Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XVI. De delphinis.

1. [α] Sol. coll. 12, 3*
[β] Plin. nat. 9, 20*
[γ] Sol. coll. 12, 4*
[δ] Arist. HA, 566 b 21-23 MS*
[ε] Sol. coll. 12, 4*
[ζ] Arist. HA, 566 b 18-21 MS*
[η] Sol. coll. 12, 4*
[θ] Sol. coll. 12, 4*
[ι] Sol. coll. 12, 5*
[κ] Arist. HA, 536 a 2-4 MS*
[λ] Arist. HA, 503 a 2 MS*
[μ] Plin. nat. 11, 137*
[ν] Arist. HA, 537 a 30- 537 b 3 MS*
[ξ] Arist. HA, 566 b 23-25 MS*
[ο] Sol. coll. 12, 6*
[π] Plin. nat. 9, 28*
[ρ] Arist. HA, 506 b 4-5*
[α] Delphini quoque in mari sunt ut dicunt Iacobus et Solinus, beluae speciei multiformis. [β] His bestiis nil velocius pelagus habet. Ac nisi infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem illius evaderet. Sed affert moram in providentia naturaea’, quia nisi resupini atque conversi aliquid capere aut retinere non valent. [γ] Mensis decimus partum liberat. Mares autem feminis parientibus catulos devorant ; [δ] et occultant se matres cum fetibus. Diligunt enim eos tenerrime et longo tempore ducunt post se, et sub aqua sequuntur matrem. [ε] At ubi ad robur aetatis fetus pervenerint, nisi validi sint, eos etiam matres persequuntur. [ζ] Fetus delphinorum, ut dicit Aristotiles, cito crescunt semperque crescunt usque ad decem annos. Ipsi fetus decem mensibus completis venerem ineunt atque impraegnantur. Delphini solo aestatis tempore pariunt, hiberno nunquam. [η] Uberibus fetus alunt. Interim fetus teneros in faucibus suis recipiunt. [θ] Ora vero non quo ceterae beluae habent loco, sed habent in ventribus et contra naturam aquatilium soli linguas suas movent. Aculeatas habent pennas dorsuales, [ι] quae inhorrescunt erectae, cum beluae irascuntur. Cum vero pacatae fuerint, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquas negant, et vitales auras non nisi in aere supero recuperare. Pro voce gemitus illis est, humano similis, [κ] et hoc quia pulmonem habent et venam asperam ; et lingua eorum non est absoluta nec labia ipsorum proveniunt ad distinguendam vocem. [λ] Aures non habent, sed foramen loco aurium. [μ] Delphinorum olfactus nec vestigia habent, cum tamen olfaciant sagacissime. [ν] Dormiunt super aquas, ut possint audiri stertere. [ξ] Vivunt in annos plurimos, usque scilicet in annos centum quadraginta ; et hoc, Experimentator dicit amputatis eorum caudis. [ο] Acutius flatu aquilonis audire perhibentur ; austro flante obturantur auditu. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum et, ubi haec audierint, gregibus adventant. [π] Arrionem citharoedicae artis hominem interficere nautis in mari parantibus, obtinuit ab illis, ut prius caneret cithara. Ad cujus cantum delphinorum gregibus congregatis, cum se jecisset in mari, exceptus ab uno eum ad litus pervexit. [ρ] Solus delphin, ut dicit Aristotiles, felle caret.
2. [ς] Arist. HA, 631 a 8-15 MS*
[σ] Plin. nat. 9, 33*
[τ] Exp.*
[υ] ?
[φ] TC
[χ] ?
[ς] Delphini parvi semper simul sunt tanquam greges et habent duos custodes magnos delphinos. Quod si unus eorum mortuus fuerit, alii efferunt eum super scapulas et custodiunt eum, quoadusque ejiciatur tempestate maris ad litus. Custodiunt autem suum mortuum, ne ab aliis piscibus comedatur. Invicem enim se miro modo diligunt. [σ] Unde Plinio testante narratur, quod delphino capto a rege Cariae, ingens reliquorum convenit multitudo ad portum, ubi delphina ligatus tenebatur. Quibus plangentibus et quasi miserationem poscentibus, rex eum dimitti praecepit. [τ] Si quis carnes delphini comederit, sicut dicit Experimentator, et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inveniatur, statim eum devorant. [υ] Si autem non comederit, eum elevant super rostra et ad terram trahunt eumque defendunt ab aliis piscibus. [φ] Quomodo autem hoc fit, ut esum carnis delphini cognoscant in homine, videre non possum, nisi et istud secretum naturae sit, in quo sicut in aliis multis Deus mirabilis praedicetur. [χ] Delphinos sequitur aliorum piscium multitudo. Quod scientes piscatores venantur pisces, ubi illi transierint.
3. [ψ] Sol. coll. 12, 7*
[ω] Sol. coll. 12, 8*
[αα] Sol. coll. 12, 9*
[αβ] Sol. coll. 12, 10*
[αγ] Sol. coll. 12, 11*
[ψ] Sub Augusto principe puer in Campania fragmentis panis primo delphinum illexit, demum alendum se manui illius credidit ; postea cum invaluisset puer audacia, dorso delphini insiliens ab eo vectitatus est. [ω] Hoc in primo mirabile fuit videntibus, sed postremo tamdiu inolevit assiduo spectaculo, ut desineret esse miraculum. Post multos vero annos defuncto puero, cum eum ad solitam inequitationem reverti minime videret expectaretque ad certum locum nec ille veniret, sub oculis publici vulgi delphinus morte interiit. Hoc Mecenatus, Fabianus et Solinus litteris comprehendunt. [αα] Apud Yponensem urbem in Africa juxta mare delphinus ab Yponensibus pastus est, tractandumque se praebuit impositosque frequenter gestitavit. Proconsul quoque Africae Flavianus cum eum delinisset unguentis, odoris novitate sopitus undosis fluctibus velut mortuus jactabatur. [αβ] Historia Persarum. Apud Iasum urbem Babyloniae puerum quemdam delphinus adamavit. Quem dum post consueta colludia recedentem impatientius sequeretur, harenis invectus inhaesit. [αγ] Item juxta eandem urbem alium puerum Herianum nomine per marina similiter insidentem cum undosior fluctus necasset puerum, delphinus eum ad terram revexit, et velut fateretur reatum suum, paenitentiam morte multavit.