Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 07/12/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973. ,
X. De cricos.
1. [α] Arist. HA, 530 a 7-21 MS2sourcesEt aliud genus huiusmodi animalis, quod dicitur brita, habet fissuras duas in extremitate pedum. Et pes dexter est parvus et sinister magnus, et propter hoc fert totum corpus super ipsum sinistrum, cum ambulat. Et testa huius animalis est lenis, nigra, rotunda, et assimilatur in aspectu animali, quod dicitur kiroket. Et non habet nigrum illud membrum, quod dicitur mathoz, set rubrum, et est applicatum teste applicatione forti. Cum ergo fuerit aer clarus, erit hoc animal absolutum et ambulabit; et cum movebuntur venti, applicabitur petris et quiescit et non movetur.
[β] TC?
[γ] Arist. HA, 530 a 7-21 MS
[δ] TC
[α] Cricos animal marinum est, ut dicit Aristotiles. Fissuras duas habet in extremitate pedis, [β] quae faciunt tres digitos cum ungulis tribus. [γ] Pedem dextrum parvum habet, pedem vero sinistrum magnum ; et propter hoc, cum ambulat, fert totum corpus suum super sinistrum pedem. Cutis ejus testea est, levis, nigra et in aliquibus partibus rubea. Cuicumque rei adhaeret, forti applicatione adhaeret. Cum fuerit aether clarus, hoc animal absolutum est et ambulabit ; et cum movebuntur venti, applicabitur lapidibus et quiescet et non movebitur. Et hoc mirum valde videtur, quod claro tempore hoc animal potestatem sui habeat, tempestuoso autem tempore infirmatur et debilitatur in corpore.[δ] Cricos monstrum maris dissolutos saeculi juvenes signat, qui pedem dextrum, id est amorem quem ad Deum vel ad parentes suos habere debent, parvum vel nullum habent, cum umbrosis amoribus inhiantes puellas circumveniunt et eis animo fortiter adhaerentes, quaecumque etiam illae sint, potius Deum, parentes et proximos offendere volunt quam non suam fallaciam exsequantur. Cutis, id est operimentum fallaciae, quem amorem dicunt, testea est, id est levis, fictilis, dissolutus et niger, id est turpis, rubedinem peccati trahens. Fissuras habet duas in pede, quae tres sigillatim digitos faciunt, hoc est duas intentiones malas in amore fallendi et dehonestandi, quibus puellae deceptae tripliciter spoliantur, castitate et honore animae et rebus, si quas interim possint subtrahere.

Notes de source :
2. Et aliud genus huiusmodi animalis, quod dicitur brita, habet fissuras duas in extremitate pedum. Et pes dexter est parvus et sinister magnus, et propter hoc fert totum corpus super ipsum sinistrum, cum ambulat. Et testa huius animalis est lenis, nigra, rotunda, et assimilatur in aspectu animali, quod dicitur kiroket. Et non habet nigrum illud membrum, quod dicitur mathoz, set rubrum, et est applicatum teste applicatione forti. Cum ergo fuerit aer clarus, erit hoc animal absolutum et ambulabit; et cum movebuntur venti, applicabitur petris et quiescit et non movetur.