CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XV. De dracone maris.

1. [α] ?
[β] Arist. HA, 602 b 24 MS2sourcesEt sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, […].
[γ] ?
[δ] Plin. nat.9, 823sources[…] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat.
[ε] Plin. nat.32, 794sourcesDentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingiuis, […].
[α] Draco maris monstrum est crudelitate horridum. Instar draconis terrestris in longitudinem extenditur, sed alis caret. Caudam tortuosam habet, caput secundum magnitudinem corporis parvum, sed hiatum oris horridum. Squamas et cutem duram habet. Pestifer est piscibus et ceteris animantibus maris.[β] Nam piscis vel animal quod momorderit, moritur.[γ] Ipsum etiam hominem si quando vulneraverit, non evadet. Pinnas habet pro alis, quibus utitur in natando. Transcurrit magna maris spatia uno impetu, et hoc potius robore virium quam remigiis pinnarum.[δ] Draco maris captus, ut dicit Plinius, atque missus in harenam, cavernam sibi rostro mira agilitate cavat.[ε] Dentium dolores sanat cinis ossium ejus.

Notes de source :

2. Et sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, […]. | 

3. […] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat. | 

4. Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingiuis, […].