CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XIX. De equo Nili fluminis.

1. [α] ?
[α] Equonilus2apparatequinilus Cipriani, ut dicit Michael, in flumine Nili monstrum est ingens et ferocissimum in Nilo flumine habitans. Crura et pedes et ungues ut cocodrillus habet, sed multo majora. Humanarum mortium cupidissimum est. Nam cum navis illi in portu occurrerit, unum pedem in terra figens, altero navem in anteriori arripiens facillime scindit vel aliquando inclinatam mergit. Unde fit ut, in locis quibus habitat, hominum multitudinem immanem perdat. Sed hoc bonum mundo datur, quod haec belua rarissime invenitur. Nullis instrumentis capi posset, nisi tantum reti ferreo ex catenis, quod apud Damascenos in hoc opus mira arte fabricatum est. Captum vero malleis tantum ferreis occiditur. Pellis ejus unius cubiti spissitudinem habere dicitur tantaeque esse duritiae, ut nullo jaculo vel armatura possit penetrari.

Notes d’apparat :

2. equinilus Cipriani