Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXXV. De monoceros.

1. [α]  LR
[β] Isid. orig. 12, 2, 12*
[γ] TC
[α] Monoceros monstrum marinum dicitur, ut dicit Liber rerum, quod a re nomen habere potest. [β] Monos enim unum, ceros cornu interpretatur. Unde monoceros belua unius cornus dicitur (sicut enim in terra saevam bestiam unicornem scripturae referunt), et horridum visu cornu maximum in fronte habens, quo utique naves obvias penetrare ac destituere possit et hominum multitudinem perdere. [γ] Sed in hoc pietas creatoris generi humano consuluit, quia, cum tardum animal sit creatum respectu crudelitatis, naves viso monstro possunt effugere.