Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

LVII. De zedrosis.

1. [α] Plin. nat. 9, 7*
[β] TC
[α] Zedrosi beluae similiter marinae sunt, testante Plinio, quae Arabiam incolunt. Harum beluarum ossa ita magna sunt, ut fores in domibus et palatiis, tignaque vel alia structurae necessaria de illis commode secantur. Quadraginta enim cubitorum longitudinis reperiuntur. [β] Hae beluae in Ecclesia sanctos significant, de quorum ossibus, id est virtutibus, sancta universalis Ecclesia decoratur, roboratur atque construitur.