Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XIII. De canibus marinis.

1. [α] Plin. nat. 9, 92*
[α] Canes maris beluae marinae sunt, ut dicit Plinius, afflatu et hostilitate terribiles. Hostes enim sunt omni animanti, quod ejus verberibus cedit. Robustissimos habent broncos clavorum modo formatosa’.
2. [β] ?
[β] Corium ejus canes terrestres fugatb’.
3. [γ] Plin. nat. 9, 92*
[γ] Venantur per mare multitudinem et greges piscium instar canum in terra venantium feras, excepto quod latrare nequeunt, sed pro latratu afflatum habent horribilem. Igitur insequentes piscium greges ad loca eos angusta coartant et sic in coartatos crudeli morte grassantur. Piscatores vero notantes loca, in quibus absconditi pisces a fuga latebant, retibus capiunt circumclusos. Hae beluae difficulter multis tridentibus confici possunt.