Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXII. De helco.

1. [α] LR ?
[β] Plin. nat. 9, 41*
[γ] Plin. nat. 9, 42*
[α] Helcus animal marinum est, ut dicit Liber rerum, vitulus scilicet appellatum. Pilosam habet cutem albis nigrisque distinctam maculis. De hoc autem animali illud mirabile fertur*, quod ipso mortuo et excoriato pilus in pelle quodam naturali instinctu ubicumque fuerit prout mare se habet, se habet et pilusa’. Nam et si turbatum mare exsurrexerit in fluctus, similiter et pilus erectus exsurgit. Si vero mare pacificatum fuerit, sternitur in planum pilus : sic deprehenditur status maris in re insensata et morticina. [β] Plinius : Hic parit in terra pecudum more. Parit nunquam geminis plures. Educat fetus et mammis lactat nec ante duodecim dies deducit in mare. Interficiuntur difficiliter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus est. [γ] Nullum animal graviori somno premitur. Unde dextris pinnis, quibus utuntur in mari, vim somniferam dicunt inesse, in somno subditas capiti.