XVI. De delphinis.
[β] Plin. nat.9, 203sourcesVelocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior uolucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed adfert moram prouidentia naturae, quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt, quae causa praecipue uelocitatem eorum ostendit.
[γ] Sol. coll.12, 45sourcesCatulos edunt ; decimus mensis maturum facit partum.
[δ] Arist. HA, 566 b 21-23 MS6sourceset ambulat sub pelago. Et sequntur ipsum sui pulli magno tempore quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore.
[ε] Sol. coll.12, 47sourcesInvalidos aliquantisper prosecuntur.
[ζ] Arist. HA, 566 b 18-21 MS8sourcesEt pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio. Et impregnatur per decem menses et parit in estate, non alio tempore, et ambulat sub pelago […].
[η] Sol. coll.12, 49sources[…] : uberibus fetus alunt: teneros in faucibus receptant : […].
[θ] Sol. coll.12, 410sourcesOra non quo ceterae belvae loco habent sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales.
[ι] Sol. coll.12, 511sourcescum ira subiacet inhorrescunt: cum animi conquieverint, quibusdam receptaculis operiuntur. spirare eos in aquis negant et vitales auras nonnisi in aere supero recuperare. pro voce gemitus est similis humano.
[κ] Arist. HA, 536 a 2-4 MS12sourcesDelphinus in omnibus sibilat et strrepitus ejus est similis voci, quoniam habet pulmonem et venam asperam, et lingua ejus non est absoluta, nec labia ejus perveniunt ad distinguendam vocem.
[λ] Arist. HA, 503 a 2 MS13sourcesEt hoc animal, quod diximus, non habet aures, set habet foramina tantum, que sunt vie auditus.
[μ] Plin. nat.11, 13714sources[…] iidem nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime.
[ν] Arist. HA, 537 a 30- 537 b 3 MS15sources[…] Delfin […] et omne habens cannam prominentem in corpore, quo inspirat aera dormit. Et illa canna prominet super aquam […] Delfin vero iam auditur a multis stertere in sompno.
[ξ] Arist. HA, 566 b 23-25 MS16sourcesEt jam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum ; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas.
[ο] Sol. coll.12, 617sourcesVoces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus adventant.
[π] Plin. nat.9, 2818sources[…] quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos ejus quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus peruectum.
[ρ] Arist. HA, 506 b 4-519sourcesL’indication suivante figure dans le texte grec : « Parmi les animaux qui absorbent l’eau de mer et qui ont un poumon, le dauphin ne possède pas de vésicule biliaire » (Louis 1964, 60). Mais elle n’est pas reprise par Michel Scot.
[α] Delphini quoque in mari sunt ut dicunt Iacobus et Solinus, beluae speciei multiformis.[β] His bestiis nil velocius pelagus habet. Ac nisi infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem illius evaderet. Sed affert moram in providentia naturae4philologiePline écrit : Adfert moram prouidentia nature ("La prévoyance de la nature les retarde") ; le in ajouté devant prouidentia, peut-être suite à une erreur de copiste, rend la phrase impossible à construire. , quia nisi resupini atque conversi aliquid capere aut retinere non valent.[γ] Mensis decimus partum liberat. Mares autem feminis parientibus catulos devorant ;[δ] et occultant se matres cum fetibus. Diligunt enim eos tenerrime et longo tempore ducunt post se, et sub aqua sequuntur matrem.[ε] At ubi ad robur aetatis fetus pervenerint, nisi validi sint, eos etiam matres persequuntur.[ζ] Fetus delphinorum, ut dicit Aristotiles, cito crescunt semperque crescunt usque ad decem annos. Ipsi fetus decem mensibus completis venerem ineunt atque impraegnantur. Delphini solo aestatis tempore pariunt, hiberno nunquam.[η] Uberibus fetus alunt. Interim fetus teneros in faucibus suis recipiunt.[θ] Ora vero non quo ceterae beluae habent loco, sed habent in ventribus et contra naturam aquatilium soli linguas suas movent. Aculeatas habent pennas dorsuales, [ι] quae inhorrescunt erectae, cum beluae irascuntur. Cum vero pacatae fuerint, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquas negant, et vitales auras non nisi in aere supero recuperare. Pro voce gemitus illis est, humano similis, [κ] et hoc quia pulmonem habent et venam asperam ; et lingua eorum non est absoluta nec labia ipsorum proveniunt ad distinguendam vocem.[λ] Aures non habent, sed foramen loco aurium.[μ] Delphinorum olfactus nec vestigia habent, cum tamen olfaciant sagacissime.[ν] Dormiunt super aquas, ut possint audiri stertere.[ξ] Vivunt in annos plurimos, usque scilicet in annos centum quadraginta ; et hoc, Experimentator dicit amputatis eorum caudis.[ο] Acutius flatu aquilonis audire perhibentur ; austro flante obturantur auditu. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum et, ubi haec audierint, gregibus adventant.[π] Arrionem citharoedicae artis hominem interficere nautis in mari parantibus, obtinuit ab illis, ut prius caneret cithara. Ad cujus cantum delphinorum gregibus congregatis, cum se jecisset in mari, exceptus ab uno eum ad litus pervexit.[ρ] Solus delphin, ut dicit Aristotiles, felle caret.
[σ] Plin. nat.9, 3321sourcesCapto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum conuenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit.
[τ] Exp. 23sourcesSi quis carnes delfini comederit et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inuenitur statim eum deuorant.
[υ] ?
[φ] TC
[χ] ?
[ς] Delphini parvi semper simul sunt tanquam greges et habent duos custodes magnos delphinos. Quod si unus eorum mortuus fuerit, alii efferunt eum super scapulas et custodiunt eum, quoadusque ejiciatur tempestate maris ad litus. Custodiunt autem suum mortuum, ne ab aliis piscibus comedatur. Invicem enim se miro modo diligunt.[σ] Unde Plinio testante narratur, quod delphino capto a rege Cariae, ingens reliquorum convenit multitudo ad portum, ubi delphin22apparatdelphinus Cipriani ligatus tenebatur. Quibus plangentibus et quasi miserationem poscentibus, rex eum dimitti praecepit.[τ] Si quis carnes delphini comederit, sicut dicit Experimentator, et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inveniatur, statim eum devorant.[υ] Si autem non comederit, eum elevant super rostra et ad terram trahunt eumque defendunt ab aliis piscibus.[φ] Quomodo autem hoc fit, ut esum carnis delphini cognoscant in homine, videre non possum, nisi et istud secretum naturae sit, in quo sicut in aliis multis Deus mirabilis praedicetur. [χ] Delphinos sequitur aliorum piscium multitudo. Quod scientes piscatores venantur pisces, ubi illi transierint.
[ω] Sol. coll.12, 825sourcesHoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio ejus delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum.
[αα] Sol. coll.12, 926sourcesIn Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitavit. Nec populi tantum manibus acta res est: nam etiam pro consule Africae Flavianus ipse cum contigit, unguentis etiam delibuit: qua odoris novitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactatus est multisque mensibus descivit a solita conversatione.
[αβ] Sol. coll.12, 1027sourcesApud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis invectus haesit. Alexander magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio.
[αγ] Sol. coll.12, 1128sourcesIuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda.
[ψ] Sub Augusto principe puer in Campania fragmentis panis primo delphinum illexit, demum alendum se manui illius credidit ; postea cum invaluisset puer audacia, dorso delphini insiliens ab eo vectitatus est.[ω] Hoc in primo mirabile fuit videntibus, sed postremo tamdiu inolevit assiduo spectaculo, ut desineret esse miraculum. Post multos vero annos defuncto puero, cum eum ad solitam inequitationem reverti minime videret expectaretque ad certum locum nec ille veniret, sub oculis publici vulgi delphinus morte interiit. Hoc Mecenatus, Fabianus et Solinus litteris comprehendunt.[αα] Apud Yponensem urbem in Africa juxta mare delphinus ab Yponensibus pastus est, tractandumque se praebuit impositosque frequenter gestitavit. Proconsul quoque Africae Flavianus cum eum delinisset unguentis, odoris novitate sopitus undosis fluctibus velut mortuus jactabatur.[αβ] Historia Persarum. Apud Iasum urbem Babyloniae puerum quemdam delphinus adamavit. Quem dum post consueta colludia recedentem impatientius sequeretur, harenis invectus inhaesit.[αγ] Item juxta eandem urbem alium puerum Herianum nomine per marina similiter insidentem cum undosior fluctus necasset puerum, delphinus eum ad terram revexit, et velut fateretur reatum suum, paenitentiam morte multavit.
Notes d’apparat :
22. delphinus Cipriani
Notes philologiques :
4. Pline écrit : Adfert moram prouidentia nature ("La prévoyance de la nature les retarde") ; le in ajouté devant prouidentia, peut-être suite à une erreur de copiste, rend la phrase impossible à construire.
Notes de source :
2. Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. |
3. Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior uolucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed adfert moram prouidentia naturae, quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt, quae causa praecipue uelocitatem eorum ostendit. |
5. Catulos edunt ; decimus mensis maturum facit partum. |
6. et ambulat sub pelago. Et sequntur ipsum sui pulli magno tempore quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore. |
7. Invalidos aliquantisper prosecuntur. |
8. Et pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio. Et impregnatur per decem menses et parit in estate, non alio tempore, et ambulat sub pelago […]. |
9. […] : uberibus fetus alunt: teneros in faucibus receptant : […]. |
10. Ora non quo ceterae belvae loco habent sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales. |
11. cum ira subiacet inhorrescunt: cum animi conquieverint, quibusdam receptaculis operiuntur. spirare eos in aquis negant et vitales auras nonnisi in aere supero recuperare. pro voce gemitus est similis humano. |
12. Delphinus in omnibus sibilat et strrepitus ejus est similis voci, quoniam habet pulmonem et venam asperam, et lingua ejus non est absoluta, nec labia ejus perveniunt ad distinguendam vocem. |
13. Et hoc animal, quod diximus, non habet aures, set habet foramina tantum, que sunt vie auditus. |
14. […] iidem nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. |
15. […] Delfin […] et omne habens cannam prominentem in corpore, quo inspirat aera dormit. Et illa canna prominet super aquam […] Delfin vero iam auditur a multis stertere in sompno. |
16. Et jam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum ; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas. |
17. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus adventant. |
18. […] quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos ejus quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus peruectum. |
19. L’indication suivante figure dans le texte grec : « Parmi les animaux qui absorbent l’eau de mer et qui ont un poumon, le dauphin ne possède pas de vésicule biliaire » (Louis 1964, 60). Mais elle n’est pas reprise par Michel Scot. |
20. Et jam videbantur multi delphini magni et parvi simul, et habebant duos custodes. Et post modicum tempus moriebatur unus parvus et alii afferebant eum super spatulas usque ad profundum et deinde ascendebant. Et hoc fecerunt multocies custodiendo ipsum, ne comederetur ab aliis piscibus. |
21. Capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum conuenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. |
23. Si quis carnes delfini comederit et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inuenitur statim eum deuorant. |
24. Divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret. |
25. Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio ejus delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. |
26. In Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitavit. Nec populi tantum manibus acta res est: nam etiam pro consule Africae Flavianus ipse cum contigit, unguentis etiam delibuit: qua odoris novitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactatus est multisque mensibus descivit a solita conversatione. |
27. Apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis invectus haesit. Alexander magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio. |
28. Iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda.