Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

LIII. De testeo.

1. [α] TC
[β] ?
[γ] Arist. HA, 590 a 17 MS*
[δ] Arist. HA, 590 a 23 MS*
[ε] Arist. HA, 606 a 13 MS*
[α] Testeum animal marinum est, quod a re nomen habere potest : testeam enim cutem habet. [β] Ut Aristotiles dicit, in mari Arabico nascitur. Hoc animal cum infirmatur ex eo quod calor interius in corpore per medios poros respiraculum habere non potest, quia spissitudo ac duritia cutis illius hoc prohibet ; cum infirmatur, inquam, aquas dulces petit et potat ex eis per aliquod tempus [γ] et mutatione dulcium aquarum efficitur subtilis cutis et resudat a poris angustis et convalescit. Sanatum ergo animal revertitur ad aquas salsas et redit ad primam dispositionem suam. [δ] Manifestum est autem quod aqua dulcis in mari est ; et probari sic potest : accipiatur vas cereum et claudatur ex omni parte et vacuum proiciatur in mare per spatium diei et noctis, et post reperies ipsum vas aqua dulci plenum. [ε] Hoc animal maximum est in Mari Rubro.