Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

XXX. De kyliona.

1. [α] TC
[β] Arist. HA, 520 a 16 MS*
[α] Kylion animal marinum est satis mirabile, ut dicit Aristotiles, in quo natura vel errasse creditur vel usus sui ordinem immutasse. Sed absit quod errasse credatur natura : cuncta enim bene composuit et unicuique rei creavit quod rectum et justum est. Revera cum omnibus animantibus terrae, tam parvis quam magnis, epar in dextro, splen vero posuerit in sinistro, [β] in kylioneb tamen splen in dextro, epar vero posuit in sinistro.