CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XXXVI. De Nereidis.

1. [α] Plin. nat.9, 9 112sourcesEt Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audiuere longe.
[β] TC
Nereides similiter beluae marinae sunt. Sicut dicit Plinius :[α] Hae sunt toto corpore hirsutiis hispidae habentque aliquam speciem formatam cum homine. Horum aliqua cum imitatrix conditionis emori debet, auditur procul ab accolis gemitus ejus et planctus, [β] fateturque tristitia mortis necessitatem amaram esse mortalibus. Hac miseram animam significari dixerimus, quae simulatae rationis effigiem gerebat cum homine, sed hirsutiis flagitiorum hispida in extremo vitae a daemonibus exire compellitur. Et haud dubium quin tristis ac pavida clamet plangatque, sed frustra, perpetuis incendiis deputanda.

Notes de source :

2. Et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audiuere longe.