Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXIV. De fastaleon.

1. [α] TC
[β] Arist. HA, 591 a 18-22 MS*
[γ] TC
[α] Fastaleon monstrum est maris, ut dicit Aristotiles, sed nihil monstruositatis habet in moribus. [β] Cum enim cuncta maris animalia sibi invicem adversantur et se invicem comedunt, solus fastaleon hujus crudelitatis immunis est. Et haec ratio : fastaleon enim carnem omnino non comedit, sed vivit herbis [γ] et ceteris quibus vivunt cetera animalia cibis excepta carne, quam naturaliter abominatur.