Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXIX. De koki.

1. [α] Arist. HA, 498 a 31 MS*
[β] Arist. HA, 566 b 28 - 567 a 12 MS*
[γ] Arist. HA, 501 a 22 MS*
[δ] Arist. HA, 498 b 14 MS*
[ε] Arist. HA, 497 a 12-13 MS*
[ζ] Arist. HA, 498 a 33-40 MS*
[α] Koki animal marinum est, ut dicit Aristotiles. [β] Manet autem in terra sicut in mari. In aquis spirare non valet. Dormit prope mare super terram, et ibi major pars mansionis suae est. Ibi parit fetus suos ; parit autem duos vel tres. In partu exit cum fetu secundina, et partus ejus exit omni tempore sicut hominis. Transacto autem die duodecimo post partum sequitur fetus matrem suam ad mare et hoc in die multotiens, et hac de causa, ut assuescat fetus marinis aquis. Habet autem hoc animal mamillas, unde lactet fetus suos. Cartilaginosi corporis est ut sepia et ossa minus robusta debito sunt, unde fit ut infirmatis cruribus aliquando vix ambulare possit et se in pedibus sustentare. Ambulatio vero ejus ex vigore spiritus potius et levitate corporis est quam ex virtute. Difficiliter interimi potest nisi cum malleis. Vox ejus sicut vox tauri est, et hoc maxime cum interficitur. Natura feminae koki sicut natura mulieris est, et in ventre ejus invenitur virga formata ad coitum. [γ] Dentes habet acutos valde, [δ] caudam parvam ut cervus, renes ut vacca. [ε] In ventre ejus sanguis non est, et haec est ratio : duae venae, quae procedunt* sub renes, ramificantur in eis et non perveniunt usque ad ventrem ; et ideo venter hujus animalis caret sanguine. Cetera vero membra corporis sanguinem habent, qui nunquam ingelatur. [ζ] Quatuor pedes habet hoc animal, et habent inflexiones, digiti quinque in utroque pede, et figura pedis est figura caudae piscium.