CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XXXV. De monoceros.

1. [α] LR
[β] Isid. orig.12, 2, 122sourcesRhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet.
[γ] TC
[α] Monoceros monstrum marinum dicitur, ut dicit Liber rerum, quod a re nomen habere potest.[β] Monos enim unum, ceros cornu interpretatur. Unde monoceros belua unius cornus dicitur (sicut enim in terra saevam bestiam unicornem scripturae referunt), et horridum visu cornu maximum in fronte habens, quo utique naves obvias penetrare ac destituere possit et hominum multitudinem perdere.[γ] Sed in hoc pietas creatoris generi humano consuluit, quia, cum tardum animal sit creatum respectu crudelitatis, naves viso monstro possunt effugere.

Notes de source :

2. Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet.