Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXXI. De karabone.

1. [α] Arist. HA, 590 b 19 MS*
[β] ?
[γ] Arist. HA, 591 a 10 MS*
[δ] Arist. HA, 591 a 26 MS*
[ε] ?
[α] Karabo est monstrum magni maris, quod Gabari dicitur. Sicut dicit Aristotiles, hujus generis monstra inter se fortissime pugnant velut arietes muniuntque se multitudine sociorum partes adversae. Unde frequenter visi sunt ambulare sicut greges ad invicem bella partiri. [β] Fiunt autem quatuor de causis bella in animantibus. Est prima causa naturalis superbia, quae in omni animante dominatur. Secunda causa est, propter quam dimicant, cibus, tertia coitus, quarta fetus. Pro fetibus enim inter se dimicant diversi generis animalia sicut gallina cum milvo et anseres cum cornice. [γ] Karabo foedatur cibo ; stercore et luto vivit, [δ] et ideo animal ponderosum est. Et cum finditur venter ejus, multum de luto invenitur in eo. [ε] Karabo caudam habet latam ; unde fit ut, quando pugnat, leviter vertit se.