Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXXIV. De monachis maris.

1. [α] TC?
[α] Monachi maris monstra marina sunt ex re nomen habentia*. In mari Britannico hujusmodi animalia habitant. Formam piscis habent in inferioribus, in superioribus vero speciem ex parte humanam. Caput habent in modum capitis monachi recenter rasi : coronam desuper rasam et candidam circulumque nigrum circa caput super loca aurium in modum circuli, qui relinquitur ex crinibus in capite monachi vel clerici, in multa amplitudine distenti. Monstrum istud libenter allicit homines super ripas maris ambulantes luditque coram eis et saltibus appropinquat. Si autem viderit hominem in suis lusibus delectari, gaudet et tanto magis ludit in superficie aquae. Si autem in admiratione ductum appropinquare viderit hominem, appropinquat et ipse, si datur facultas, rapit hominem et trajicit in profundum, sicque ejus carnibus satiatur. Faciem non habet in toto similem homini, quia nasum similem pisci habet osque naso continuum.