CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De piscibus majoribus ac cetaceis. Cap. ii.

1. Cetacei pisces Græcis κητώδεις ἰχθύες vocantur, nempe qui grandiori corpore præditi sunt, Herodoto Antacei, Pomponio magni, quibusdam Beluini ac feroces appellantur: cujusmodi nonnulla marina monstra reperias, quo nomine non solum vivipara majora antiqui intellexerunt, verumetiam ovipara, atque adeo quæcunque aquatilia (ut ait Oppianus) vastis membris immensa mole feruntur. Quinetiam DioscoridesIchthyocollam, GalenusLibellam, ac præter hanc, Canes: Paulus, Thynnum: Oppianus, Hamiam, Xiphium, Bouem inter aquatilia cetacea collocaverunt: quæ Galenus salita recentibus meliora evadere tradidit. Maiores igitur pisces a nobis eo ordine describentur, ut a cetaceis osseis viviparis incipiamus, Balena, Priste, Delphino, Torsione, Orca, Hippopotamo, Vitulo marino: deinde vero ad cætera ovipara descendamus: quorum ex numero, Crocodilum, Xiphium, Cordulum, ac Thynnum proponemus. Postremo autem ad cartilaginea, tum vivipara, tum ovipara transgrediemur, quorum series oblongorum primum, deinde vero latorum ac planorum erit. A cetaceis igitur spinarum loco ossa habentibus incipiemus. {4}