Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973. ,
LIV. De tortuca maris.
1. [α] ?
[α] Tortuca maris monstrum est ingens et forte nimis. Ad instar tortucae terrestris formata est, sed in immensum excedit ejus magnitudinem : octo enim cubitorum longitudo ejus et quatuor latitudo. Scutum habet triangularem ad instar scuti usualis, sed multo majorem utpote cubitorum quinque. Crura habet longa, ungues magnos et digitos in pedibus majores quam in leonibus sunt. Fortitudine et audacia mirabiliter viget, quippe quae tres homines non timet invadere. Fortitudine frustratur, si eam in dorsum ad terram vertere possis. Difficulter enim surgit in dorsum conversa, et hoc propter latitudinem clipei, quo a dorso tanta belua includitur. Hoc clipeo tegitur contra jacula. Est autem clipeus triangularis.