Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXI. De exposita.

1. [α] Plin. nat. 9, 11*
[β] TC
[γ]  Jr, 51, 34*
[α] Exposita bestia in illa parte maris est, quae Judeam praeterfluens oppido Joppen alliditur. Harum beluarum una, ut scribit Plinius, Romae allata est inter reliqua mundi miracula, quae Scaurus Romanorum major in edilitate sua copiosissime praeparavita’. Inventique sunt in ea belua dentes maximi atque longissimib’ ; pinguedo quoque cubitorum quinquec’. [β] Hac igitur juste significari possunt non modo, dicam, principes, sed raptores orbis terrae, qui quasi immanissimis dentibus longe lateque corrodunt ac devorant pauperes populos ; et horum spoliis saginati edulium fiunt [γ] illius qui, secundum prophetam, devoravit omnem teneritudinem Babylonis.