Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De cetaceis, ossibus præditis ac viviparis. Cap. iii.
1. Ita comparatum est a natura piscium generi, ut quos præter cæteros majores, ac sanguine præditos efformavit, eos ad terrestrium animalium imitationem non carnibus atque ossibus modo communierit, verumetiam reliquorum more coire, ac vivos fœtus ædere voluerit. Hujus notæ sunt ingentia illa, de quibus mox dicturi sumus, portenta cetacea, ex quorum descriptione quanta sit admiratione dignus ipsorum incredibilis artifex, vos judices estote.
Balena.
2. Ab ingentissimo omnium aquatilium pisce veluti cæterorum rege ac principe incipiemus. Balenam omnes tum antiqui, tum recentiores vocaverunt: Cete per insignem denominationem quibusdam dicitur. Vulgus Italorum (cui nulli præterquam ad lucernas est usui) Capidolium, quod ejus adeps velut oleum minime concrescit, appellavit. Maximæ molis est piscis, viviparus, rostratus, pulmone præditus:branchiarum loco prægrandem fistulam in fronte gerens, haud exertam tamen, ut vulgo depingi solet, per quam, humorem quem ore exceperat, magno impetu effundit ac reiicit, ut eo vel onerarias interdum naves submergere dicatur. Pinnas habet utrinque unam, ac præter has tertiam in dorso veluti alam, qua totum corpus dirigit, caudamque lunatam, qua temonis vice, hunc atque illuc corpus inflectit: respirat ac dormit ædita per summa æquoris fistula, exilitque ad litus interdum, inquit Oppianus, solem passura calentem. Corio glabro ac spisso integitur, nigro, duro, firmo ac solido, squamis et villis carente, cui pinguedo nonnunquam pedis altitudine subest, nostratibus, præsertim verno jejunio, sale condita, eduliis apta, laridum quadragesimale appellant. Quinetiam Balenæ lingua multarum est librarum pondo, nobis in maximis deliciis ha {5} beri solita, reliquas ejus piscis carnes, etiam bubularum instar salitas, audio vel numerosum excercitum integrum diem alere posse. Prætenturas ante oculos habet, ob id appellatas, quod his sibi prætendat iter. Sunt autem tenues quædam assulæ, quaternis ulnis longæ, ad sesquipedem latæ, ad extrema in fastigium acuminatæ, longissimis villis ad latera praeditæ (setas aut barbam appelles per me licet) vulgus falso interdum caudam, interdum costam Balenæ nominat: cujus perpolitis ac bene exiccatis frustulis, politiores mulierculæ sua pectoralia (quæ busta vocant) communire, vestiumque fibras rigidiores ac rotundiores continere, atque apparitores publici, virgularum ac facium loco gestare solent. Partem hanc Balenæ musculum appellavit Aristoteles, quem etiam Oppianus veluti quemdam alterum piscem Balenæ ducem esse cecinit:
Hac ratione (inquit) comes cunctis ductorque viarumMusculus est parvus visu, sed corpore longo,Et tenui cauda paulo semotus ab illoPræcedit.
3. Et paulo post,
Hunc piscem vero ductorem nomine dicunt.
4. Cætera quæ ad interiorem tam ingentis animalis structuram pertinent, puto equidem ad Orcam et Delphinum (quorum anatomem postea describemus) referri posse, cum hoc viviparum Cetacei genus exteriore forma illis respondeat, et ab iis incredibili tantum mole discrepet. Hujus rei testes sunt ossa tam vasta, tamque numerosa in plerisque regionibus conspici solita, ut iis rustici apud Britannos, Armoricos ac Scotos (quorum mare magna horum piscium copia abundat) tanquam palis, suos hortos, prædiaque obsepire consueverint. Proinde non est a nobis hujus piscis forma ita exacte depicta, ut et aliorum omnium, quos postea conspicies: non enim ejus tanta nobis facta copia fuit, ut hanc per opportunitatem ad vivum depingere potuerimus, sed ab antiqua quadam effigie desumptam tibi proponimus, quam proxime ad naturalem ipsius piscis figuram accedere judicavimus. {6}
Pristes.
5. Secundum a Balena locum obtinet, qui veteribus Pristes, nostris Calderonus dicitur: his quod anteriorem capitis partem fundo cacabi persimilem habeat: illis vero, quod quemadmodum serpens, qui Pristes dicitur omnium sui generis serpentum teretior, ac prolongitudine corporis crassior sit: sic et hic Calderonus inter cæteros sui generis pisces talis esse conspiciatur: omnino enim Balenam refert, nisi quod corpore est magis tereti, neque ita oblongo. Pristes duo postremis annis allati sunt Lutetiam, quorum alter nongentas libras gravis, populo Parisino væniit: alter Francisco regi oblatus, atque ab ipso, sui corporis custodibus Heluetiis dispersus, permultos in summam admirationem adduxit. Hujus igitur piscis cum talis sit cutis, adeps, caro, lingua, pulmones, ejusdemque ad esum et victum naturæ, ut Balenam ementiatur: nihil præterea subjungere possum, quod non in Balena dictum fuerit, atque in Orca et Delphino rursus explicaturi simus. Hoc a Balena differt, quod nullas prætenturas habeat, neque tam vasta corporis mole, figuraque sit magis tereti. Itaque ex superiore pictura novam aliquam apud te confingere poteris, quam tibi proponas.
Delphinus.
6. Delphini nomen magis ubique receptum esse video, quam ejus carnis esum, qua apud orientales plagas vesci summa religio est. Piscis est omnibus maris litoribus frequens: in ponto quidem minor, in Galliæ litoribus maximus, ditiorum popinas multis modis apparatus lautiores reddens, inter vivipara connumeratus. Fœtum enim producit, quadrupedum terrestrium instar: unde illud Oppiani, {8}
Et Delphin Ponti princeps, vitulique mariniHi pariunt fœtus, fœtus æquare parentiPosses.
7. Quinque vei sex pedes longus est: crassus autem, quantum hominis amplexus concludere possit. Cæterum glaber, ac sine squamis, livente tergo, ventre albicante, rostro tereti, tenui et oblongo in anseris modum. Quamobrem vulgus nostrum marinum anserem appellavit, Oye de mer. Pinna illi utrinque ad latera unica est, altera in dorso erectior: dentibus quibus centum et sexaginta post rostri cuspidem os communitum habet, pro armis utitur, branchiarumque loco, fistulam inter oculos gerit, per quam et ærem attrahit, et aquam reiicit. Cauda illi est nigra, lunata, leniter fissa, ac præter aliorum piscium constitutionem transversa: cumque ut cæteri pisces oculis præditus sit, palpebras tamen præter eorum naturam gerit, quemadmodum et meatus ad audiendum, in quos si festucam adegeris, protinus eos ad ossa petrea desinere comperies. Proinde quod ad sexus differentiam attinet, masculo foramen quoddam apparet in ventre medio, e quo pudendum exerit quadrupedibus fere simile. Fœminæ pudendi orificium, ano vicinum est, etiam ad terrestria animalia accedens. Mirum est, hunc piscem inter marinos principes connumeratum, etiam a minoribus vilissimisque dejectamentis infestari, quale est œstrum, quod Latini asylvm appellaverunt, a quo laterali pinnæ inhærenti tantopere cruciatur, ut magno interdum impetu ex mari in siccum exiliat, illicque vitam plerunque finire cogatur: hunc in dejectamentis altero libro ostendemus. Tam quæ de Hamiarum cum Delphinis pugna ab authoribus tradita sunt, vera esse comperimus: siquidem utriusque agmina ad Hellesponti fauces spectabili prælio dimicantia vidimus: sed omnium qui nobiscum in navi erant judicio, Delphini victoriam consecuti sunt: ea scilicet coniectura, quod Delphini Hamias vi compellere ac præ se agere viderentur. Hic Delphinum, qualem vidimus, depictum cernes. {9}
Δελφὶν, Delphinus, Gallice, Oye de mer, ou Marsouin.
Non esse Delphinum incuruum.
8. Falluntur plurimum, qui tales esse putant Delphinos, quales in antiquis marmoribus et numismatis depictos vident, hoc est, repando dorso incuruos atque inflexos: id enim statuariorum ac pictorum libido effecit potius, quam ut aliqua nos ad id credendum ratio adducere posset. Verum quidem est, ingruente tempestate, dum saltantes Delphini, atque ab undis exilientes, in mare præcipites ferri conspiciuntur, nostros oculos fallere solere, atque incuruum quiddam præ se ferre: sed ea est ratio geometrica, qua oculus ob motus celeritatem plerunque decipitur, quemadmodum si rectum lignum in obliquum præcipitem trudas. Quamobrem statuariis ac pictoribus hoc concedendum est, quibus {10} Gallica etiam lilia longe ab ipsa natura diversa primum confingere placuit. Hoc tamen in antiquorum marmorum ac numismatum delphinis placidius ferendum est, quod dempta (ut sequentibus figuris conspicies)incuruata figura, reliquum totius corporis naturam probe imitetur.
Quid Delphinus a Tursione distet.
9. Equidem non omnino absurde sensisse mihi videntur qui marinum suem, quem Marsuinum vocant, pro Delphino usurparunt. Quanquam enim re vera Marsuinus sit marinus Tursio (ut paulo post ex Icone describemus) tamen tanta est utriusque piscis partium interiorum cum porci terrestris, atque adeo hominis partibus similitudo, ut Delphinum etiam marinum porcum dicere possis, adeo mollibus partibus, cerebro, corde, hepate, ventriculo, renibus, ac vasis inde prodeuntibus, durisque, hoc est ossibus, atque ab his cartilaginibus inter se conueniunt. Hoc interest, quod Delphini lien compactus non est, sed in multos globulos distinctus, fellisque folliculo,ac cæco intestino caret. Hoc præterea a Tursione distat, quod Delphini intestina multo graciliora sint: itemque epiglottis quæ in palati foramen inferitur,triploque minore sit pudendo, majore corde, liene, hepate, pulmone ac ventriculo: lingua quoque multo longiore ob rostri prominentiam. Præterea Delphini dentes in inferiore maxilla semipedem longa, serratos, et acutos, utrinque quadraginta, superioribus minores conspicies. Tursionis vero obtusiores in latum se diffundunt, ut in pecudum anterioribus incisoriis cernere est. Cauda etiam lunata Delphinis apparet, Tursionibus laciniata, magisque quadrangula. Denique Delphinus, ut plurimum Tursione gracilior est, magis tamen carnosus, ac minus pinguis. Porro ut nihil intactum prætermitteremus quod ad præcipuam hujus piscis cognitionem spectaret, utriusque piscis fœminæ uterum aliquando dissecuimus, quem conspeximus ad humani formam propemodum accedentem. Cujus dissecti formam ac figuram sequens tibi pictura ostendet. {13}
Matricis Delphinicum fœtu efformatio. {14}
10. Ut Delphinus quatuor et viginti vertebras, atque utrinque duodecim veras costas habet, utque in eodem claviculas, scapulas, cubitos, radios et ulnas facile agnoscere possis, et in lateralibus pinnis quamdam veluti manum in quinque digitos articulatos diffissam: sic etiam calvariam, quantam habeat cum porco similitudinem, videto ex ea figura, qualis a nobis aliquando in Ravennati litore perspecta est.
Tursio.
11. Phocænam Aristoteles, Plinius Tursionem vel Torsionem, Germanorum vulgus Marsionem nostrum, Marsuinum, quemadmodum Polybius ὗν θαλάττιον, Thynnum vocavit, quem ait in Lusitania glandibus, quæ in ejus regionis mari plurimæ sunt, vescentem, non aliter pinguescere, ac porcos quadrupedes. Porro quum nonnulli dicant, porcos marinos, pinnas venenatas in dorso gerere, de quibus intelligant, plane incertum est. Nam apud veteres Græcos satis diffusa est de fluviatili porco mentio, quem amnis Achelous gignit, quique grunnitum quendam ædit, dum capitur: unde Athenæo πῶτάμιος χοῖρος vel κάπρος appellatus est, quem alii ψαμμαθίδα vocaverunt, ut suo loco ostendemus. De marino autem porco, nihil hactenus apud eos legisse memini. Hoc tantum apud Plinium videas, quosdam pisces porculo marino conferri posse: sed nihil inde certi colligere potes. Est igitur Phocæna Delphini magnitudine, breviori tamen, sed crassiori corpore, cujus tergoris color ex cæruleo in obscurum livet, sub ventre autem albicat, pinnasque Delphini in morem gerit, caudam crescentis lunæ figura: caput obtusum, non ita longum, neque porcinum rostrum referens: cujus meatus auditorios admodum obscuros, ut aliquando reperias, ab oculi majore cantho sex digitorum intervallo caudam versus accurate disquirere, illucque gracilem culmum inserere oportebit. Cætera tam externa, quam interna utriusque hujus piscis sexus, et quantum inter se discrepent, atque ad porcinas partes accedant, in Delphino reperies. Qualis autem sit nostrorum litorum Phocæna, ex sequenti figura conspicito. {16}
Orca.
12. Orcam (ὄρκυνων Oppianus vocat) inde dictam aiunt, quod ejus capitis ac caudæ extrema in vasis ejusdem nominis figuram gracilescant, corporis autem crassitudo vaste per medium intumescat: Vulgus nostrum (fortassis ex eodem argumento) utrem vocavit, une Ouldre. Dubium est an Strabonis ὄρυγξ huic respondeat. Constituit enim Orygem inter cetacea majora, qui ab OrygeÆgyptio quadrupede {17} Gazella vulgo dicto, suum fortasse nomen mutuatus est. Cæterum Orca, piscis est cetacei generis, crassa admodum corporis compage, reliqua quæ ad nos perueniunt cetacea, præter Balænam, facile excedens, ut alteram (quæ minor erat) octingentarum librarum pondus, alteram vero plus mille libras excedere aliquando viderimus: majorem pedes amplius quam octodecim longam, crassam autem per medium decem et amplius: alteram porro duodecim tantum pedes longam, crassam autem pedes sex: Ambæ Delphino ac Tursioni ita similes, ut non solum Marsuini nomen sibi vulgo vendicent, sed et pro Marsione publice exponantur. Orca, cute quasi corio integitur, admodum glabra ac politissima, ad dorsum livente, ad ventrem albicante. Pinnas habet utrinque unam, pusillas quidem, si cum corporis magnitudine conferantur: quemadmodum oculos etiam parvos: tertiam gerit alam in dorso erectariam, Delphini ac Tursionis more, caudam lunatam, ac multum latam, ut mediam ulnam distenta excedat. Rostro est simo, sursum repando: cujus labri inferioris tanta est crassitudo, ut a superiore seiungatur dum piscis pronus est, idque quadraginta truculentis dentibus armavit natura: quorum anteriores obtusi et graciles, posteriores acuti et crassi sunt. Cætera Delphino similis est, masculusque pudendum in medio ventre reconditum gerit: quod si unguibus primum, deinde digitis exeras, duorum pedum longitudinem excedere comperies, in mueronem attenuatum. Fœminæ pars verenda, ano vicina, muliebribus respondet: ad quam utrinque ad duorum digitorum intervallum (quemadmodum Delphino ac Tursioni) quædam sunt foramina, in quibus mammarum papillæ delitescunt. Cæterum de interna hujus piscis anatome multa persequerer, ad Delphinum ac Tursionem accederet: dempto liene tamen, qui contra ipsorum formam, unico orbiculari globo in placentæ formam effictus, neque ullo pacto distincto similis est. Hujus piscis effigiem una cum ejus catulo, quem tunc utero gestabat, chorio supposito, ex sequenti delineatione, qualem pictori exhibuimus, cernito. {18}
Ὄρκυνων, Orca, Oudre, ou grand Marsouin. {19}