Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

L. De tygnis maris.

1. [α] Plin. nat. 9, 47*
[β] Plin. nat. 9, 50*
[γ] Plin. nat. 9, 51*
[δ] Plin. nat. 9, 53*
[ε] Plin. nat. 8, 72*
[α] Tygnus monstrum marinum est, ut Solinus dicit. Caudam habet duorum cubitorum latitudinis. In mari fetificat nec unquam alibi. In terram exit ad pastum. [β] Dextra ripam intrant, laeva exeunt ; et hoc accidere putatur, quia dextro oculo plus cernunt, utroque tamen oculo hebetes. [γ] Flante aquilone ripas libentius exeunt. Plinius : Naves persequuntur ob curiositatem videndi vela vento agitari ; et hoc stupore in tantum afficiuntur, ut tridente quidem in eos jacto terrore non moveantur. [δ] Hiberno tempore latent gurgitibus. Pinguescunt in tantum, ut vita longissima sit per triennium. [ε] In Ethiopia tigni bestiae sunt, quae colore fusco et geminis mammis in pectore fetus lactant, ut dicit Solinus.