Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

LV. De vacca maris.

1. [α] TC
[β] Arist. HA, 566 b 2 MS*
[γ] Arist. HA, 566 b 16 MS*
[α] Vacca marina, ut dicit Aristotiles, monstrum est magnum ac validum et iracundum ad injurias*. [β] Hoc animal non habet ova, sed facit fetum. Ad plus autem duos facit, et saepius unum. [γ] Crescit autem in complementum sui per decem annos. Mater autem diu cibat eum et ducit secum ubicumque vadit, quia tenere diligit eum. Et notandum quod mater decem mensibus impraegnatur. Vivit autem hoc animal centum triginta annis ; et hoc probatum est caudis eorum amputatis.