XXXIX. De orcha.
[β] Plin. nat.9, 133sourcesInrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere.
[γ] TC
[α] Orcha monstrum marinum est, ut dicit Plinius, cujus imago nulla repraesentatione exprimi potest alia quam quod sit carnis immensae moles. Hae beluaebalenas, id est cetos, gravi odio persequuntur. [β] Hae beluae balenas, id est cetos, gravi odio persequuntur. Dentibus autem truculentae irrumpunt secreta cetorum : aut vitulos eorum aut fetas etiam balenas aut etiam gravidas lacerant morsu. Illae vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae et pinnis invalidae, solum auxilium noverunt in mare altum profugere et se toto defendere oceano. Econtra orchae, beluae in malitia pertinaces, occurrere laborant fugientibus seseque opponere et incautas angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere.[γ] Balenis quidem significari credimus animas innocentes ac simplices, boni ac mali pariter inexpertes, quae cum ad consortium bonorum pervenerint et secretam sequestratamque a mundo vitam ducere coeperint ac ingravescere fetu bonorum operum a timore Dei concepto, statim orcha, illius infernalis diri gurgitis monstrum, diabolus, eas persequi diversis agitationibus temptationum aggreditur et nunc angustiis paupertatum <trucidare>, nunc in vada luxuriae urgere, nunc saxeo periculo, quae est cordis duritia, illidere temptat. At illae inexpertae miseriae per orationes et jejunia aut per confessionem frequenti cordis emundatione resistere nescientes, ad mare magnum et formidolosum desperatione fractae refugiunt, primamque fidem castitatis sponsatam Christo irritam facientes4sourcesL'expression Primam fidem irritam fecerunt vient de Paul, 1Tim 5, 12, à propos des veuves qui veulent se remarier : habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt. Le verset a été abondamment commenté, par exemple, par Augustin, De viduitate, 9, 12. praeda liberius fiunt illius antiquae nequitiae crudelissimo monstro.
Notes de source :
2. […] et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. |
3. Inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. |
4. L'expression Primam fidem irritam fecerunt vient de Paul, 1Tim 5, 12, à propos des veuves qui veulent se remarier : habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt. Le verset a été abondamment commenté, par exemple, par Augustin, De viduitate, 9, 12.