Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XLVII. De scilla.

1. [α] TC
[β]  LM, I, 14*
[γ]  LR
[δ]  LM?, I, 14*
[α] Scilla monstrum maris est sicut syrenes. [β] Istud quidem monstrum in eo mari, Adelinus philosophusmanere veraciter dixit quod mare Italiam et Siciliam intercludit. Nautis quidem et omni homini inimicum est et eorum sanguine ac carnibus delectatur. Caput utique et pectus ut virgo formata habet sicut syrenes ; sed rictus et oris hiatum ac dentes horridos et bestialem uterum et caudam ut delphinus habet. [γ] Liber rerum: Mirae fortitudinis sunt nec facile vincuntur in aqua ; in terra vero minus fortes et prope imbelles. [δ] Adelinus : Habent et illae voces aliquantulum musicas et carmine etiam ipsae beluae mirifice delectantur*.