Source de référence : Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H.Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973

LX. De xifioa.

1. [α] Bas. hex. 7, 6, 9*
[β] ?
[γ] ?
[α] Xifiusb, ut dicit magnus Basilius in libro Hexaemeron, formidabilis valde est. [β] Marina belua est, quae estimationem excedens hominum tanta est, ut provida natura, rerum mater, in isto monstro lusisse credatura’. Neque enim figuram piscium aliorum <habet> neque monstris maris nec bestiis terrae aut volatilibus caeli assimilatur, sed specimen formamque habet quibus sola belua glorietur, ut dignum spectaculum reddat videntibus et ex hoc laudem per eos qui viderint omnimodam creatori. [γ] Cujus caput, si videris, monstruosum omnino ; si oris abyssum, fugies velut mortis voraginem ; si oculos, horrebis ; si ceterum corpus, fateberis in rebus nihil simile te vidisse.
2. [δ] TC?
|| [δ] b’Est et aliud ab isto animali horrendum maxime et admirabile genus ad magnitudinem et fere similitudinem cethe, sed non comestibile carne durissima et pelle forti. Hoc animal dormit quattuor mensibus ita fortiter utc vulneribus et nullis ictibus excitari possit. Unde fit ut eod dormiente homines gnari ex transverso dorsi corrigias latas et longas secundum latitudinem rotunditatis in curcuitu animalis incidant et ad naves corrigiarum extremitates ligant, ut velificante navi eas cum virtute detractas excoriant. Hujusmodie corrigiis utuntur nautae et fabri carpentarii loco funium fortissimorum in maximis oneribus sublevandis. Debent autem diligentius ungi et mollificari, ne ariditate rumpantur. Et mirandumf valde quod dictae corrigiae inveniuntur trecentorum et eo ampliusg cubitorum ; in quo latitudo beluae denotatur. Sanguis ejus in usus hominum cedit et pellis. Caro penitus reprobatur. ||