CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XXXII. De luligine.

1. [α] Aldh. enigm.162sourcesNunc cernenda placent nostrae spectacula vitae ; / Cum grege piscoso scrutor maris aequora squamis. / Cum volucrum turma quoque scando per aethera pennis / Et tamen aethereo non possum vivere flatu.
[α] Luligo monstrum est marinum, sicut Adelinus dicit, adeo mirabile, ut naturam in hoc lusisse certius credas, quae hoc creavit omnibus fere marinis beluis praeferendum. Hoc enim animal squamosum cute cum gregibus piscium scrutatur profunda maris. Cum vero aquas maris fastidierit, elevat se cum alis pennigeris, quas illi in hoc natura dedit, et cum volucribus scandit aethera. Verumptamen elevatum in aera monstrum istud ventorum flatus sustinere non potest, sed post modicum ubi ventis concutitur obviis, ad aquas redire cogitur et relabitur in profundum.

Notes de source :

2. Nunc cernenda placent nostrae spectacula vitae ; / Cum grege piscoso scrutor maris aequora squamis. / Cum volucrum turma quoque scando per aethera pennis / Et tamen aethereo non possum vivere flatu.