Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

LIX. De zytirone, hoc est milite marino.

1. [α]  LR?
[α] Zytiron monstrum est marinum, quod vulgus vocat maris militem, sicut dicit Liber rerum, et est ingens ac fortissimum. Hujusmodi dispositionem habere dicitur : in parte anteriori quasi formam armati militis praefert et caput quasi casside galeatum ex cute rugosa ac dura et firma nimis. A collo ejus dependet scutum longum et latum et magnum et cavum interius, ut in eo possit monstrum contra ictus pugnantium more defendi. Venae quaedam ac nervi fortissimi de collo ejus et de spondilibus protenduntur in humerum, et his quidem praedictum scutum dependet in scapula. Est autem ipsum scutum forma triangulare, duritia ac firmitate tam validum, ut vix unquam possit jaculo penetrari. Brachia habet fortia nimis et loco manus quasi manum bisulcam, cum qua ita validissime percutit, ut frustra temptet homo ejus posse ictus sine maximo discrimine sustinere. Unde fit ut difficulter nimis capi possit ab homine. Et si captus fuerit, difficulter potest etiam necari nisi cum malleis. Hujus animalis genus humani generis discordiam imitari videtur, quod utique inter se bella commovet ; et tantam turbationem maris faciunt in pugnando, ut in loco certaminum tempestas quaedam exsurgere videatur. In mari Britannico haec monstra habentur.