Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 10/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973. ,
XL. De perna.
1. [α] ?
[α] Perna animal marinum est, quod animal monstruosum ac magnum est, ut dicit Adelinus, et nascitur ostrearum more inter conchas, quae conchae colorem habent caeruleum. Hoc monstrum inter ipsas conchas vestitur vellere nobilissimo fulvo nimis ac rutilo, unde conficiuntur vestes pretiosae in decorem et ornatum virorum ac mulierum. Pepla enim capitis fiunt ex his quae cedunt in ornatum et luxus feminarum. Sic in duplex ministerium habentur vellera praedicti animalis et cedunt in usus utriusque sexus.