Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973. ,
XXVI. De glamanez.
1. [α] TC
[β] Arist. HA, 621 a 21 - 27 MS2sourcesAnimal autem, quod dicitur glanieuz ex piscibus fluvialibus est. Et est mas illius magne solicitudinis circa suos pullos. Et femina, postquam ovat, dimittit ova sua et vagatur et mas custodit locum, in quo sunt ova, et stat illic custodiendo ova. Et hoc facit per quadraginta aut quinquaginta dies, quousque crescant pulli et habeant potestatem fugiendi pisces.
[γ] Arist. HA, 621 a 28 - 621 b 2 MS3sources et in tempore, in quo proibet pisces appropinquare ovis, facit cum eius orificio opus quoddam et vociferat. Quoniam tantum diligit sua ova, quod, si essent in profundo maris, non auferretur ab eis. Et multotiens cadit in rete, et forte comedet fila retis et abscindet ipsa, et tamen non dimittet ova. Et habet dentes fortes valde, per quos abscindit retia.
[δ] TC?
[α] Glamanez monstrum est ut dicit Aristotiles, [β] quod in aquis fluvialibus manet. Mas istius monstri maximam sollicitudinem habet circa fetus suos ; femina autem negligit eos et recedit vagaturque per aquas. Tunc masculus pietate naturali motus circa fetus stat juxta fetus suos, quousque crescant et habeant potestatem fugiendi adversarios pisces.[γ] Interim vero pater aedificat circa fetus opus quoddam, quo juventutis tempore tueantur. Ut autem adversarii terreantur, vociferat fortiter ; et est sollicitus omni tempore circa eos. Quod si illo tempore contigerit eum casu reti incidere, fortissimis dentibus suis retia scindit[δ] et animositate potius evadit ipso tempore sollicitudinis quam fortitudine, quoniam desiderio fetuum animatur ad robur insolitum.

Notes de source :
2. Animal autem, quod dicitur glanieuz ex piscibus fluvialibus est. Et est mas illius magne solicitudinis circa suos pullos. Et femina, postquam ovat, dimittit ova sua et vagatur et mas custodit locum, in quo sunt ova, et stat illic custodiendo ova. Et hoc facit per quadraginta aut quinquaginta dies, quousque crescant pulli et habeant potestatem fugiendi pisces. |
3. et in tempore, in quo proibet pisces appropinquare ovis, facit cum eius orificio opus quoddam et vociferat. Quoniam tantum diligit sua ova, quod, si essent in profundo maris, non auferretur ab eis. Et multotiens cadit in rete, et forte comedet fila retis et abscindet ipsa, et tamen non dimittet ova. Et habet dentes fortes valde, per quos abscindit retia.