Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

VII. De cocodrillo.

1. [α] Sol. coll. 32, 22-23*
[α] Plin. nat. 8, 89*
[α] JV, Or.  88*
[β] Sol. coll. 32, 23
[γ] ?
[δ] TC
[ε] Sol. coll. 32, 23*
[ε] JV, Or. 88*
[ζ] Plin. nat. 8, 94*
[η] JV, Or. 88*
[θ] Exp. 13, 67, 8*
[ι] Exp. 13, 67, 12*
[κ] TC
[λ] JV, Or. 88*
[μ] Hor. epod. 12, 10-11*
[ν] TC?
[α] Cocodrillus animal est quadrupes, ut Iacobus et Solinus et Plinius dicunt, quod in terra et flumine aequaliter valet. Per diem in terra frequentius requiescit et hoc adeo immobiliter, ut, nisi consuetudinem bestiae praecognoscas, eam mortuam credas, hiatu aves pabuli gratia invitans. Nocte vero in aquis commoratur. Habet ova velut anserum quae in terra profert, ibi scilicet ubi fluvius exuberans non possit attingere. In fetu fovendo masculus et femina vicem servant. Haec bestia plerumque, ut dicit Iacobus, ad viginti cubitos evalescit. Maxima pellis firmitate quasi clipeo munitur. Lingua caret. Hiatus oris ejus extenditur usque ad aures. Maxillam movet superiorem. Morsus habet horribiles et tenaces. Nam stipat se pectinatim series dentium. [β] Hiatu ergo oris invitat aves pabuli gratia. [γ] Oculis autem clausis se dormire simulat, os patulum et apertum habens. Aves autem quasi ad escam descendentes eas perimit et transglutit. [δ] Et in hoc signat usurarios, qui egentes et pauperes mercatores invitant ad mutuum ; vel principes qui villicos suos invitant ad lucrum et postea sumpta occasione eos inhumaniter exspoliant. [ε] Unguium immanitate cocodrillus armatur. [ζ] In hieme nullum cibum capit. [η] Non solum animalibus, sed etiam hominibus infestus est, [θ] et tamen, ut dicit Experimentator, cum hominem occiderit, luget eum. [ι] Cocodrillo avulso corde postea aliquantulum vivit, [κ] quod utique est contra omne animal quod vitam habet a corde. [λ] Carnes ipsius manducanta’ Sarraceni. [μ] De stercore ejus unguentum fit, unde vetulae et rugosae meretrices faciem suam perungunt, ut laxa pellis in planum extendatur et appareant pulchriores. [ν] Sed nequaquam fuscatusb’ color perseverat in longum. Nam ubi sudor vel aqua obscena unguenta pertigerit, flavescit adulterinus color in facie pallorque condensior possidet oblinitam, et hoc utinam semper ; sed malo suo concepta ex unguine nigredo ad lavamenta fugit aquarum, statimque revertuntur in cutem solita aramenta rugarum.
2. [ξ] JV, Or. 88*
[ο] ?
[ξ] In flumine Nili, ut dicit Ysidorus, et in fluvio Caesareae Palaestinae plus quam alibi inveniuntur cocodrilli. In fluvio quodam Palaestinae, ut scribit Iacobus, cocodrillorum bestiae sunt, [ο] et hac occasione. Fuerunt duo fratres nobiles in eisdem partibus dominantes. Cumque unus fratrem doleret consortem dominii, fecit afferri cocodrillorum genus in fluvio, ut quem palam occidere verebatur ex consuetudine balneantem in fluvio clam fratrem monstra vorarent. Transiit tempus interea seditque invidus frater facti immemor in ripa fluvii, nec mora inopinate littori irrepsit monstrum comprehensumque sedentem lacerat, et cecidit cadens miser in laqueum quem tetendit.
3. [π] Plin. nat. 8, 90*
[ρ] TC
[ς] Plin. nat. 8, 92*
[σ] Plin. nat. 8, 93*
[τ] Plin. nat. 8, 94*
[π] Hanc beluam, dicit Plinius, satiatam piscibus et semper esculento ore in littore somno datam parva avis, quae trochilos ibi vocatur, in Italia vero rex avium, invitat ad hiatum pabuli sui gratia. Os primum scalpit, mox dentes et intus fauces, demum ut telum aliquod inmissam erodit avemc’. [ρ] Sed quid in cibum confert tam parva avis tam magnae beluae, nisi solum illud quod praedae patuit et rapina fuit ? Hic quidem cocodrillus iniquos principes signat, quorum os sunt magni proditores, qui ore pacem ferunt et in corde malitiam* ; dentes vero villici sunt qui pauperes spoliant, fauces vero secretorum consiliarii. Ad hos omnes miser aliquando rusticus venit, qui ambit villicationem et omnibus de suo tribuens atque promittens impetrat ingressum. Nec mora ubi satiari se credit, non solum in his quae rapuit, verum etiam suis omnibus spoliatur. [ς] Genus hominum est huic beluae naturaliter adversa et inimica circa ripas Nili fluminis, ab insula in qua habitant Tyntiri appellati. Mensura hujus gentis parva est, sed animosa adversus has beluas. [σ] Soli enim audent innatare fluvio Nili, in quo habitant cocodrilli, saliuntque supra dorsa eorum et eos equorum more inequitant. Hiantibus ergo beluis resupinato capite sessores dextra laevaque clavam in ora hiantium quasi pro freno tenent et in terram captivos agunt ac voce etiam sola territos cogunt evomere recenter absumpta corpora. [τ] Quidam hoc animal (sicut ursum) semper crescere crediderunt.