Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XLIX. De testudine maris Indiae.

1. [α] Plin. nat. 9, 35*
[β] Plin. nat. 9, 36*
[γ] Plin. nat. 9, 37*
[δ] TC
[α] Testudines habet Indicum mare, de quarum testis capacia hospitia sibi faciunt homines atque inter insulas Rubri Maris his navigant cymbis, ut dicit Plinius. Hae testudines miris capiuntur modis, sed maxime cum erectae in summa pelagi meridiano in tempore imminent toto dorso per tranquilla fluitantes. Quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis ardore siccato cortice nequeant mergi invitaeque fluitant manibus paratae praedantium. [β] Ferunt et pastu egressas noctu avidae saturatas lassari atque, ut remeaverint matutino, summa in aqua obdormire. Tunc adnatantes leviter terni, a duobus in tergum vertitur, a tertio vero laqueum inicitur supinae atque ita in terram a pluribus trahitur. [γ] Huic monstro dentes non sunt, sed rostri margines acuti, superioremque partem inferior pars claudit pixidum modo. Tanta oris duritia est, ut etiam lapides comminuat. Coeunt pecudum more. Feminae autem non libenter nec leviter coitum patiuntur, donec masculus ea versa ejus ori festucam imponit. In terram egressae ova pariunt, ovis anserum similia, ad centena numero, eaque defossa extra aquas pectore incubant noctibus. Educant fetus annuo spatio. Quidam dicunt oculis tantum spectando foveri ova ab his ; [δ] et hoc valde mirabile, sed res in abdito est.