Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De piscibus maioribus ac cetaceis. Cap. ii.
1. Cetacei pisces Græcis κητώδεις ἰχθύες vocantur, nempe qui grandiori corpore præditi sunt, Herodoto Antacei, Pomponio magni, quibusdam Beluini ac feroces appellantur: cuiusmodi nonnulla marina monstra reperias, quo nomine non solùm viuipara maiora antiqui intellexerunt, verumetiam ouipara, atque adeò quæcunque aquatilia (ut ait Oppianus) vastis membris immensa mole feruntur. Quinetiam DioscoridesIchthyocollam, GalenusLibellam, ac præter hanc, Canes: Paulus, Thynnum: Oppianus, Hamiam, Xiphium, Bouem inter aquatilia cetacea collocauerunt: quæ Galenus salita recentibus meliora euadere tradidit. Maiores igitur pisces à nobis eo ordine describentur, ut à cetaceis osseis viuiparis incipiamus, Balena, Priste, Delphino, Torsione, Orca, Hippopotamo, Vitulo marino: deinde verò ad cætera ouipara descendamus: quorum ex numero, Crocodilum, Xiphium, Cordulum, ac Thynnum proponemus. Postremò autem ad cartilaginea, tum viuipara, tum ouipara transgrediemur, quorum series oblongorum primùm, deinde verò latorum ac planorum erit. A cetaceis igitur spinarum loco ossa habentibus incipiemus. {4}