CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XXIX. De koki.

1. [α] Arist. HA, 498 a 31 MS2sourcesAnimal vero marinum, quod dicitur koki <…> Cette présentation est ajoutée par Michel Scot au texte d’Aristote.
[β] Arist. HA, 566 b 28 - 567 a 12 MS3sourcesKoki autem manet in mari et terra, quoniam non contrahit aquam, set inspirat. Et dormit et parit prope mare super terram, et maior pars sue mansionis est in mari, et ideo nominabatur inter animalia marina. Et generat animal per se, et quando exit fetus, exibit cum eo secundina et similiter animalia alia, sicut oves et ipse parit ovum unum aut duo aut tres, et habet mamillas. Et eius partus erit omni tempore sic\ut hominis, et precipue in principio temporis partus caprarum. Et quando transierunt fetus duodecim dies, ibit cum eis ad mare multociens in die, et non facit hoc, nisi ut assuescat eos mari. Et nequid ambulare, quoniam non potest se sustinere suis pedibus, et est carnosus, mollis et eius ossa sunt cartillaginosa. Et graviter interficitur nisi cum vulnere in maxillis, quoniam suum corpus est durum, carnosum, et sua vox sic\ut tauri. Et in eius femina invenitur virga sic\ut invenitur in natura et invenitur residuum in sua femina sic\ut in muliere. Generatio ergo marinorum, que generantur in se et extra, est, sic\ut diximus.
[γ] Arist. HA, 501 a 22 MS4sourcesAnimal vero marinum, quod dicitur koki, habet dentes omnes acutos.
[δ] Arist. HA, 498 b 14 MS5sourcesEt a pluribus animalibus quadrupedibus habetur cauda; et similiter koki habet caudam parvam, et assimilatur caude cervi.
[ε] Arist. HA, 497 a 12-13 MS6sourcesDue vero vene, que procedunt ad renes, ramificantur in eis, et non proveniunt ad suos ventriculos, habent etiam ventriculos parvos quia non invenitur in ventriculis eorum sanguis nec unquam in eis congelatur sanguis.
[ζ] Arist. HA, 498 a 33-40 MS8sourcesAnimal vero marinum, quod dicitur koki, est sic\ut quadrupes transversum naturaliter, quoniam pedes eius <sunt> post generationem suorum humerorum, et assimilantur manibus, quoniam sunt sic\ut manus bestiarum; et pedes eius habent quinque digitos ad similitudinem ursi, et in quolibet digito sunt tres iuncture flexibiles, et in extremitate cuiuslibet digiti est ungula modica. Pedes autem posteriores habent quinque digitos uterque et uncturas et ungulas, et flexio eorum est sic\ut flexio pedum anteriorum, et figura pedum assimilatur figure caude piscium.
[α] Koki animal marinum est, ut dicit Aristotiles. [β] Manet autem in terra sicut in mari. In aquis spirare non valet. Dormit prope mare super terram, et ibi major pars mansionis suae est. Ibi parit fetus suos ; parit autem duos vel tres. In partu exit cum fetu secundina, et partus ejus exit omni tempore sicut hominis. Transacto autem die duodecimo post partum sequitur fetus matrem suam ad mare et hoc in die multotiens, et hac de causa, ut assuescat fetus marinis aquis. Habet autem hoc animal mamillas, unde lactet fetus suos. Cartilaginosi corporis est ut sepia et ossa minus robusta debito sunt, unde fit ut infirmatis cruribus aliquando vix ambulare possit et se in pedibus sustentare. Ambulatio vero ejus ex vigore spiritus potius et levitate corporis est quam ex virtute. Difficiliter interimi potest nisi cum malleis. Vox ejus sicut vox tauri est, et hoc maxime cum interficitur. Natura feminae koki sicut natura mulieris est, et in ventre ejus invenitur virga formata ad coitum.[γ] Dentes habet acutos valde,[δ] caudam parvam ut cervus, renes ut vacca.[ε] In ventre ejus sanguis non est, et haec est ratio : duae venae, quae procedunt7sourcesprocedunt est dans MS ; voir note HS, 4, 47, 5. sub renes, ramificantur in eis et non perveniunt usque ad ventrem ; et ideo venter hujus animalis caret sanguine. Cetera vero membra corporis sanguinem habent, qui nunquam ingelatur.[ζ] Quatuor pedes habet hoc animal, et habent inflexiones, digiti quinque in utroque pede, et figura pedis est figura caudae piscium.

Notes de source :

2. Animal vero marinum, quod dicitur koki <…> Cette présentation est ajoutée par Michel Scot au texte d’Aristote. | 

3. Koki autem manet in mari et terra, quoniam non contrahit aquam, set inspirat. Et dormit et parit prope mare super terram, et maior pars sue mansionis est in mari, et ideo nominabatur inter animalia marina. Et generat animal per se, et quando exit fetus, exibit cum eo secundina et similiter animalia alia, sicut oves et ipse parit ovum unum aut duo aut tres, et habet mamillas. Et eius partus erit omni tempore sic\ut hominis, et precipue in principio temporis partus caprarum. Et quando transierunt fetus duodecim dies, ibit cum eis ad mare multociens in die, et non facit hoc, nisi ut assuescat eos mari. Et nequid ambulare, quoniam non potest se sustinere suis pedibus, et est carnosus, mollis et eius ossa sunt cartillaginosa. Et graviter interficitur nisi cum vulnere in maxillis, quoniam suum corpus est durum, carnosum, et sua vox sic\ut tauri. Et in eius femina invenitur virga sic\ut invenitur in natura et invenitur residuum in sua femina sic\ut in muliere. Generatio ergo marinorum, que generantur in se et extra, est, sic\ut diximus. | 

4. Animal vero marinum, quod dicitur koki, habet dentes omnes acutos. | 

5. Et a pluribus animalibus quadrupedibus habetur cauda; et similiter koki habet caudam parvam, et assimilatur caude cervi. | 

6. Due vero vene, que procedunt ad renes, ramificantur in eis, et non proveniunt ad suos ventriculos, habent etiam ventriculos parvos quia non invenitur in ventriculis eorum sanguis nec unquam in eis congelatur sanguis. | 

7. procedunt est dans MS ; voir note HS, 4, 47, 5. | 

8. Animal vero marinum, quod dicitur koki, est sic\ut quadrupes transversum naturaliter, quoniam pedes eius <sunt> post generationem suorum humerorum, et assimilantur manibus, quoniam sunt sic\ut manus bestiarum; et pedes eius habent quinque digitos ad similitudinem ursi, et in quolibet digito sunt tres iuncture flexibiles, et in extremitate cuiuslibet digiti est ungula modica. Pedes autem posteriores habent quinque digitos uterque et uncturas et ungulas, et flexio eorum est sic\ut flexio pedum anteriorum, et figura pedum assimilatur figure caude piscium.