Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

LVI. De vitulo maris.

1. [α] Plin. nat. 9, 19*
[β] Plin. nat. 9, 41*
[γ] Plin. nat. 9, 42*
[α] Vituli marini pisces sunt, ut dicit Plinius. Hi spirant et dormiunt in terra. [β] Hoc animal pilis hirsutum est. Parit in terra pecudum more. Fecundum partum reddit uno initu canum more. Parit nunquam geminis plures. Educat mammis fetum. Non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde assuefaciens illum maximis aquis. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus est. Unde nomen vituli accipiunt. [γ] Nullum animal graviori somno premitur. Quapropter dextris pinnis vim somniferam inesse somno<s>que allicere capiti subditama’ dicunt. Pinnis quibus utuntur in mari, humi quoque vice pedum serpunt. Pelles etiam eorum detractas corpori sensum aequoris retinere dicunt.