XLIII. De polipo.
[β] ?
[γ] Plin. nat.9, 853sourcescauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. Et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. Natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. Cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt ; tenent supini, ut avelli non queant. Vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. Soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum ; levitatem odere.
[δ] Plin. nat.9, 1636sourcesPolypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non recipiant cavo capitis quo praegnantes tulere ; excludunt L die, e quibus multa propter numerum intercidunt.
[ε] Plin. nat.9, 1587sourcesSed polypi in terram verso capite coeunt.
[ζ] Plin. nat.9, 1648sources[…] Polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit.
[η] Plin. nat.10, 1959sourcesNon potest petris avelli polypus ; idem cunila admota ab odore protinus resilit. Purpurae quoque faetidis capiuntur.
[θ] Plin. nat.9, 8611sourcesVescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt ; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur.
[ι] TC
[κ] Plin. nat.9, 9012sourcesCarent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Insidiantur ergo polypi apertis […].
[λ] ?
[μ] Plin. nat.9, 9013sources[…] : inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur, ita securi grassantur extrahuntque carnes.
[ν] Plin. nat.9, 8914sourcesPolypi binis mensibus conduntur. Ultra bimatum non vivont. Pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.
[α] Polipus piscis est, ut dicit Plinius, qui pedibus manibusque brachialibus utitur. [β] Hic tantam virtutem habet in brachiis, quod nautam de navi aliquando incaute stantem vi rapit et trahit in mari ejusque carnibus satiatur. Carnibus enim libenter vescitur. In mari juxta Venetiam frequentissimi sunt. [γ] Huic cauda bissulca est et acuta4philologieIl est permis de s'interroger ici sur la manière dont le texte était compris. Le manuscrit de Valenciennes porte un point après est, comme si et servait à coordonner cauda bissulca et acuta fistula. Ce n'est pas ainsi cependant qu'a lu Vincent de Beauvais, SN, 17, 123, 3 (d'après Plin. nat. 9, 85).5philologieOmnia branchiis ut pedibus ac manibus utuntur. Cauda vero que bisulca est et acuta in coitu. Est autem polypis in dorso fistula qua transmittunt mare eamque modo in dextram partem, modo in sinistram transferunt., fistula in dorso, qua mare transmittit eamque modo in dextram, modo in sinistram partem, cum voluerit, transfert. Natat obliquus in caput, quod praedurum est. Adhaerent supini scopulis, ita ut avelli nequeant. Soli piscium in siccum exeunt. [δ] Polipi hieme coeunt, pariunt vere. Ova tanta fecunditate faciunt, ut capi non possint testa hominis occisi ; transferuntur a peregrinantibus et excluduntur. [ε] Polipi in terram verso capite coeunt. [ζ] Polipi sedent super ova sua et incubantes quasi cancellatis brachiis cameram faciunt. [η] Non potest petris avelli polipus. Cui si res fetida10philologieEn remplaçant le terme cunila de Pline par celui de fetida, « nauséabond », Thomas de Cantimpré applique aux poulpes un terme que Pline avait réservé pour évoquer la pêche des pourpres. ammota fuerit, ab ejus odore protinus resilit. [θ] Vescuntur concharum carne, quas complexu frangunt. Itaque praejacentibus conchis et testis cubile earum deprehenditur. [ι] Hoc astu etiam conchas decipiunt :[κ] Conchae visu sensuque carent praeter hoc, quod cibo<s> sensificant et fugiunt pericula. Itaque dum conchae apertas se dederint, insidiantur polipi. [λ] Accepto autem saxo, ut dicit Plinius et Ambrosius atque magnus Basilius, illi tenaciter affiguntur et ex eo saxo umbram sibi faciunt contra pisces. Dum ergo nota non praecavent pisces et saxum tantummodo vident, injecto lapide polipus reclusionem interdicit conchis ; [μ] injecto lapide polipus reclusionem interdicit conchis et sic grassantur extrahuntque carnes. [ν] Polipi binis mensibus conduntur. Et ultra bimatum non vivunt. Pereunt autem tabe et semper celerius, quia a partu fere non vivunt.
Notes philologiques :
4. Il est permis de s'interroger ici sur la manière dont le texte était compris. Le manuscrit de Valenciennes porte un point après est, comme si et servait à coordonner cauda bissulca et acuta fistula. Ce n'est pas ainsi cependant qu'a lu Vincent de Beauvais, SN, 17, 123, 3 (d'après Plin. nat. 9, 85). |
5. Omnia branchiis ut pedibus ac manibus utuntur. Cauda vero que bisulca est et acuta in coitu. Est autem polypis in dorso fistula qua transmittunt mare eamque modo in dextram partem, modo in sinistram transferunt. |
10. En remplaçant le terme cunila de Pline par celui de fetida, « nauséabond », Thomas de Cantimpré applique aux poulpes un terme que Pline avait réservé pour évoquer la pêche des pourpres.
Notes de source :
2. Polyporum multa genera. Terreni maiores quam pelagii. Omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur […]. |
3. cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. Et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. Natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. Cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt ; tenent supini, ut avelli non queant. Vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. Soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum ; levitatem odere. |
6. Polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non recipiant cavo capitis quo praegnantes tulere ; excludunt L die, e quibus multa propter numerum intercidunt. |
7. Sed polypi in terram verso capite coeunt. |
8. […] Polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. |
9. Non potest petris avelli polypus ; idem cunila admota ab odore protinus resilit. Purpurae quoque faetidis capiuntur. |
11. Vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt ; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. |
12. Carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Insidiantur ergo polypi apertis […]. |
13. […] : inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur, ita securi grassantur extrahuntque carnes. |
14. Polypi binis mensibus conduntur. Ultra bimatum non vivont. Pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.