CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VI. De monstris marinis.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.

XLVI. De syrenis.

1. [α] Physiol.B 122sourcesSirenae animalia sunt mortifera ; quae a capite usque ad umbilicum figuram hominis habent extrema vero pars usque ad pedes volatilis habent figuram.
[β] TC
[γ] LM, I, 74sourcesSquamosas tamen piscium caudas habent, quibus semper in gurgite latent. Il n'y a pas de chapitre consacré aux sirènes dans les Enigmata d'Aldhelm ; quant au Liber monstrorum, longtemps attribué à Aldhelm, il ne mentionne pas la ressemblance des sirènes avec les oiseaux ; il décrit le haut du corps des sirènes comme celui de femmes.
[δ] Physiol.B125sourcesEt musicum quoddam ac dulcissimum melodiae carmen canunt, ita ut per suauitatem uocis auditus hominum a longe nauigantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suauitate modulationis prolixae aures ac sensus eorum delinientes in somnum uertunt. Tum deinde, cum uiderint eos grauissimo somno sopitos, invadunt eos et dilaniant carnes eorum.
[ε] ?
[α] Syrenae animalia vocifera3philologieThomas de Cantimpré a apporté une modification importante au texte du Physiologus, puisque mortifera, « qui apportent la mort », est devenu vocifera, « dotés d'une voix ». sunt, ut dicit Phisiologus, quae a capite usque ad umbilicum figuram mulieris habent procerae magnitudinis,[β] facie horrenda, crinibus capitis longissimis ac squalentibus. Apparent autem cum fetibus, quos in brachiis portant. Mammis enim fetus lactant, quas in pectore magnas habent. Nautae autem quando vident syrenes, multum timent et tunc projiciunt ei lagenam vacuam, ut cum ipsa lagena ludit, interim navis pertranseat. Hoc testati sunt illi qui eas se vidisse professi sunt. [γ] Reliquam vero, ut Adelinus scribit, corporis partem sicut aquila syrenae habent unguesque in pedibus ad laniandum habiles. In fine vero corporis squamosas piscium caudas habent, quibus ut remigiis in gurgitibus natant. [δ] Quoddam musicum ac dulcissimum melos habent in voce, qua navigantes delectati et attracti resolvuntur in somnum, somnoque sopiti syrenarum unguibus dilacerantur.[ε] Hae beluae in quibusdam profundi gurgitis insulis et aliquando in fluctibus commorari dicuntur. Sed nonnulli navigantum sapienti usi consilio obturant aures suas fortiter sicque immunes transeunt, ne mortifero syrenarum cantu illiciantur ad somnum.
2. [ζ] Isid. orig.11, 3, 316sourcesSecundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus conmorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt.
[η] TC
Ysidorus[ζ] has syrenas non in veritate beluas, sed meretrices quasdam esse describit, quae transeuntes deducebant ad egestatem. Alas et ungues habuerunt, quia amor volat et vulnerat. In fluviis commorantur, id est in fluxu luxuriae.[η] Plerique tamen et hoc fere omnes philosophi et etiam nonnulli sanctorum expositorum sentiunt contra Ysidorum, dicentes syrenas in veritate monstra esse marina. Unde in veritate credimus monstra esse maris, sed irrationabilia. Cantus vero non articulatus credendus est, ut per syllabas et vocabula distinguatur, sed utique indistinctus articulis sicut cantus avium.

Notes philologiques :

3. Thomas de Cantimpré a apporté une modification importante au texte du Physiologus, puisque mortifera, « qui apportent la mort », est devenu vocifera, « dotés d'une voix ».

Notes de source :

2. Sirenae animalia sunt mortifera ; quae a capite usque ad umbilicum figuram hominis habent extrema vero pars usque ad pedes volatilis habent figuram. | 

4. Squamosas tamen piscium caudas habent, quibus semper in gurgite latent. Il n'y a pas de chapitre consacré aux sirènes dans les Enigmata d'Aldhelm ; quant au Liber monstrorum, longtemps attribué à Aldhelm, il ne mentionne pas la ressemblance des sirènes avec les oiseaux ; il décrit le haut du corps des sirènes comme celui de femmes. | 

5. Et musicum quoddam ac dulcissimum melodiae carmen canunt, ita ut per suauitatem uocis auditus hominum a longe nauigantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suauitate modulationis prolixae aures ac sensus eorum delinientes in somnum uertunt. Tum deinde, cum uiderint eos grauissimo somno sopitos, invadunt eos et dilaniant carnes eorum. | 

6. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus conmorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt.