Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXVI. De glamanez.

1. [α] TC
[β] Arist. HA, 621 a 21 - 27 MS*
[γ] Arist. HA, 621 a 28 - 621 b 2 MS*
[δ] TC?
[α] Glamanez monstrum est ut dicit Aristotiles, [β] quod in aquis fluvialibus manet. Mas istius monstri maximam sollicitudinem habet circa fetus suos ; femina autem negligit eos et recedit vagaturque per aquas. Tunc masculus pietate naturali motus circa fetus stat juxta fetus suos, quousque crescant et habeant potestatem fugiendi adversarios pisces. [γ] Interim vero pater aedificat circa fetus opus quoddam, quo juventutis tempore tueantur. Ut autem adversarii terreantur, vociferat fortiter ; et est sollicitus omni tempore circa eos. Quod si illo tempore contigerit eum casu reti incidere, fortissimis dentibus suis retia scindit [δ] et animositate potius evadit ipso tempore sollicitudinis quam fortitudine, quoniam desiderio fetuum animatur ad robur insolitum.