Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XII. De chylon.

1. [α] Arist. HA, 591 a 22-25 MS*
[β] ?
[α] Chylon animal marinum est, ut dicit Aristotiles. Hoc animal inter omnia genera animalium non pascitur, sed cibatur tantum ab humiditate sua, quae exit ab eo. Est autem ipsa humiditas viscosa et crassa, quam ipsum animal solam in nutrimentum sui sumit. Unde fit ut hoc animal semper jejunum sit et tamen corpore validum. [β] In feminis videmus plus posse differre jejunium, ut non comedant per multos dies, quam in viris ; et hoc propter superfluitates humidas et viscosas, quibus magis habundant feminae quam viri.