Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXXVI. De Nereidis.

1. [α] Plin. nat. 9, 9 11*
[β] TC
Nereides similiter beluae marinae sunt. Sicut dicit Plinius : [α] Hae sunt toto corpore hirsutiis hispidae habentque aliquam speciem formatam cum homine. Horum aliqua cum imitatrix conditionis emori debet, auditur procul ab accolis gemitus ejus et planctus, [β] fateturque tristitia mortis necessitatem amaram esse mortalibus. Hac miseram animam significari dixerimus, quae simulatae rationis effigiem gerebat cum homine, sed hirsutiis flagitiorum hispida in extremo vitae a daemonibus exire compellitur. Et haud dubium quin tristis ac pavida clamet plangatque, sed frustra, perpetuis incendiis deputanda.