Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XLIII. De polipo.

1. [α] Plin. nat. 9, 85*
[β] ?
[γ] Plin. nat. 9, 85*
[δ] Plin. nat. 9, 163*
[ε] Plin. nat. 9, 158*
[ζ] Plin. nat. 9, 164*
[η] Plin. nat. 10, 195*
[θ] Plin. nat. 9, 86*
[ι] TC
[κ] Plin. nat. 9, 90*
[λ] ?
[μ] Plin. nat. 9, 90*
[ν] Plin. nat. 9, 89*
[α] Polipus piscis est, ut dicit Plinius, qui pedibus manibusque brachialibus utitur. [β] Hic tantam virtutem habet in brachiis, quod nautam de navi aliquando incaute stantem vi rapit et trahit in mari ejusque carnibus satiatur. Carnibus enim libenter vescitur. In mari juxta Venetiam frequentissimi sunt. [γ] Huic cauda bissulca est et acutaa’b’, fistula in dorso, qua mare transmittit eamque modo in dextram, modo in sinistram partem, cum voluerit, transfert. Natat obliquus in caput, quod praedurum est. Adhaerent supini scopulis, ita ut avelli nequeant. Soli piscium in siccum exeunt. [δ] Polipi hieme coeunt, pariunt vere. Ova tanta fecunditate faciunt, ut capi non possint testa hominis occisi ; transferuntur a peregrinantibus et excluduntur. [ε] Polipi in terram verso capite coeunt. [ζ] Polipi sedent super ova sua et incubantes quasi cancellatis brachiis cameram faciunt. [η] Non potest petris avelli polipus. Cui si res fetidac’ ammota fuerit, ab ejus odore protinus resilit. [θ] Vescuntur concharum carne, quas complexu frangunt. Itaque praejacentibus conchis et testis cubile earum deprehenditur. [ι] Hoc astu etiam conchas decipiunt : [κ] Conchae visu sensuque carent praeter hoc, quod cibo<s> sensificant et fugiunt pericula. Itaque dum conchae apertas se dederint, insidiantur polipi. [λ] Accepto autem saxo, ut dicit Plinius et Ambrosius atque magnus Basilius, illi tenaciter affiguntur et ex eo saxo umbram sibi faciunt contra pisces. Dum ergo nota non praecavent pisces et saxum tantummodo vident, injecto lapide polipus reclusionem interdicit conchis ; [μ] injecto lapide polipus reclusionem interdicit conchis et sic grassantur extrahuntque carnes. [ν] Polipi binis mensibus conduntur. Et ultra bimatum non vivunt. Pereunt autem tabe et semper celerius, quia a partu fere non vivunt.