Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

III. De ahunea.

1. [α] TC
[β] Arist. HA, 591 b 1-5 MS*
[γ] TC
[δ] Arist. HA, 591 b 5-8 MS*
[α] Ahuneb monstrum maris est, ut dicit Aristotiles. [β] Hoc animal omnibus marinis beluis gulosius est. Vivit praeda, et quicquid comedit vertitur ei in crassitudinem corporis sui. Unde fit ut extendatur venter ejus ultra existimationem et debitam quantitatem secundum magnitudinem corporis sui. Hoc animal, cum aliquod periculum timet, abscondit caput suum intra se hoc modo : recolligit enim membra sua in se sicut ericiusc. Adeo enim crassum et pingue est animal, quod pellem et carnes suas contrahens replicat et abscondit intra se extremitates corporis sui, ita ut non appareant. Verumtamen hoc ipsum non facit aliquando sine detrimento sui. Mortem enim in tantum timet, ut, dum sibi viderit aliquod periculum imminere, caput suum intra corpus suum abscondit, et, cum senserit non laxari periculum nec abscedere bestiam quae in insidiis latet, nequaquam retrahit caput foris, quod intus abscondit. Sed, cum fame affligitur, carnes proprias devorat, magis eligens in parte absumi quam praeda facta beluis in toto consumi. [γ] Hoc contra miserum hominem, qui, cum videt sibi corporis vel animae periculum imminere, per gravedinem vel petulantiam pinguis corporis non dat operam, ut consumptione propriae carnis per jejunium et abstinentiam escae et potus mundum vel carnem vel daemones, suae salutis insidiatores, evitet. Videmus enim certissime quod per abstinentiam corporalem homines periculum mortis frequenter evadunt, ut hydropisim per abstinentiam potus, febres et multas alias infirmitates per abstinentiam cibi. [δ] Animal istud caret stomacho et ideo, quando comederit, multum inflatur ventre ; et, cum amplius extendi venter non poterit, ejicit pisces per os, et hoc de facili, quia os ejus est ventri contiguum, ita quod collo caret sicut et cetera animalia maris : nullus enim piscium collum habet.