Vaundoises, Espelans, Barbeaux, Carpes, Gouions, Bremmes, Gardons, Haseaux, Brochets, Escrevisses, Anguilles, Chevesnes ou Chemineaux, Mulets, Tanches, Aloses, Truittes, Saulmons, Beccars, Pucelles, Loches, Ables, Rosses, Lamproyes, Perches, Mousniers ou Chabots, Barbottes ou Marmottes, Grenoilles et Tortues.
251. Mediolanensium etiam lingua totidem pisces agnoscit, ex aqua dulci profectos: apud quos Barbari vel Barbati grandes, parvi autem Balbeti reperiuntur: sic etiam Tenche, Luczi, Agoni magni ex Benaco {273} lacu: Agoni mediocres ex lacu Lemano: Agoni minimi ex Comensi lacu: Bottæ et Treissæ ex Tycino: Carpani ex lacu Benaco et Comensi. Truttæ trium lacuum, quarum quæ ex Luganensi lacu omnium minimæ sunt: Stregiæ quoque ex Ticino. Proinde reperiuntur etiam Teviere, Vaironi, Freguereuli, Ucelli, Botte, Scaczzconi, Oradigue, Pigne, Fioride, Caverzati, Perseche, Perseguette, Arborelli, Bartoni aut Grisoni (quos aiunt felle carere, sunt autem nostri Gobii), Lampredotte, Anguille, Souette, Scardene, Stregie, Porcelette, Rane, Zedole, Scaverdini, et plærique alii.
252. Anglorum autem pisces ex Tamesi et aliis Britanniæ fluminibus hisce nominibus agnoscuntur, Crenys, Pilzrel, Troutte, Barbel, Perlze, Chevin, Schmelt, Umbers, Bremme, Roches, Daces, Tenche, Ruff, Schriemp, Prans, Gogyn, Bleis, Carpe, Lochys, Menoys, Culse, Eils, Lampres, Schafolings, Fausen, Griggs, Pollards, Mullet, Basse.
253. Ferrarienses item ex Pado hos vulgo pisces agnoscunt, et ita nominant, Gobetti, quasi gibberosos vocent, qui Cyprinis minores sunt, quos Roma Borfolos vocat. Item Grascie, Squalle, Trutte, Raseguettele, Raine seu Carpane, Goui, Varoe, Stirioni, Ladeni, Porcelette, Copese, Streggie, Cavedani, Barbuli, Souette, Chieppe, Tinche, Scardole, Galane, et Luczi.
254. De quibus nunc seorsim disserendum est, atque a primo exordiendum.
Cyprinus.
255. Inter amnicos pisces antiqui Cyprinum optime descripserunt: Galli Carpam (quæ ex Sequana et Arari laudatissima esse solet) Placentini Carpanum, Ferrarienses (ut et multi accolæ Padi) Carpenam, Veneti Rainam, Romani Burbarum, Græci (qui Turcis inserviunt) corrupte Sasan. Strymonis amnis accolæ Grinadi vocant. Sed Ætoli antiquam Cyprini nomenclaturam retinent, Kyprinos enim adhuc vocant. Proinde ne Carpam cum Carpione confundas, imprimis tibi cavendum est: differunt enim inter se plurimum: habent quoque Padi accolæ ad Comascum, piscem marinum Cyprino persimi {274} lem, cui unica est in tergore pinna, atque utrinque in lateribus ad branchias una, duæ sub ventre, piscem Scarpam vocant: de quo jam in Coracino dictum est: de Cyprino sic Oppianus,
Scombri, Cyprini, stabulantur littora juxta.
256. Ac paulo post,
In pelago fœtus quinos edit Cyparinus.
257. Fluuiatilis et lacustris est, et (ut Dorion author est) gregalis ac carnivorus, cujus latera utrinque latiore carne turgent. Squamarum quoque rotundarum serie tam firmiter vallatur, ut merito Lapidotus appellari possit: lapidum enim ictus facile repellunt ejus squamæ. Communis Cyprinorum longitudo sesquipedalis esse solet: at bipedalem mensuram excedere rarum est. Proinde Cyprinum fluviatilem, palatum ita carnosum ac molle habere scribit Aristoteles, ut nisi diligenter inspexeris, lingua esse videatur. Vada petit cum parturit. Post Glanum (ait Aristoteles) tardissime augentur Cyprinorum ova: augentur tamen quæ mares custodiunt ad milii magnitudinem: Sopitur quandoque Cyprinus tonitruo magno, ut Glanus, sed lenius. Cæterum ex Cyprinorum ovis Caviarium rubrum fieri solet, ludæis dicatum: nigro enim (quod ex Sturionum ovis conficitur) eis ex lege est interdictum. Quapropter qui ad Capham urbem ad Tanaim siti sunt, magnum ex rubro Caviario lucrum consequuntur. Cyprini duobus aculeis armantur, altero in tergoris pinna, altero in ea quæ ab ano ad caudam est posito. Pinnas habet duas, unam utrinque prope branchias. Branchias quoque utrinque quaternas, easque duplices, novissima excepta habet, dentes in ore non habet, sed tantum in ingressu faucium. {275}
Carpio.
258. Carpio non ita magnus piscis, Benaci lacus alumnus, lautioribus Italorum mensis plurimum expeti solet. Quamobrem illi certis, quibus frequens atque edulis est, anni temporibus, captum sagenis piscatoriis, raro autem hamo, piscinis ad litus includunt: quem haud diutissime adservant, ne nimium macilentus ac deterior evadat: frixus enim et salitus, atque interdum aromatibus conspersus, longius circunferri ac per urbes Italiæ divendi solet. Sed et Genuenses ad hujus rei imitationem, vulgarem suam Carpionatam conficiunt, atque in multa loca per verna jejunia transferunt. Ea autem plerisque bonorum ac saxatilium piscium generibus in sartagine feruenti oleo incoctis constat. Trachuros enim Atherinas, Sargos, Sparos, Erythrinas, Bocas, Mænas, Pagros, Auratas, et hujus generis permultos prius frixos, ac modico sale inspersos, et in canistris cancellatim dispositos, latifolio, myrtho ac lauro intertexunt, Romani nunc fricturam, nunc Pesce de Sfollia nominant, atque hos esse pisces existimo, quos Plinius medicus Viscellatos vocavit. De piscibus (inquit) aspratilibus viscellatum cum aniso conditum aut pipere modico dabis. Item lib. 5 cap. 24, Dabis Echinos, Pectines, Pipiones et pisces viscellatos. Puto quidem eum fiscellatos, quasi fiscella vel vimine conclusos atque asservatos intelligere voluisse. Vulgare autem Carpionis nomen inde tractum esse autumant, quod pionem (id enim erat antiquum piscis nomen) carius quam putaret, aut etiam par esset, supputanti hospiti cuidam, gratioso scommate quidam aduena responderit, carum pionem edisse se potius quam pionem. Est autem truttarum generis piscis, sed teretius illi est corpus, barbi sive mysti in modum, carnivorus et phryganii edax. Quamobrem oblongis dentibus non in maxillis modo, sed et in palato et super ipsa lingua præditus est. Squamas habet tenues, lituras in tergore subruffas ac ni {277} gras. Ventrem candidum atque argenteum, tergus subnigrum. Unicam ac brevem pinnam, secundum dorsum extensam atque eminentem carunculam juxta caudam: obscuram in lateribus lineam, in quibus nullæ sunt pinnæ, sed ipsarum quoddam veluti rudimentum sub ventre ad branchias. Hujus piscis corpus aliquantulum falcatum est, neque pedem excedere unquam est visum: cætera Troctam refert: nam squamarum et pinnarum seriem eandem esse in utroque facile conspicies, capite tamen est longiore.
Salmo vel Sulmo.
259. Salmonem cetaceum piscem dicere poteris, si quidem ad ejus solam magnitudinem aduertas: ut plurimum enim cubitorum longitudinem, crurisque crassitudinem æquat: squamis tamen est pro corporis ratione admodum tenuibus: quæ maculis per totam cutem conspersæ, orbiculos ruffo ac luteos referunt. Miror piscem hunc vulgo tantopere cognitum Græco nomine carere. Paruam in medio tergore pinnulam habet, et ab ano sub cauda rursus aliam carneam ac pinguem. Caudæ autem pinna subrotunda est: porro quatuor aliarum pinnularum, quas sub ventre gerit, duæ sub branchiis positæ sunt, aliæ ventri incumbunt, ei oppositæ, quam in dorso sitam esse diximus. Lineam utrinque in lateribus recta a branchiis ad caudam deductam habet. Pinnulas luteis et rubris maculis, ut reliquum corpus distinctas. Dentium illi (præter aliorum fluvialium morem) sunt quatuor ordines in palato, ut serpenti Cerasto: lingua quoque dentibus hamatis exasperata, exertosque ostendit maxillæ inferioris dentes, plures quidem quam superioris: branchias ad radices linguæ utrinque quaternas: stomachum in longitudinem protensum, pro tanto corpore valde angustum: hepatis unicum tantum lobum pallidum, stomacho assidentem, ad sinistram inclinatum, de quo fellis vesicula ex viridi {278} in nigrum abiens, dependet: lienem atrum veluti sanguine suffusum, apophyses in pyloro pene innumeras. Ausonius,
Nec te puniceo rutilantem viscere SalmoTransierim.
260. Magnus est in Sequanæ ac Lygeris ostiis, in quibus e mari exiliens cum Alosis repurgatur, ac delicatior fit. Maior ad Tamesim Britannicum, qui Londinum alluit: sed illi Salmonem in longum per medium, nos commodius in transversum dissecamus atque apparamus. Salitum quoque oleo atque aceto conspersum gratissimo sapore comedimus. Recens per hyemem ac verna jejunia saccaro ac cinamomo conditus et cariophylo pertusus, ditiorum mensas honorare solet.
261. Est et alius prægrandis Salmo (fœminam esse autumant) quem vulgus Gallicum ab ejus ore prægrandi Beccard vocare solet. Alii a ferendis ovis Bortiere. Differt is a mare Salmone, quod labrum inferius in hami modum aduncum habeat. In superiore enim labro foramen est ad palatum tendens, in quod hamus maxillæ inferioris se recipit, pyxidatimque in tubi modum insinuatur. Crebrioribus quam Sulmo mas, iisque subrubris ac rufis orbiculis in cute variegatur, atque in Lepradis modum multis coloribus suggillatur. Linguam habet truttarum more albam, multisque denticulis obseptam: cujus radices in quaternas utrinque branchias finduntur: palatum quatuor dentium ordinibus insignitum: Oculos cæsios, rotundos: ad quorum fontes paulo inferius utrinque duo insunt: oramina ad olfactum. Pinnæ laterum tergoris et caudæ cum mare conueniunt. Una capi solent, atque eodem modo in fluviis et in mari versari. Cæterum Salmonis fœminæ capitis et oris iconem tantum hic adposuimus: reliqua enim notiora esse puto, quam ut ad oculum ostendi debeant. {279}
Sario vulgo Gallico Trutta Salmonata.
262. Est et in Truttis (de quibus mox agemus) conspicua quædam differentia. Etenim qui hujus generis piscium duos vel tres pedes excedunt, variisque ac rubris lituris conspersi apparent, regales vel Francæ dicuntur: quas si cum parvis Salmonibus conferas, nihil discriminis interesse comperies, præter purpureas maculas, quas in lateribus tam copiosas non habent Sulmones. Est ergo Salmonata trutta, quidpiam medium inter Salmonem et vulgarem truttam, quam non inepte Sarionem Ausonius appellasse videtur,
Teque inter geminas species neutrumque et utrumqueQui necdum Salmo, nec jam Salar ambiguusqueAmborum medio Sario intercepte sub æuo.
263. Itaque Scarionem hoc esse interpretor, quod Gallice Truitte Saulmonnee nuncupamus. Truttis quidem grandior est, et copiosioribus maculis conspersus, Salmone autem minor: sed cujus caput ad Salmonem accedit, eandemque carunculam carneam, eandem caudam, easdemque pinnas ac squamas habet, sed pluribus lituris conspersas. Porro internam Sarionis anatomem sequenti, qui de Trutta est, capite videbis.
Salar Gallorum Trutta.
264. Diversa est ÆlianiTrocta ab ea Trutta quam mox descripturi sumus. Est enim Trutta piscis flu {281} uiatilis, Trocta vero marinus. Trutta præterea eos rivos subit, qui magno impetu feruntur: unde sæpius miratus sum (cum alpes conscenderem) etiam in ipsis fere montium Sanesii et Juniperorum jugis, Truttas in torrentibus ab indigenis capi solere: nam eos pisces adversos amnes scandere vel e præruptissimis magno impetu decidentibus aquis delabi persæpe visum est: quibus in locis raro pedales fiunt, atque illuc castigatiores ad esum fieri, et ægrotorum corpora magis sana, ob agitationem atque exercitationem reddere creduntur. At, quæ stagnantibus aquis ac quiescentibus fluviis degunt, in majorem vastitatem extuberant: porro Saxatilium piscium classis est Trutta: habentque Truttæ fere omnes peculiarem appendicem sive apophysim juxta caudam, quam eandem Salmones utrique, Sariones, Umbræ, Lavareti, Carpiones, Epelangi, Thymali, Emblones, Humblæ, et quidam alii habere conspiciuntur: pinnæ sunt illis ad latera frequentissimis maculis conspersæ, nunc subluteis, nunc sublividis, sed rarioribus quam in Sarione, frequentius tamen purpureis, quas Ausonius etiam ei tribuit hoc versu,
Purpureisque salar stellatus tergora guttis.
265. Quod autem Trutta multigena sit, id quidem ex stellis statui vix potest: Nam diversi amnes ejusdem generis pisces diverso modo pictos habent. Ex Rilla enim flumine Neustriæ, Truttas variis notis pictas videas, aliis atque aliis multum diversas, tametsi in eodem tractu cæperis. Quod et in aliarum quoque regionum piscibus observari potest. Trutta magnam non fert in summo tergore pinnam, sed iisdem maculis, quibus corpus, conspersam. Pinnas duas sub ventre superiori tergoris oppositas, et duas ad radices branchiarum. Unam iterum versus caudam, proxime ad anum. Squamis integitur tenuibus: lineaque multum conspicua, a branchiis per latera medium corpus intersecat: oculos habet rubentes. Linguam dentibus numero senis uncinatam, et oris rictum dentibus bene munitum, ut quinque horum ordines in superiori parte palati facile dinumerare possis: branchias {282} utrinque quaternas: Cor illi est trigonum, grandis stomachus. Phryganiis dejectamentisque vescitur. Pylorus tam multis apophysibus obsessus est, ut eas dinumerare non possis: tamen expertus ultra centum inesse comperies. Hepar habet pallidum et sine lobis. Intestina ter tantum reflectuntur. Aruernos, Burgundiones ac Picardos aut Belgas, adde etiam Gebennenses honorat, a quibus ad nos adfertur, magnisque habetur in deliciis.
Thymalus.
266. In Ambra fluvio Italiæ Melignanum octo a Mediolano stadiis alluente, Thymalum piscem capiunt, in qua major non evadit, quam qui sesquilibram ad summum pendeat. Truttacei generis est, apprime delicatus, quem vulgus Themerum vocat: atque hunc auri arenulis ac ramentis in Ada flumine vesci autumat. Omnes ejus pinnæ atque ipsum corpus quodammodo truttam referunt. Latera lituris nigris ac frequentibus suggillata, ut Carpio. Lineas rectas in squamis ut Mystus habet. Caput in acutum tendens ut in Stregis vel Souettis dicetur. Pupillam oculi minus rotundam: branchias valde simplices, utrinque quatuor. Linea quæ ejus latera secat, a superiori branchiæ angulo spineo oritur, et recta ad caudam prætenditur. Linguam ostendit albam: dentibus caret, imo ne ullis quidem ipsorum rudimentis præditus est. Pedis longitudinem non excedit, nec trium digitorum latitudinem. Mediocris magnitudinis Mystum refert. Pinnas habet subflavas, ventrem pallidum: tergus ex livido in opacum tendens, branchias ut Harengus vel Sardina, solidioribus barbulis obseptas: quæ etiam ad fauces circa orificium Œsophagi asperitatibus horrent, uncinatisque ossiculis constant, ut in piscibus marinis dictum est, quibus cibum recipit, quem in stomachum demittat: multa pinguedine omnia ejus intestina obvolvuntur. Cor tam exiguum habet, ut ne quidem cor ei {283} inesse credatur, unicus est hepati lobus, statim ubi gula finit stomachum amplectens, in quo exiguum fellis rudimentum vix apparet. Vescitur non auro (ut plerique putant) sed (ut approbat Ælianus) insectis aquatilibus, dejectamentis, millepedibus, pediculis, caridibus, pulicibus aquaticis ac terrestribus: ego scarabeum terrestrem alias in ejus ventriculi fundo reperi. Apophyses plures ex pyloro dependent, a quo statim sequitur intestinum unum gracile, rotundum, quod ad rectum tendit, in quo excrementa recipiuntur, et ad anum deferuntur. Lien ei tam magnus fere est, quam hepar: quod in nullo alio pisce unquam videram: oblongus, rubra pinguedine mixtus. Folliculum vero piscium natationi accommodatum plenum perpetuo vidi in hoc pisce, ac per spinam delatum. Thymalum (inquit Ælianus) Ticinus fluvius Italiæ procreat: qui ad cubiti magnitudinem accedit, et Lupi et Mugilis commmunem et mediam speciem similitudinemque gerit. Ejus capitis odor non indignam admirationem habet. Tanta enim suavitate flagrat, ut etiam si piscem non cernas, gratissimam tamen apibus herbam (a qua nomen traxit) odorare putes. Hæc ille. Proinde Thymali adipem incolæ diligenter adservant, quem auribus esse salutarem aiunt: quod etiam Gillius notaverat. {284}
Lavaretus.
267. Truttacei generis ac saporis est Lavaretus, ex lacubus du Bourget, d’Aiguebelette, et Lemano ad nos adferri solitus, nostris principibus in magnis deliciis habitus: unde regiorum œconomorum chartæ frequentem Lavaretum descriptum habent. Piscis Lugduni satis cognitus, Umbræ simillimus, nisi simus esset, dentibusque omnino careret: Bisulam tamen vulgarem magis refert. Sed Lavaretus nun {285} quam pedem excedit, neque crassior est eo, quod pollex et index capere possunt. Capite est oblongo, squamis tenuibus, albis, atque, ut in Trutta, parvis. Exiguam in tergore gerit pinnam, duas ad ventris latera utrinque circa branchias, ac totidem sub ventre ei oppositas, quæ tergoris fastigium occupat. Aliam quoque parvam in eo interstitio, quod est inter caudam et anum, quæ omnes nigricantes apparent. Linea a supercilio subrubra per latera ad caudam protensa insignis est: cauda bifurca, pinnisque ad extrema nigris, fimbriatis ac laciniatis. Ventre est laxo ac prægrandi ut Trutta. Hoc item a cæteris piscibus differt, quod nare est recurta, atque (ut in Harengis ac Lochiis) ossiculis quibusdam prominentibus insigni, labris nullum dentium rudimentum ostendentibus: appendice glabra ac carnosa caudæ insidenti, in Umbræ modum. Neque tamen dentibus caret: ossicula enim ad ejus fauces atque Œsophagi ingressum utrinque conspiciuntur, senis hinc inde denticulis, ut in Themolo, communita. Branchiæ illi sunt utrinque quaternæ ac simplicissimæ: quarum extrema, quæ capiti inhæret, reliquis sane minor est: nullis in lateribus maculis est insignitus, totumque hujus piscis corpus dempto tergore argenteum est. Verumetiam si ad ejus internas partes aduertas, costas quinque et triginta utrinque connumerabis: cernesque illi cor esse pallidum ac trigonum, pericardio inclusum: hepar album, unius tantum lobi, ut in Exoceto et Delphino: in cujus latere dextro fellis vesicula adsuta est. Lien a sinistris apophysibus et stomacho incumbit. Intestina nullas habent revolutiones. Nam gula usque ad ventriculi fundum deducitur, qui per piscis longitudinem delatus, ac sursum quidem reflexus, duodenum parit adenibus suffultum, in cujus gibbo innumeræ apophyses spectantur: ex quibus vena oritur, per quam sanguis defertur ad hepar. À pyloro sequitur aliud intestinum, quod nullis anfractibus circumductum, recta ad anum tendit. Vulvam utrinque bicornem habet, tenuibus ovis conspicuam. Cætera in congeneribus piscibus describentur. {286}
268. Lavaretus.
Umbra fluviatilis.
269. Umbra Allobrogibus nostris valde cognita ac familiaris, Une Umbre, delicatissimi saporis piscis ac nutrimenti peroptimi, Truttarum ac Lavaretorum generis, auro vesci credita in fluminum ac lacuum verticibus degens, pedem non excedit. Squamas habet tenues, ventrem elatiusculum, caput quam Trutta, oblongius. Tota sub ventre argentea, dorsum tersissimum habet, ex livido opacum. {287} Caudam bifurcam, tenuem in tergore pinnam, quaternas sub ventre: duas priores non in lateribus (ut quibusdam aliis) sed multum inferius ad ventrem sub branchiis, carunculam supra caudam, ut in Truttis et Salmonibus diximus. Lacus, quem Allobroges vulgo d’Aiguebelette nuncupare solent, affatim Umbras promit. Fel Umbræ paulo amarius sentitur, quam Lavareti. Ejus autem iconem non apposui, quod ad Umblam proxime accedat.
Umbla vel Humbla.
270. Diversa est ab Umbra, quæ etiam litera mutata, Umbla vulgo dicitur, eademque hujus piscis esset cum Truttis figura, nisi gracilitate, longitudine ac colore ab his dissideret. Eorundem lacuum est incola quorum et Umbra. Nullis suggillatur lituris, quibus tamen uterque Salmo. Trutta, Sario et Carpio variantur. Colore est magis argenteo, quam Umbra. Unica est et parva ejus tergoris pinna: branchiam habet juxta ventrem utrinque unam: duas sub ventre huic oppositas, omnes sine aculeis. Ultimæ piscem in duas æquales partes intersecant: sed pars quæ ad caput vergit, paulo longior est. Ejus cutis adeo glabra est, ut squamis carere videatur. Tergus præ multo livore opacum apparet: venter præ albedine uti argentum micat. Eam apophysim etiam habet carnosam supra caudam, quam Umbræ, Lavareti, Salmones, Sariones, Thymali, Carpiones, Epelangi et Truttæ habent: quaternis prædita est dentium ordinibus in palato, serpentium more. Linguam ostendit aduncis in gyrum dentibus, crenatis, exertis, et hamatis senis, vel eo pluribus communitam, præter quos maxilla etiam inferior parvulis aliis exertis et parum falcatis in ambitum valletur: branchias habet utrinque quatuor. Latera ejus virgula recta secantur utrinque per medium corpus, parum repanda versus ventrem, quam a capite ad caudam usque protensam habet. Carnivorus est piscis quisquiliis et phry {288} ganiis pisciculis, caridibus, et hujusmodi spurcitiis vescitur. Pinguis apud Allobroges capitur, ac pastitio includitur: tantique sit, quanti ditiorum bursa æstimare potest. Porro interna ejus anatome cum Trutta omnino conuenit.
Epelanus.
271. Saxatilis est Epelanus noster, vel hoc nomine præter saporem delicatissimum commendatus, quod violam gratissime redoleat: quamobrem quidam hunc piscem Violam posse vocari censent, {289} argumento Æliani, qui ab odore thymi Thymalum nominatum putat. Cæterum Epelanus, Sequanæ litorum alumnus, partim marina, partim fluviatili gaudet aqua. Neustricis Caudebeccanis uberrimus, cujus major proventus est circa vindemias: quanquam etiam toto anni tempore capiatur, sed non est post vindemias ita delicatus. Sahinchmelt ab odore vel a pinguedine vulgus Anglorum (apud quos copiosissimus est) vocat. Tereti ac tenui est corporis compage, nonnunquam dimidium pedem æquante. Totus argenteus, transparetque modo Atherinæ. Truttam præter cætera dentibus refert. Quinetiam appendicem mollem habet ad caudam, quam Carpio, Themolus, Umbra, Salmo, Trutta, Sario, Lavaretus et Umbla gerunt. Oris rictu est amplo, dentibus (ut Umbla) circunuallato: qui etiam linguam usque ad fauces in gyrum reflexi obsepiunt. Cæterum glabro est corpore: unde falso quidam asellorum generis esse judicarunt: capite ad Merlucium accedente: lingua quasi gemina, hoc est, in cujus radice posterior quædam appareat, in qua multo plures dentes sunt, quam in anteriore. Pinnam in tergore fert parvam, totum piscem in æquales fere partes dividentem. Caudam quoque bifurcam, branchias utrinque quaternas, decolores et violam olentes: Quatuor sub ventre pinnas profert, duas sub branchiis, alias huic oppositas, quas in tergore gerit. Transparenti est corpore, dempta linea nigra quæ spinæ internæ parti inhæret. Calculos habet in capite rotundos, albos, quosque facile forinsecus propter piscis transparentiam per cranium videre potes, sub posteriore cerebri parte sitos, ubi medulla in cerebro desinit. Cor branchiis semicircularibus et simbriatis est admodum vicinum, ac scutiforme: desinit quoque in angulos, rubrumque est, cui molles ac sanguinæ subsunt carunculæ, quæ huic tanquam aures in terrestribus famulantur. Illæ enim moventur cum corde, quod septo ab hepate dirimitur: unius tantum lobi, in longum demissi ad sinistrum latus. Stomachum desinentem in mucronem habet in V literam efformatum: lienem admodum rubrum, seminis Atriplicis in modum latum. Cumque stomachi dextrum latus sursum usque ad hepar {290} reflectit, illic geniculo intercipitur: ubi apophyses duas latas emittit, quæ veluti secundum ventrem constituuntur. Aliud post hunc subsequitur, quod nec pylorum, neque jejunum, neque ileon commode nominare possis: siquidem sine anfractibus recta ad anum procedit. Sed rectum geniculo intercipitur, estque ruberrimum. Mesenterio nullam admixtam pinguedinem habet, quo stomachus et intestina obsidentur, ut nihil aliud in ventre quam adipem esse dixeris. Caridibus, culicibus, aphiis, œstro, lendibus, millepedibus, pediculis, et ejusmodi dejectamentis vescitur.
272. Est et alius Epelanus fluviatilis, altero crassior et brevior, cujus iconem deinde etiam cernere poteris.
Cernua.
273. Piscis quoque saxatilis est Cernua, Gallicis amnibus ignota, Britannis Ruff vel Rouff dicitur. Non est autem Perca marina aut Orphus (ut jam supra contendimus) neque aliorum quispiam est, {292} qui Cannam melius exanimem referat. Nam mortua hiat, et oris rictum apertum tenet. Etsi autem saxatilis est, plurimum tamen habet viscosi lentoris squamis adiuncti. Gobium marinum (dum natat) hoc potissimum refert, quod pinnas omnes laterum, caudæ et tergoris, multis transversis lituris nigris, variegatas ostendat. Cæterum recens capta, hilari quadam ac subuirenti opacitate, ceu Pavonis torques, refulget. Imo vero extra aquam educta, ac suo humore detersa, aureo fulgore in cæruleum abeunte insignis est. Percam plurimum æmulatur, nisi transversis lineamentis (quæ Percæ insunt) careret, oreque esset magis recurto: hujus caput ad Sparum accedit, atque eosdem habet colores: oculos elatos, cæsios, admodum perspicuos et transparentes. Cernua hoc potissimum signo dignoscitur, quod spineum branchiarum tegumentum, crenatum ut in lupo, et sua rima luxatum habet. Ubi autem linea quæ piscium latera secat, ad branchias incipit, ibi aculeum ad caudam spectantem draconis marini modo videas. Sed et hoc a Perca dissidet, quod Perca duas in tergore pinnas habeat, Cernua vero tantum unicam: nullisque dentibus, sed neque lingua manifesta prædita est: squamisque est quadrangulis, robustis, crenulis tenuibus in gyrum incisis contecta, quæ piscem hunc scabrum admodum efficiunt, unde Anglis nomen habet Ruchl: in quo etiam Cynedum et Paganellum imitatur. Rarus est apud Tamesin: plurimus autem in Ranello, quod Oxonium præterfluit. Nam is piscis apud Britannos Perca salubrior esse creditur: æstate tantum capitur: latet enim per totam hyemem. Proinde a Cernua radiis solaribus objecta, maculis nigris per dorsum distingui percipitur: at tota sub ventre candicat. Ad œsophagi ingressum in faucibus quatuor ossicula dentata, duo in suprema, duo in infima parte gerit, quibus cibum in stomachum demittit. Ejus cor suo pericardio inclusum, et septo ab aliis visceribus seiunctum est: quod e corpore extractum Callyonimi, Scorpionis, Exoceti, Orphi, Cannæ, et multorum aliorum in morem diu movere non definit, atque in systole quidem exangue et contractum: in diastole autem multo sanguine madere atque expansum esse conspici {293} tur. Hujus porro hepar ex pallido ruffescit, sinistræ stomachi parti incumbens: a quo lobi duo exiles dextram regionem occupant, ac pylorum fouent. Interanea omnia Cernuæ peritoneo argentei coloris circumcluduntur. Vasculum fellis tenui villo alligatum a sima jocineris parte dependet, atque e longo stomacho pylorus exit: cui tres tantum apophyses breves et albæ annectuntur. Lienem inter spinam et stomachum majorem in hoc pisce pro magnitudine ejus quam in aliis vidimus, parum lunatum, venis, nervis, et arteriis sanguineis ipsi stomacho alligatum: Duodecim quoque veluti uniones erui magnitudine carnosos, tamen candidos, et calli duritiem habentes, in quibusdam Cernuis conspexi: quorum unusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum, rotundum, ac teretem contineret qui ex venis meseraicis dependerent inter colon et ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent: nam etiam Lumbricos, Ascarides in sesquiulnam longos aliquando comperimus. Cæterum Cernuæ rectum intestinum rubrum est, quod cæteris alioqui piscibus pallidum apparere solet. Ego vero puto Acerinam Plinii Medici recentiorum Cernuam esse: quumque Exocetum Romanis piscatoribus semel ostenderem, ut vulgare ejus nomen ab iis siscitarer, illi Cernam vocabant, quod tamen vocabulum etiam ad Percam fluviatilem transferre solebant.
Perca fluviatilis.
274. Percam Latini vocant, Galli Une Perche, Hetrusci Una Persega, Angli Perc, Romanum vulgus Cernam. Parit fluviatilis Perca (inquit Aristoteles) in fluviorum et lacuum paludibus atque arundinetis. In partu emittunt suum fœtum continentem, eo quo ranæ modo. Ausonius,
Nec te delicias mensarum Perca silebo, {294} Amnigenas inter pisces dignande marinis.
275. Aridis squamis teguntur Percæ fluviatiles: duas habent in tergore pinnas: marinæ unicam ac continuam. Marmoris in modum transversas fert in lateribus maculas, a tergore prodeuntes: branchias utrinque quaternas, easque duplices: quod item Aristoteles scripsit: Anterior tergoris pinna duodenis firmatur aristis aculeatis. Ea autem quæ ab ano versus caudam fertur, aculeo crenato vallatur. Duas in lateribus pinnas habet, utrinque unam, quasi in medio corpore: alias quoque duas sub medio ventre. Dentibus caret, sed habet labia denticulis horridula: caudam bifurcam. Hujus piscis hepati non amplius quam unus lobus apparet. Duas in pyloro gerit apophyses, intestinorum revolutiones paucas habet, fel coloris vitrei sub hepatis lobo majore. Philotimus tertio de alimentis (inquit Galenus) Percas inter pisces molli carne præditos annumeravit, ut et Gobiones, Fucas et Julias. {295}
Anguilla.
276. Anguillæ ubique satis cognitæ, serpentina species est: Cui non esse masculinum fœmineumue genus, neque hanc coire, nec ova parere vulgo creditum est: nullamque unquam captam fuisse, quæ {296} aut semen genitale, aut ova haberet. Meatus quoque vel semini vel vuluæ accommodatos nulla recisa ostendere. Quanquam nonnulli tradant convolutis sibiinvicem anguillis, attritu corporum mutuo mucorem quendam in arenam limumque distillare atque ita generari. Sed id certum est anguillas e fluviis in mare descendere, et utraque aqua gaudere ac perfrui, omnes lentum ac pituitosum in corporibus succum generare: marinam tamen gratioris esse saporis, qua salita plurimum utuntur Itali Adriatico vicini. In anguillis nigrarum et albarum tantum observantur differentiæ. Nam quum marem quidam dicunt caput habere amplius atque oblongius, fœminam repandius: hæc non maris ac fœminæ differentia est, sed generis. Etenim quæcumque ex iis ipso aspectu a cæteris differunt, eæ quidem fœminæ appellantur, atque in anguillarum genere præstantiores sunt.
Lucius.
277. Quantum fallantur, qui Lucium Lupum esse putant, in Labrace ac Sphyræna diximus. Nam et Græci qui Venetis serviunt, Sphyrænam Luczium marinum nominant: qui vero Turcis subjiciuntur, Turcies vocant. Minores Lucii in Anglia Pilz: cum autem adoleverint, Lutz vocantur. Gregalis non est Lucius: et quanquam nuper editus sit: tamen nunquam nisi solus evagatur: solertis in comparando sibi victu naturæ piscis. Siquidem stans contra fluentis aquæ raptum, quoties ranam vel aliud quidpiam delabi aut moveri aduertit, illuc sese protinus emittit, atque eiaculatur in prædam: unde Galli Lanzon vel Lanceron vocant. Alii ab ejus ore prægrandi Becquetum: alii quod oblongo sit corpore ut veru, Brochetum dicunt. Angli pingues admodum Lucios habent ac magnos. Omnes autem Lucii tereti atque oblongo sunt corpore, capite in acutum protenso, albo, ac livido, aut etiam subnigro. Squamis parvis, hiatu grandi, dentibus caninis, longis et transparentibus, in gyrum per maxillas infle {297} xis: branchiis utrinque quaternis, cauda bifurca: quatuor sub ventre pinnas habent, duas caudæ vicinas, quæ inter se mutuo opponuntur ad pinnarum teli effigiem. Hepar illis est pallidum, per ventrem ad latus stomachi porrectum: a cujus lobo fel porraceum in grandi vasculo pendet: lien sub revolutione stomachi, ad quem fibra ex felle demittitur. Tres tantum revolutiones intestinorum habet, apophyses nullas. Cor magis turbinatum, quam trigonum. Cæterum inter Italicos et Gallicos hoc est discriminis, quod Gallici in longum protenduntur, suntque delicatiores: Italici vero ventre sunt prominente, et corporis veluti truncata mole atque in latum exporrecta. Cæterum an sit Oxyrinchus Strabonis, quem Niliaci piscatores sacrum habent, id mihi controversum est.
Orchis vel Orbis.
278. Edulis non est piscis, Ægyptiis ex Nilo familiaris, qui a testis forma Græcis ὄρχις dicitur: neque ad aliud amplius capi solet, quam ut illi ejus pellem tomento impleant, et alienigenis divendant. Capitur circa Saiticam præfecturam, vulgo el Saet dictam. Duo sunt ejus genera, ambo rotunda, corio duro contecta, ut lagenam imitari videantur: unde Græcum vulgus Flascopsarum, id est, lagenam piscem dixerunt. Piscem rotundum apud Plinium legas, sine squamis, totumque capite constare, contectumque durissima pelle: cujus notæ huic propemodum pisci conueniunt, quem antiqui testem ob rotunditatem, alii vero orbem appellarunt. Venetum vulgus perperam columbum nominavit. {299}
279. Orchis Græcis et Latinis, aliis Orbis, Flascopsaro vulgo Græcorum et Columbus. {300}
Alius piscis Niloticus.
280. Vidimus quoque alterius piscis Nilotici Sceleton halosteon a circulatoribus circumferri, cujus forma ad pentagonum accederet, pedalis interdum longitudinis, quem cum nacti essent incolæ, curabant ab interaneis protinus emundari, deinde vero testam illam duram, qua contegitur, multos annos incorruptam servabant, ut inde lucrum consequerentur, quod a negotiatoribus externis novitatis gratia hujusmodi piscis emisit solitus. Cæterum dum vivus est, penicillum in cauda habet, et pinnas supra et infra caudam: ac rursus pinnam aliam utrinque: oculos albos, os parvum. Color ejus lactescit, et velut in pallidum languet. Ejus iconem proxime cernito. Cæterum ejus nomen me hucusque latuit.
Piscis cujusdam Nilotici sceletos. {301}
Alius item piscis Niloticus, αἰώνυμος, nisi Clariam Niloticam esse dicas.
281. Memphis pisces quidam edules circunferuntur e Nilo capti: quorum nonnulli sunt insipidi, alii ita viles, ut a pauperibus tantum edantur: quorum ex numero quendam observavi, cujus glabra pellis ut Anguillæ erat, Clariam, hoc est. Lotam Gallicam referentem: unde Clariam Niloticam vocari posse credidi. Pedalis est longitudinis, brachiique crassitiei. Caput Callyonimi habet, grande, carnosum: magnum inter oculos spatium, sesquidigiti mensura. Oculos emittit grandes, eodem fere modo quo in Callyonimo sitos: quorum pupilla ex nigro fulva est: iris autem albet. Merlangum colore quodammodo refert: cirrhos duos semipedem longos ac molles gerit: unde Barbatulam plerique in Ægypto vocant. Superius labrum parvos admodum dentes duobus ordinibus dispositos habet: inferna autem maxilla tantum exasperata est. Linguam vix habet conspicuam: caudam latam et bifurcam: in qua forinsecus duæ sunt appendices cornæ, rotundæ, palmum longæ, quæ in nullo alio pisce cernuntur. Branchias ostendit utrinque quatuor, sub quibus pinnas videas utrinque oblongas, singulari aculeo serrato munitas. Pinnas iterum alias sub ventre duas, ac rursus unicam, continuam, in tergo carnosam, uno tantum aculeo munitam. Podicem longe a cauda: hepar in multos lobos partitum: stomachum oblongum: intestina paucis anfractibus reflexa. Cœno, spurcitiis et pisciculis vescitur. Folliculum, qui piscibus datur ad natandum, favi in modum crebris foraminibus pertusum habet, ut corpus quoddam spongiosum videatur: ova edit parvula. Memini me unum hujus speciei piscem in litore proiectum circa Busirim vidisse, qui cubiti longitudinem excessisset.
Mystus, fluviatilis Barbus.
282. Mystus quoque frequenter in Nilo capitur. Sed quomodo Lucius Italicus a Gallico differt, sic {302} Nili Mystus a nostro dissidet. Noster enim Mystus oblongus est, et quasi teres: Niloticus vero crasso et recurto est corpore: ejusdem tamen coloris sunt: et eo modo barbis quatuor seu Mystacibus exornantur. Niloticus nostrum Cyprinum ipsa forma fere æmulatur: ventrem enim habet expansum. Tanta crassitudine in Nilo proficit, ut eum Memphis libras viginti pendentem viderim: quo in loco Mythus vel Mystus dicitur: vulgus Græcum Mustachato pronuntiat. Est et aliud quiddam, quod Græci vocant μυστικῆτον, de quo in Balena diximus, oblongis assulis, cauda tenui. Latini musculum vocant. Setas multas habet suillis similes, caudæ equinæ proximas. Quidam volunt hoc in ore Balenæ contineri. Cæterum Mystum provectiorem Galli Un Barbeau, minorem autem Barbarin vocant: Romæ Barbi Tiberini plurimum laudantur. Vulgus Mediolanense jam adultos Barbos, Barbaros vocat: minores vero Balbetos, Angli Barbel. Quanquam etiam marinum Mullum Galli Barbatum appellant: de quo cum Trigla dictum est. Ausoniusde Mosellanis piscibus,
Tuque per obliqui fauces vexate Sarani,Qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis,Cum defluxisti famæ melioris in amnemLiberior, laxos exerces Barbe natatus:Tu melior primore æuo, tibi contigit omniSpirantum ex numero non illaudata senectus.
Strinsias sive Botarissas.
283. Glanum piscem refert, quem Insubres et Taurini Botarissam nominant, dempta tamen magnitudine . Sunt enim tam propinqua similitudine, ut eorum alterum majorem, alterum vero minorem {303} dicere possimus. Hujus piscium generis alii in flumine capiuntur, alii in lacu. Qui autem ex Verbano, hoc est, majori Italiæ lacu adferuntur, libras quatuor grossas, id est, septem libras communes pendent. Qui vero in Ticino capiuntur, libram unam grossam, seu libras tres communes non excedunt: ideo hos Mediolanenses parvos ad discrimen majorum vocant. Colore præterea dissident: Nam qui in flumine capiuntur, nigricant, et sunt unicolores: qui autem ex Verbano sunt lacu, ex flavo in cinereum colorem vergunt, et fuluis maculis distinguuntur. Cum autem ad Luganum lacum ventum est, pagorum incolæ nomen eis mutant, et Strinxa nominant. Nam quum aliis ejus nomen a Botto qui Gobius est, componatur, Botorissæ dicuntur. Mediolanenses probottis eos intelligunt, quos Romani Missoros nuncupant: quorum progenitos Veneti Marsionos appellant, adulti autem, Gobii albi dicuntur, vulgo Paganelli. A Lota sive Barbota fluviatili, sola etiam magnitudine differt: nam Botatrissa Verbani, aut majoris lacus Barbota, duplo major excrescit, estque popularis Mediolanensium cibus. Longitudinis semipedalis plerunque esse solet: crassitudinis vero quantum pollex cum indice amplectatur. Caput veluti compressum, crassum et latiusculum habet, reliquum corpus ut Anguilla lubricum. Anguillam quoque referret, nisi curto esset corpore. Duas præterea fert in tergore pinnas carnosas, quarum anterior capiti vicina multo minor est, quam secunda quæ in summo est, et ad caudam desinit. Alias habet pinnas in lateribus molles et latas ut conger aut Anguilla: duas iterum sub ventre minores, caudam latam et mollem: unde mihi dubium est, piscem hunc inter Gobiones minime adscribi debere. Sunt enim squamæ Gobioni et pinnæ spinosæ. Cæterum colore luteo prædita est Botatrissa, et cinereis ac fuluis maculis variegata: Chamelopardalis in modum ventrem grandem habet, et facile putrescentem. Nam et mollis et tenellus est piscis, dulci carne et palato gratissima præditus. Mediolanenses hunc piscem cum cute, ut Græci Anguillas, frigunt: sed frictæ Botatrissæ pellem in membranæ modum sequacem et lentam habent. {304}
Claria fluviatilis.
284. Claria marina in Asellis jam descripta est: fluviatilis autem, quam hic adducimus, vilis est pretii ac nominis. Cœnosa est, ubique satis frequens: vulgus Barbotam, non a barbis aut arunco nominat, sed ex hoc quod Galli barbotare, cœnum et limum rostro, anserum modo, commovere dicunt: Lugdunenses Lottam nominant: sunt qui Marmotum vocent. Itali Botola, alii Botum vel Botam. Anguillæ aut Congri modo glabram cutem habet, atque idem caput. Cirrho recto brevique et simplici in maxilla inferiori barbatur. Continuam in tergo pinnam gerit mollem, ad caudam (quæ illi rotunda est) desinentem. In nonnullis duas pinnas in tergo videas: quarum exigua est quæ capiti magis est vicina: sed et inter anum et caudam rursus aliam pinnam gerit: unam præterea utrinque in lateribus circa branchias, quas utrinque quaternas habet: duas vero sub ventre capiti multum propinquas. Cæ terum duos in inferiori maxilla habet denticulorum ordines, admodum parvos: atque in superiori maxilla totidem, ut nihil quam asperitas in eis sentiatur: nam alios etiam in fornice palati gerit. Tergus et latera fuluum vel sublividum colorem habent: venter autem albicat. Semipedalem non excedit longitudinem. Hepar lobum oblongum ad sinistrum latus demittit, sub quo est stomachus. In pyloro apophyses seu cæcos vigintiquinque connumerare potes: lienem quoque videas, neque dextro neque sinistro, sed in medio spinæ stomacho inhærentem. Anus ejus propinquior est capiti, quam caudæ. Intestina pluribus quam tribus inflexionibus non circunducuntur. Oua in bicorni vulva fert utrinque permulta.
Agonus.
285. Tres sunt apud Insubres lacus, in quibus piscem vulgari Mediolanensium idiomate Agonum {305} nominatum capiunt, varium quidem eum: Larius enim lacus, qui hodie Comensis cognominatur, Agonos educat exiguos, ac magis populares, Sardis similes, dempto quod ventre sunt latiore: neque alio quam Mediolanum transferuntur, aut saltem raro Mantuam prætergrediuntur. Eos doliis muria conditos adservant, quanquam etiam mediocriter sicci sine muria comperiantur. Verbanus lacus, quem lacum majorem cognominant, multo majores Agonos quam Larius educat. Indigenæ urbium, quæ ad ejus litus sitæ sunt, Aronan, Palenxa, Cornobio, Locarna et Engudre vocatos pisciculos magno proventu capiunt, media magnitudine inter Larios, et eos ex lacu Luganæ, quos indigenæ urbium nominant Campignon et Buisson. Benacus autem lacus magnitudine insignes Agonos profert. Sed nec Verbani aut Benaci Agoni muria condiri solent ut minores. Est lacus piscosus qui vocatur Grigole, Patavii finitimus, in conspectu montis Celisi non longe a Verona, ad cujus latera Adix amnis influit, Veronam præterlabens, fluitantes sustinens insulas, ut Orcomenus, sphondylio feraces: in eo indigenæ pisciculos capiunt, quos Sardanellas vocant: quorum magna piscatio post hyemem fieri solet (gregales enim sunt) quibus magna etiam dolia complent. Cæterum Agoni omnes squamas habent lævi contactu decidentes, tenues, latas et transparentes: corpora argenteo colore nitentia, sed parum nigricant in tergo. Desquamati, supra argentum tersissimum refulgent. Oris rictum habent grandiusculum sine dentibus: pinnam in tergo simplicem, parvam, duas in lateribus sub branchiis, quarum omnium exterius tegumentum spineum in medio crenatum est. Oculos valde grandes proferunt: caudam in penicilli modum discissam: utrinque nonnunquam lituris duabus rotundis ac nigris, interdum pluribus suggillantur in tergo. Lineam sub ventre habent serratam, ad anum desinentem: quam si digito in adversum confrices, cultri modo acutam percipias. Branchias habent utrinque quatuor, interna parte veluti fimbriatas. Quod etiam Harengis, Celerinis, et id genus piscibus accidit. Cor ut semen Cicerculæ trigonum inter anteriores pinnas sub branchiis occultatum: Hepar subru {306} brum finistro stomachi lateri et œsophago incubans, ipsumque pylorum amplectens. Stomachi figura in conum turbinatur: a cujus superiore parte pylorus exit, multis apophysibus cæcis ac lonmagis circundatus. Lien dextræ stomachi parti inhæret, ruber: a pyloro intestinum non reflectitur: sed recta ad anum tendit. Triginta sub ventre ossicula acuta, asperam in hoc pisce lineam constituentia, connumerare potes.
Sarachus.
286. Sarachum Epirotæ (vulgus Albanenses vocat) ut et Græci piscem eundem nominant, quem Mediolanenses Agonum. Duo enim tresue lacus sunt in Epiro, in quibus Sarachi capiuntur: quos ubi sale condierint, exiccaverint, et fumo infecerint, Venetias, Anconam, et alio navigiis transuehunt. Quorum eos maxime in pretio habere solent, quos de la Boiane hujus nominis flumine ac lacu cognominant. Horum vero duæ comperiuntur species, alterum minus, alterum autem Clupeæ fere magnitudinis. Minores Sarachi quadrante longiores non sunt, majores pedalem implent longitudinem. Ambo eadem linea sub ventre præditi sunt, qua Clupea insignita est. Sunt ex Græcis qui Sarachos vulgo Stauridas vocent.
Trichis, Gallis Pulchella.
287. Trichidem antiquorum, Virginis aut Pulchellæ nomine Galli cognoscunt, Pucelle: quod veris initio, dum hujus piscis capturæ dant operam, sine ovis ut plurimum capiatur, vel quod Scombros (quos illi etiam Lenones vocant) proxime subsequatur. Capitur in multis amnibus, ac præcipue {307} Ligeri, contra raptum fluminis. Anglia ex Tamesi Schalde vocat. Harengum grandiorem vix unquam excedit: aut siquando excesserit, appellationem mutat, ac tum quidem, adultæ Alausæ nomen accipit. Nonnulli Pulchellas ab Alausis dividunt: quorum tamen sententia multis argumentis refelli potest. Quidam Galliæ tractus fictas aut fenictes vocant, Andegavi Conversos: et qui Baioniam incolunt, des Gauttes. Sed audi quantum ab harengis dissideant: Harengi corpore et capite latiusculo præditi sunt, labro prominulo: Pulchellæ, oblongiusculo. Punctis harengus caret: Pulchella ternis atque interdum quaternis rotundioribus nigris in lateribus ac tergo utrinque insignitur. Lineam præterea sub ventre ut Celerinus habet asperam, qua etiam Harengus caret. Sed Celerino hamuli rotundi sunt, et fere sub squamis conditi: Pulchellæ vero foris eminent, quemadmodum in Trachuri caudæ lateribus. Trichias, vel (ut Aristoteli placet) Trichæas, cum Pontum ingreditur, videtur quidem ac capitur: sed exiens nusquam adhuc conspectus est.
Liparis, Macedoniæ pisculus.
288. Est in Macedonia lacus, quem vulgus Conium vel Limnum Pischiac nuncupare solet: in quo Liparides affatim capiuntur quæ toto habitu Sardinam referrent, nisi ventrem magis in latitudinem distentum haberent. His merito a pinguedine nomen est inditum, quod vel leviori ignis calori appositi pisciculi, toti fere in pinguedinem resoluantur. Caput illis est ut harengis tornatum: labrum tantum inferius asperitate levi denticulatum: laterum, ventris, tergi et caudæ pinnæ ut Sardinis esse solent: lineam quoque sub ventre asperam habent ac transversam, quam piscatores circa anum secant, ut inde humor, qui in ventre continetur, effluat: deinde sale conditas holosceno per oculos trajiciunt, atque ita divendunt. Liparidum captura veris vigore uberior esse solet: sunt enim eo tempore {308} meliores. Levi contactu squamas exuunt: Cutem habent argenteam. Horum pisciculorum ex Conio pago multa scortomata Thessalonicam mittuntur, et ad Chrysitem (quam nunc Siderocapsan vocant) transmittunt: quas illic Harengum gustu æmulari, et ori gratissimas ac delicatissimas esse comperi. Liparis plerunque mixtim cum Lestya ferri consuevit: quæ quanquam multo minor sit, tamen eodem quo Lestya pretio venditur. Ea pars lacus Peschiaci, quæ Conium pagum alluit, Liparidibus tantum scatet: quas eodem fere modo quo Thrissas in palude Mæotide decipere solent, nempe cantu et testarum concrepantium harmonia: ad quam saltantes accurrunt, atque incautæ retia subeunt. Macedones autem scientes Liparides turmatim vagari, retia circumponunt, earumque examen quærunt: quod ubi inuenerint, lintribus obsident: deinde remis aquam quatientes eas terrent, quas pecudum modo, magno grege abigunt, persequunturque quousque in retia inciderint: mox omnes ad litus adducunt.
Clupea, seu Alosa.
289. Alosa, Gallice Alose, Chiepa Italis, Lachia Romanis, Latinis Clupea, in Abramidis modum tornata est, nisi corpore esset multo longiore ac crassiore. Lineam asperam, et veluti cultellato mucrone scin dentem gerit: qua (ut Plinius tradit) Attilum ingentem Padi piscem exanimat ea vero acutior est in pusillis piscibus. Permulti contendunt Alosam a Clupea longe diversam esse. Grandes porro et adultæ Alosæ, Thrissæ etiam dicuntur, idque maxime cum ad justam magnitudinem peruenerint. Thrichides vero appellantur diminutiva voce, cum nondum in perfectam molem excreverint: tunc enim magis aristosæ percipiuntur. Nam Thrissæ pulpas habent carnosiores, minusque aristis obseptas. Ascendentes flumina semper capiuntur, nusquam autem descendentes. Aristobolus author est Thrissas ascendere in Nilum, sicuti et Cestres absque Crocodilorum metu. {310}
Plestya.
290. Strimonis amnis accolæ vilem admodum piscem agnoscunt, quem illi vulgo Plestyam nominant: qui et in Macedonia ad Pischiacum lacum plurimus est: quo in loco modo Platanes, modo {311} Plestya, modo Platognia vocatur. Latus piscis est, atque ea forma tornatus, qua Abramidem fluviatilem conspexisti. Multis spinulis abundat, atque eodem modo holostheno transsuitur ut Liparis, et per paria divenditur, muria optime maceratus. Frequentes squamas habet, rotundas ac tenues. Tergus ejus nigricat, venter candicat. Os non aperit ita grande, quod etiam omnibus dentium rudimentis caret. Metallariis ad Chrysiten (quam Siderocapsan vocant) opportunus est in fodinis. Carne constat dura, stupacea, palato ingrata. Partem eam quæ ab ani pinnula ad caudam fertur, prominentem habet, corpus in Bremmæ fluviatilis modum compressum.
De Apro pisce.
291. Capros Aristoteli, Plinio Caper, aliis Aper, piscis est quem amnis Achelous gignit, qui nonnunaquam grunnire creditur. Eum primum apud Epidaurum, quam nunc Ragousam vecchiam vocant, conspexi, Cyprini magnitudine. Hic aliorum piscium more branchias non habet detectas, quanquam quaternas intus conditas ferat, ut Exocetus et Muræna. Os parvum ostendit, in quo dentes albi, humanis æmuli, in gyrum siti sunt. Duas fert in tergo pinnas, quarum prior, fortibus aculeis obfirmatur, quibus audacter, si quos pisces oderit, aggreditur: pelle integitur dura atque aspera, qua ligna expoliri possunt. Squamis caret: Altera pinna tergoris vicenis nervis constat: Corpus habet circinnatum et planum: Lineas fert cancellatas in cute: Unam utrinque gerit in lateribus pinnam: Oculos sursum in capite sitos: Pinnam in cauda rotundam. In summa, piscis hic aliorum non servat normam. Et quum Capriscus, quem in Trago pisce descripsi, affine nomen habeat cum Capro, cavendum est tamen ne nomenclatura Apri, Capri et Caprisci te decipiat. Illyrii piscium affinitate decepti, piscem istum Chiergner vocant: sed vox ea Sargo debetur. Aper enim Sargi modo corpus torna {312} tum habet. Erit forsitan is quem Athenæus porculum fluviatilem vocat: quem etiam ex Aristotele vocalem esse tradit.
Ποτάμος χοῖρος Athenæo, κάπρος Aristoteli, Aper Latinis, Caper Plinio. {313}
Leuciscus, hoc est, Albicilla seu Albicula.
292. Leuciscus Icesio species est Mugilum: Parisienses Une Vandoise: Ligeris accolæ a mira velocitate, jaculum Un Dard, Angli Daces, Lugdunenses Suiffam vocant: quem optime ut nos a Squalo distingunt, Insubres Streiam, Vulgus Græcum Leucorinum vocant. Accolæ lacus Bistonii (cujus aqua partim dulcis, partim salsa est) Lilinguam, Hujus nondum provecti piscis, veris initio magnum numerum capiunt et modico sale conspersum atque exiccatum, Byzantium ferunt, venduntque Maio, Junio et Julio mensibus. Corpore longiore et angustiore est quam Streia. Hunc Romani piscatores a Squalo non distingunt: neque enim adeo exacte pisces fluviatiles, ut Galli, internoscunt. Etenim Leuciscus aspectu multo hilarior est quam Squalus, minoribusque squamis contegitur: Albo colore nitet, et veluti inter squamas striis rectis interstinguitur: Caudam bifurcam et pinnas albas profert, neque ita latas ut Squalus. Nulla habet dentium rudimenta: Linguam albam, branchias utrinque quatuor. Squalus præterea Leucisco major evadit. Porro etiam Ablum sive Alburnum simillimum esse videbis Leucisco: tamen est paulo crassiori corpore, et squamis elatioribus, ac labro inferiore melius infarcto. Est etiam nonnihil discriminis in linea quæ utrinque corpus intersecat. Siquidem Leucisco non tam arcuata est, quam Alburno: et Alburnus rotundiori corporis compage constat, ad Cephalum magis accedente. Leuciscum enim Galenus cum fluviatili Cephalo componit, ac de Mugilum genere esse ait: suoque tempore Leuciscorum magnam copiam condiri solere, atque in magno haberi pretio. Horum capturam ex Epiri lacubus majorem fieri diximus, quos Epirotica lingua Scouranicos vocat. Veneti his maxime utuntur, quos ad se navigio adferri curant: eodemque {314} prope vocabulo utentes Scourancas nominant. Quæ cum Leucorinis majores sint: ambo tamen pisces sale conspersi et fumo infecti atque exiccati, ad exteros mitti, ut nostri Harengi soreti, consueverunt. Quanquam autem Leucisci inter Mugiles adnumerentur, tamen stomachum non habent ita carnosum, peritoneum albissimum, cor trigonum, duos hepatis lobos pallidos, sub quorum dextro fel continetur: Splenem rubrum. Sed et interstitium, quod inter oculos Squali et Leucisci intercedit, discrimen inter utrunque diluet: minor enim in Leucisco est capacitas, et calva rotundior.
Sueta.
293. Sueta Ferrariensis Leucisco quam Squalo magis similis, semipedalis est, rostro vel ore Lavareti, sed subobtuso, neque ut Squalo in gyrum grandi. Capite acuminato, cauda et branchiis ut Leuciscus. Branchias enim habet parvas, tenuibus fibris constantes: sub quibus mox in ingressu œsophagi seni utrinque dentes comperiuntur, pyxidatim in seinvicem infixi, alioqui maxillæ hujus piscis omni dentium vestigio sunt destitutæ: squamisque est paulo latioribus quam Leuciscus. Peritoneum interna parte ei nigerrimum est, ut in Salpis: cor spongiosum: intestina in multos anfractus circunvoluta: hepar in duos lobos discissum: quorum sinister longius progreditur, et stomachum fouet, quem fere usque ad anum comitatur. Lien lateri sinistro stomachi incumbit. Fel ei est admodum grande. Cœno et spurcitiis vescitur ut Sturio. Adamat flumina quæ magno impetu ex montibus devolvuntur: ideo in Pavera flumine rapidissimo, quod quindecim a Bononia milliaribus, quatuor autem a Modena distat, et in Padum influit, affatim capiuntur
Squalus.
294. Veneti et Romani Squalum vocant, quem piscem Insubres Cavedanum, Placentini et his finitimi Cavezale, Parisienses Testardum, alii Un Chevesne, Lugdunenses Un Musnier, provisores aulici Un Vilain, alii Calliastro, Cenomani et Andegavenses Un Chouan, vel Un Testard, Angli Chieuen vel Polards appellant, quorum nominum bona pars a capite, quod crassiusculum hic piscis habet, profecta est. Eum nondum adultum. Gaverum Romæ vocari audivi. In morem Cephali extuberat. Cum autem Cepha {316} lorum quatuor sint genera (ut Icesio placet) quorum omnium deterrimus est is qui Chelon sive Bacchus appellatur, nos non sine ratione eum quarto Cephalorum generi adscribi debere existimamus. Siquidem hic Cephalum capitis effigie, ipsoque adeo colore refert, atque omnium Cephalorum magis est insuavis: unde Villanum aut vilem aulici ichthiopolæ commode nominarunt. De hoc meminit Ausonius, cum de Thedone scribit,
Et nullo spinæ nociturus acumine Thedo.
295. Cæterum genuina Testardi appellatio, Gallica quidem est, ad Thedonem nonnihil alludens, sed Chevinæi magis Anglica est, ad majores pisces hujus generis pertinens. Minores enim palmum non excedentes Polards: paulo autem majores Chius vocant. Pedales enim sunt, et persæpe longiores, hoc a Mugilibus differentes, quod Mugiles duas ferant in tergo pinnas, hi vero unicam tantum eo loci parvam, duas in lateribus, ac rursus utrinque unam: duas rursus sub ventre, superiori oppositas, caudam bifurcam. Leucisco prorsus persimilis esset, nisi squamis paulo latioribus contegeretur. Cervicem et calvam quodammodo planam habet ut Mugil: patulas nares, inferius labrum admodum grande. Os dentibus vacuum: pupillam in medio oculi nigram, quarum iris lucida plurimum apparet. Caveto autem ne pro Squalo Scarum proferas. Est enim is idem qui et supra Scatina dictus est.
Sargus qui et Cephalus, et Gardonus.
296. Sani piscis cognomen suo Gardono Galli tribuunt, quem Romani piscatores, atque adeo reliquum Italorum vulgus Lascam, Angli Roscies, Placentini Agullam, Mediolanenses Oladigam, alii Ocradigam vocant. Cum itaque Gardonum istum ubique provenire, et Cephalum Sargoni formam retinere videam, facile quidem in eam sententiam inclinavi, ut Gardonum seu Lascam crederem Sar {317} gonem Cephalum ab Aristotele vocatum esse. Nam quum duo potissimum sint Mugilum marinorum genera, Cephalus et νήστης, id est jejunus (ut Dorioni placet) reliquæ species fluviatiles aut lacustres esse censentur: quo in numero sunt Sargones Cephali, latiore forma quam alii præditi: unde Sargi, vel (ut Theodoro placet) Sargones vocati sunt, nunquam ad Cyprini magnitudinem accedentes. Pinnulam tenuem unicam in tergoris jugo, non autem longam (ut Cyprinus) gerunt: cætera ut Squalus. Sed est corpore compressiore, et magis recurto, pinnasque subrubras habet. Parui Gardoni pinnam caudæ longiorem exerunt, quam Leucisci: et antequam in extremum pinnæ (quæ bifurcata est) desinant, rotundantur. Latiusculis squamis conteguntur, ipsoque capite magis ad Leuciscum quam ad Squalum accedunt. Oblongius et paulo crassius habent corpus quam Abramis, suntque tergore quam Squali magis nigricante, et auri colorem referente. Porro piscatoribus Romanis Revillonorum vox parvos Gardonos exprimit: reliquos autem mixtim pisciculos fricturam vocant. In Ambra Melignanum alluente, plurimus est hic piscis, quem eo loci Oradigam vocant, Mediolanenses Oladigam, alibi Doradam, quod in eo tractu hujus caput aureo colore fulgeat. Sed et Perusinus Italiæ lacus, omnium longe delicatissimos hujus generis pisces proferre solet.
Abramis fluviatilis.
297. Abramidem Galli atque Angli Græcam dictionem secuti Une Bresme, Placentini Arbolicam, Itali Scardolam sive Scardam, Veneti Russatam vocaverunt. Latior et planior est piscis quam Lasca: cujus generis qui mediocri sunt magnitudine, LutetiæHaseaux nuncupantur. Mihi sane Plestyæ (de quibus jam ante diximus) hujus piscium notas habere videntur: quarum color corporis albicat, et tota mole compressæ apparent. Oculorum pupilla non est ut in aliis nigra, sed veluti crystallina: iris ve {318} ro albissima, ac tredecim squamarum ordines utrinque in lateribus habent.
298. Est et alius piscis Abramidi simillimus, paulo tamen minor ac vilior, quem Galli Une Rosse (quasi vetulam Abramidem) Angli Roche vocant: huncque Abramidis Spurium esse autumant. Is nigricat in tergore Gardonis modo: pinnas quoque rubras habet. Sed quum Abramidi id non accidat, merito ab Abramide diversus esse judicabitur. Corpus habet crassiusculum: caput quoque ad Gardonem potius, quam ad Squalum accedens, levi rubore suffusum: Squamas aspectu tristiore: vilisque est apud piscatores ac vulgus pretii, carnisque insulsæ.
Alburnus.
299. Gallica appellatio Abli seu Ablette quodammodo ad eum quem Ausonius Alburnum vocat, alludit. Hunc Placentini Arbolinum vel Arborinum, ut et Mediolanenses, nominant. Ego circa Versellas in amne Lagogna Ticinum influente Scavardinum a piscatoribus audivi appellari: Angli Bleis nominant. Affatim in Pado capiuntur: a quibusdam Agulla dicitur. Ferrarienses non alia appellatione cum exprimunt, quam Pesquerel vel Stregiæ: cum tamen Stregia alibi sit idem quod Leuciscus. Argenteis tegitur squamis, ac tenuibus: cujus tamen dorsum paululum opacatur. Sex digitos longus est: quam mensuram raro excedit: ex SequanaEpelano est simillimus: vixque ad duorum digitorum latitudinem extenditur. Lineam habet utrinque arcuatam, quæ ejus latera dividit. Nare est parum resima. Mihi negarunt piscatores Mediolanenses Arborinum felle præditum esse: quod ex ipsa dissectione postea comperi. Alburnum, ut reor, ab albedine vocaverunt, quemadmodum et Albicillum quem in Leucisco jam descripsi. Ausonius,
Quis non et virides volgi solatia Tincas {319} Norit, et Alburnos prædam puerilibus hamis.
Lochia, pisciculus.
300. Delicatissimus etiam est saxatilis pisciculus ubique frequentissimus, quem Galli Une Loche, Me {320} diolanenses Usel, Placentini et Parmesani Gousangle, Locham Romani piscatores, alii Morellam vocant. Quod postremum nostro Veroni fluviatili magis debetur: Lodenses Zedole, Ferrarienses Squaiola nominant. In Rifileto amne (finitimo urbis Italiæ cui nomen est Civita de Castella) Lopole vocantur. Duo sunt horum genera: quorum quæ Gallis Loche Franche dicitur, palato quidem delicatior est: quæ vero cœnosum limosumque tractum incolit, crasso et obeso corpore constans, atque ob id pinguis Lochia cognominatur: valetudinariis admodum perniciosa est. Cæterum Lochias quidam Galli nominare malunt des Perces, quod cum rivulorum indigenæ oblongo, tereti ac lubrico sint corpore, petras videantur perforare: Duos enim habent in branchiis aculeos, utrinque unum ad caudam spectantes, dentium cerastis longitudine, quibus sese impellunt, ut minima inter lapides foraminula subeant. Vivax est admodum pisciculus, minoris digiti crassitudinem non excedens. Pinguis vero Lochia, indicis digiti crassitudine est, quinque digitos longa, tota lituris seu punctis distincta: notasque in tergore et lateribus habet, nunc grandes, nunc parvas ac nigricantes, quibus ipsa etiam quodammodo pulla apparet: sed ventre est candido. Pinnam utrinque unam in lateribus gerit: item sub ventre duas: in tergore vero summo unam admodum parvam, item sub cauda ad anum alteram. Pinna caudæ rotunda est: reliquæ omnes transparentes, obtusæ et latæ. Cirrhis quaternis, duobus (barbi modo) tanquam mystacibus insignis est. Os habet parvum sub longo naso: ejusque intestinum statim a stomacho (quem hepar fouet) recta per ventrem ad anum ducitur. Fel dextro hepatis lobo adsutum: Lienem insignem, et rubrum habet. Cor sub branchiis, suo pericardio obuolutum. Oua singulari vesicula, ut aliis piscibus bicorni folliculo conclusa.
De Boeta seu Gobio fluviatili.
301. Pisciculum alium fluviatilem Parisienses Gouion, Lugdunenses Goiforn, Lodi accolæ Grison appel {321} lant: qui aliquibus Moline, Placentinis Varon, Mediolanensibus Vairon dicitur. Etenim quem nos Gallice Veron vocamus, illi Esbrefon, Hetrusci Jonctium appellant. Vulgus Italicum ad mare positum nullum agnoscit Gobionem fluviatilem sub nomine Gobii, quod neque olim Latini et Græci, imo nusquam Gobionis fluviatilis meminerunt prisci. Nam etsi e Gobionibus dixerint quosdam in fluviorum ostiis aut paludibus victitare, tamen semper de marinis intellectum est. Fluuiatilis sic est ubique promiscuus, ut non alter frequentior piscis, aut magis plebejus occurrat. Itaque de illo Gobione agimus, quem Ausonius Barbis insignitum hoc carmine notavit,
Propexitque jubas imitatus Gobio Barbi.
302. De marino minime intellexit: siquidem ille barbis caret. Porro Gobii fluviatiles retinent in popinis Gallicis claritatem, quam eis idem poeta tribuit,
Gobio non major geminis sine pollice palmis
Præpinguis, teres, ovipara congestior aluo.
303. Romani pisciculorum minutorum nullum habent discrimen, omnesque mixtim conchulis exceptos divendunt, et Morellos nominant. Porro noster hic Gobius calvariis bubulis in aqua proiectis oblectatur, illicque degit: quod scientes Ligeris accolæ, boum calvarias studiose adservant, quibus in Ligerim immersis Gobios alliciunt, quo facilius eos postea capiant. Quemadmodum autem duo sunt in mari Gobiorum genera nominibus distincta, sic altera etiam est Gobii fluviatilis species a superiore dissidens, de qua sequenti capite docebitur.
Gobius fluviatilis alter.
304. Multis cognominibus exprimitur alter fluviatilis Gobio. Nam quod grandi capite constet, Galli {322} Chabotum dicunt, Romani Misoris nomine appellant. Quod autem in rivis pistrinorum aquaticorum versetur, Cenomani Un Musnier appellaverunt, Mediolanenses Un Scatzot et Bot. Hic enim est cui proprie vox Botoli adscribi debet, quo nomine eum Ferraria quoque vocare consuevit. Quemadmodum autem Paganellum marinum jam diximus plurimum a Gobione diversum esse: sic de hoc fluviatili dicendum est. Communis autem Botorum appellatio alludit ad antiquam Boetorum nomenclationem. Eos enim Aristoteles βοίτοις appellat, quos in fluviis sub saxis stabulari tradit. Capiuntur autem a nonnullis saxo percusso, sub quo latent: protinus autem exturbantur, ut qui audiant, et per strepitum tententur. Versellenses Bouteiolum vocant: rustici vero Paganellum.
Phoxinus, qui vulgo Veronus.
305. Pisciculum inter cæteros magis varium Galli Veronum vocant, Angli Menoz, Romani Morelle, Florentia a maculosa cute Pardellum, Mediolanenses Esbrefon, alibi Sanguinerol, cujusmodi ad oras Sesiæ Seruæ et Lenæ reperiuntur. Hunc etiam vulgo Freguereul et Fregueu vocare solent. Crediderim autem Fregaroli nomen huic inditum esse, quod fere semper ovis prægnans sit: atque ob id Phoxinum Aristotelis esse autumo, qui statim fere, ubi natus est, ovis refertus esse vel absque coitu deprehenditur. Squamis caret, atque albus esset, nisi punctis nigris et tenuissimis lituris sugillaretur: ex quo eum Romæ Morellum vocant. Pinnæ laterum multum ad ventrem tendunt: quarum radices quæ corpus pertingunt, rubro sunt colore suffusæ, inde Sanguinaria dicta. Nigricat quoque in tergoribus per intervalla. Linea quæ latera utrinque secat, arcuata quidem est, sed non tantum quantum Borfolis. Albicat sub ventre. Pariunt Phoxini (inquit Aristoteles) ut Percæ in arundinetis, ac fluviorum et lacuum paludibus, quas προλιμνάδας vocant, quæ prope fluvios et lacus stagnant. {323}
Veronus Gallis, Menoz Anglis, Morellæ Romanis, Pardillæ Florentinis, Esbrefon Mediolanensibus, Sanguinerol aliis Insubribus.
Epelanus Sequanæ.
306. Epelanum Sequanicum Lutetiæ frequentem, quasi excellanum, a præstantia qua cæteros sui generis pisciculos excedit, Ferrarienses Borbolum vocant, Alburno simillimum, atque hoc tantum ab eo dissidentem, quod rufas radices pinnarum Gardonis et Veronis modo habet, ac lineam quæ latera ejus secat, versus caudam admodum inflexam et velut arcuatam. Quinque digitorum longitudinem, pollicis latitudinem interdum exuperat. Pisciculus est odoratus, de bonitate et principatu cum aliis omnibus contendens. Rothomagenses Ouellam eo argumento nominant, quod semper ovis prægnans sit. Epelanum si suas squamas habentem conspicias, præ nimia albedinis tersitudine tibi refulgere {324} videbitur. Squamis autem exutus, tergus ostendit variis coloribus emicans in iridis aut arcus cælestis morem.
Tinca.
307. Tinca Italis et Latinis, Gallis Tenche dicitur. Nam ubique suam appellationem constantissime retinuit. Popularis est piscis ac cœnosus: qui quum ubique frequens sit, mirum est, quod a priscis Romanis nullum nomen habuerit. Virides (inquit Ausonius) vulgi solatia Tincæ. Fullonem Aristotelis esse crediderim. Gregalis est Fullo (inquit ille) et partus tempore petit litora tranquilliora. Fullo autem dictus piscis, quod ejus decoctum detergendis lanæ sordibus inserviat. Dorioni γναφεὺς vocatur: cujus decocto (inquit) macula omnis sordesue eluitur. Quod nostri vulgi plerisque pro magno arcano habetur. Tinca Phycidi usqueadeo similis est, ut vulgus Phycidem Tincam marinam vocet. Viridanti est squamarum colore, quas olida uligine obsessas habet, seu mucore lento viscosas: adeo tamen tenues, ut merito iis carere dixeris. Singularem in tergore pinnam habet, eamque parvam: quaternas sub ventre, et caudam rotundam. Os nulla dentium asperitate communitum. Tergus et totum corpus diverso modo fulgere comperies. In Tincarum porro capitibus calculi duo admodum exigui reperiuntur. {325}
Bubulca.
308. Sordidus admodum et vilis pisciculus Gallico vulgo e re ipsa Bouuiera nuncupatur: aliis Peteuse, etymologia a bombis obscœnis tracta. Piscis est Sequanæ alumnus, non tamen usquequaque frequens, ut qui non semper appareat. Nam quomodo Verones pisciculi nusquam Augusto, Septembri et Octobri tibi, aut saltem raro apparebunt: sic Bubulca sero in conspectum venit, plurima vere {326} capitur. Bremmam ac Castagnolam marinam toto habitu æmularetur, nisi corpore esset minimos: planus enim et latus est. Sed et argenteo nitore refulget, atque orbicularem magis habet formam, quam in longitudinem protensam. Trium digitorum longitudinem non excedit, neque sesquidigitalem latitudinem. Soli objecta, nigri nihil habere comperitur, quam in linea quæ spinam comitatur ad caudam. Paruam in tergore gerit pinnulam, oculorum pupillam, omnem nigredinem superantem. Squamis tegitur magnis et latis. Carneum quiddam, ut Cyprinus (quatenus parvum magno licet conferre) in fornice palati ostendit, branchias utrinque quaternas simplices, ac sub ventre totidem: caudam bifurcam. Ore est parvo, dentibus vacuo. Pisciculos istos respui credo propter fellis magnitudinem, quod vix possint exenterari, quin eorum fellis vesica disrumpatur: quo per totum corpus diffuso, plurimum amari in vescendo sentiuntur: id autem sub hepatis lobo dextro coloris smaragdini, magnitudine pisi continetur. Folliculum vento plenum in utero gestat geniculo interceptum. Lienem stomacho inhærentem, rubrum atque orbicularem. Hujus etiam intestina multis in gyrum revolutionibus et anfractibus circumvoluta sunt.
Andromis, vulgo Dromilla.
309. Lugdunenses detortis quibusdam ab Andromide literis Dromillam vulgo vocant, pisciculum quem æstate frequentem habent, hyeme raro. Plinius Medicus lib. 5. cap. 7, Pisces pingues Pelagici (inquit) epilepticis prohibentur. Dandi autem sunt Merulæ, Turdi, aut Scorpio aut Scardus: de fluviatilibus edant eum qui dicitur Andromis. Quibus ex verbis intuli piscem hunc macra ac sicca, et ob id salubri carne constare: quo factum est ut Lugdunensium Dromillam cum Plinii Andromide contulerim. {327}
Spinarella.
310. Spinarellam Galli Une Epinoche vel Epinarde, Cenomani Une Rippe, a similitudine seminis Spinachiæ quod refert, vocaverunt. Itali Spinarolum a spinis quas in tergore gerit, dixerunt, Lugdunenses Une Artiere. Magna pars Italiæ Stratzarigha nominat: quod quemadmodum Stratze, hoc est vilia linteamina, inutilis ac nullius fere momenti sit. Duo ejus genera observantur, utrunque omnium piscium fluviatilium minimum. Hi dum in aqua degunt, aculeos quidem habent depressos: quos si ex aqua producttis piscibus vel leviter contingas, protinus arrectos senties. Horum provectior ternos in tergore, pusillus vero senos gerit, adeo erectos in educto pisce, ut nisi vi deprimi non possint. Alium quoque in lateribus habent, utrinque unum: sunt de Galeorum genere, de quibus jam supra egimus, atque affatim in Nare fluvio, qui hodie Nexra dicitur, capiuntur, potissimum antequam im misceatur Tiberi, ad urbem quam Aorte vocant, paulo supra Otricolim: in qua etiam fricti, aliorum piscium modo, a plebe manduntur. Quo in loco quoties aqua paulo altius solito excreverit, piscatores qui ad Velini lacus oras degunt (qui hodie Pedalucus dicitur) eo se conferunt, et tantam horum piscium multitudinem capiunt, ut ad urbes Narni, et alias circunstantes multa onera transferant. Nostri vero hujusmodi pisciculos ob tergoris et laterum spinarum tædium, respuunt. Sed de sanguine præditorum piscium historia hactenus. {328}