Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

LVIII. De zydrachea.

1. [α]  LR?
[α] Zydrach monstrum est marinum, sicut dicit Liber rerum, forma valde mirabile et quod praetendit in sui figuratione malitiam, sed tamen est innocuum. Caput habet ut equus formatum, licet forma minori ; corpus vero draconi ex omni parte simillimum. Caudam longam secundum quantitatem corporis, gracilem et tortuosam sicut anguis. Totum corpus diversimode coloratum est. Loco alarum habet pinnas sicut piscis et movetur de loco ad locum more natantium.