Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XLVI. De syrenis.

1. [α]  Physiol. B 12*
[β] TC
[γ]  LM, I, 7*
[δ]  Physiol. B12*
[ε] ?
[α] Syrenae animalia vociferaa’ sunt, ut dicit Phisiologus, quae a capite usque ad umbilicum figuram mulieris habent procerae magnitudinis, [β] facie horrenda, crinibus capitis longissimis ac squalentibus. Apparent autem cum fetibus, quos in brachiis portant. Mammis enim fetus lactant, quas in pectore magnas habent. Nautae autem quando vident syrenes, multum timent et tunc projiciunt ei lagenam vacuam, ut cum ipsa lagena ludit, interim navis pertranseat. Hoc testati sunt illi qui eas se vidisse professi sunt. [γ] Reliquam vero, ut Adelinus scribit, corporis partem sicut aquila syrenae habent unguesque in pedibus ad laniandum habiles. In fine vero corporis squamosas piscium caudas habent, quibus ut remigiis in gurgitibus natant. [δ] Quoddam musicum ac dulcissimum melos habent in voce, qua navigantes delectati et attracti resolvuntur in somnum, somnoque sopiti syrenarum unguibus dilacerantur. [ε] Hae beluae in quibusdam profundi gurgitis insulis et aliquando in fluctibus commorari dicuntur. Sed nonnulli navigantum sapienti usi consilio obturant aures suas fortiter sicque immunes transeunt, ne mortifero syrenarum cantu illiciantur ad somnum.
2. [ζ] Isid. orig. 11, 3, 31*
[η] TC
Ysidorus [ζ] has syrenas non in veritate beluas, sed meretrices quasdam esse describit, quae transeuntes deducebant ad egestatem. Alas et ungues habuerunt, quia amor volat et vulnerat. In fluviis commorantur, id est in fluxu luxuriae.[η] Plerique tamen et hoc fere omnes philosophi et etiam nonnulli sanctorum expositorum sentiunt contra Ysidorum, dicentes syrenas in veritate monstra esse marina. Unde in veritate credimus monstra esse maris, sed irrationabilia. Cantus vero non articulatus credendus est, ut per syllabas et vocabula distinguatur, sed utique indistinctus articulis sicut cantus avium.