Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXXII. De luligine.

1. [α] Aldh. enigm. 16*
[α] Luligo monstrum est marinum, sicut Adelinus dicit, adeo mirabile, ut naturam in hoc lusisse certius credas, quae hoc creavit omnibus fere marinis beluis praeferendum. Hoc enim animal squamosum cute cum gregibus piscium scrutatur profunda maris. Cum vero aquas maris fastidierit, elevat se cum alis pennigeris, quas illi in hoc natura dedit, et cum volucribus scandit aethera. Verumptamen elevatum in aera monstrum istud ventorum flatus sustinere non potest, sed post modicum ubi ventis concutitur obviis, ad aquas redire cogitur et relabitur in profundum.